- 底本
- Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:3.20.1-3.20.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
诗人劝慰一位为求财出海的负心汉垂泪的女子,力劝她接受自己的爱意,祈求神明缩短白昼迎来初夜,并宣告必须订立神圣的爱情盟约,同时对毁约者降下诅咒。
Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
你竟相信那个你眼见着从你的床榻扬帆而去的人,
vidisti a lecto quem dare vela tuo?
如今还能记得起你的容颜?
durus, qui lucro potuit mutare puellam!
冷酷的人啊,竟为了财富而舍弃少女!
tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?1
整座阿非利加难道真值这么多,值得你为之垂泪?
at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
然而你当真如此愚蠢?你在编造自欺的空谈;
forsitan ille alio pectus amore terat.
也许他早已在另一场情爱中消磨胸膛。
est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
你拥有动人的美貌,兼具贞洁帕拉斯的手艺,
splendidaque a docto fama refulget avo,
赫赫声名自博学的祖辈璀璨闪耀,
fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
你家世昌盛——只要你拥有一位忠实的爱人。
fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
我愿作那忠实之人:少女啊,快奔向我的寝榻!
tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
你也是,福玻斯啊,你既然在更开阔的巡程中驱驰夏日之烈焰,
Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
就快缩短迟留白昼的行程吧。
nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
属于我的首夜即将来临!把充足的时辰赐给这初夜吧!
longius in primo, Luna, morare toro.
月神啊,在我们的首张床榻上流连得更久些吧。
quam multae ante meis cedent sermonibus horae
在维纳斯为我们挑起甜蜜的战事之前,
dulcia quam nobis concitet arma Venus!2
该有多少时辰先让位于我的倾诉交谈!
foedera sunt ponenda prius signandaque iura
必须先订立誓约,盖印确立律法之权,
et scribenda mihi lex in amore novo.
在这段崭新的爱情中,须由我写下规章。
haec Amor ipse suo constringet pignora signo:
爱神亲自会用自己的印章系紧这些抵押的信物:
testis sidereae torta corona deae.
繁星女神那顶编制的花冠便是明证。
namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
因为凡是未以明确誓约相缚的床榻,
non habet ultores nox vigilanda deos,
彻夜不眠的长夜便没有神明主持复仇,
et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
情欲将锁链加诸何人,旋即又会为之解开:
contineant nobis omina prima fidem.
但愿初降的吉兆能为我们保全忠信。
ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
因此,凡触抚祭坛后又撕毁这些盟约、
pollueritque novo sacra marita toro,
用新的寝榻玷污婚媾圣礼之人,
illi sint quicumque solent in amore dolores,3
愿情爱中常见的所有苦痛都降于他身上,
et caput argutae praebeat historiae,
让他成为饶舌笑谈的由头靶子;
nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
在深夜里,莫让女主人的窗扉向哭泣的他开启:
semper amet, fructu semper amoris egens.
愿他永远沉溺情爱,却永远匮乏爱情的果实。
- 3.20.4tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
tantine由价值属格tantī与疑问虚词-ne结合而成,引导后续的结果从句ut lacrimes(“以至于你垂泪”)。整句结构为:“整座阿非利加难道有如此大的价值,竟致使你垂泪?”
- 3.20.15quam multae ante meis cedent sermonibus horae / dulcia quam nobis concitet arma Venus!
连词antequam通过跨行镶嵌(tmesis)被拆分为ante ... quam,支配虚拟式concitet,意为“在维纳斯为我们挑起甜蜜的争战之前,不知有多少时辰将先让位于我的言语交谈”。
- 3.20.27illi sint quicumque solent in amore dolores
sint是表意愿/祈愿的现在虚拟式(jussive/optative)。与格代词illi作“领有与格”,主语由关系从句quicumque solent in amore dolores(“情爱中习见的诸般苦痛”)充当,意为“愿情爱中常见的一切苦痛皆归于那人”。
