← 普罗佩提乌斯

哀歌集

§2.15.1-2.15.54

良宵之欢与息战乐生之劝

诗人歌颂了与心上人共度的销魂良宵,援引神话先例论证爱情应当在光明中尽情享受。他宣称这种沉湎于情爱的人生本可避免战祸,并呼吁在死神降临前及时行乐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​o me felicem! o nox mihi candida! et o tu

啊,幸福的我!啊,对我而言无比璀璨的良夜!啊,你,

​lectule deliciis facte beate meis!

因我的欢愉而变得福佑的卧榻!

​quam multa apposita narramus verba lucerna,

当明灯置于身旁时,我们倾诉了多少温存的话语,

​quantaque sublato lumine rixa fuit!

而当光亮撤去之时,嬉戏争闹又是何等热烈!

5

​nam modo nudatis mecum est luctata papillis,

因为她有时裸露着胸脯与我相搏,

​interdum tunica duxit operta moram.

有时又裹着短袍故意拖延良宵。

​illa meos somno lapsos patefecit ocellos

她用双唇吻开我滑入沉睡的双眼,

​ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'

说道:“你就这样冷淡地躺着吗?”

​quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum

我们在多么多样的拥抱中交缠手臂!

10

​oscula sunt labris nostra morata tuis!

我们的亲吻 在你的唇边流连了多么漫长的时间!

​non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:

在盲目的摸索中败坏爱欲毫无乐趣:

​si nescis, oculi sunt in amore duces.

若你不知,双眼才是爱情中的向导。

​ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,

相传帕里斯本人就是因赤裸的斯巴达女子而神魂颠倒,

​cum Menelaeo surgeret e thalamo;

当她从墨涅拉俄斯的寝室起身之时;

15

​nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem

相传赤裸的恩底弥翁亦俘获了福玻斯的妹妹,

​dicitur et nudae concubuisse deae.

与赤裸的女神共度良宵。

​quod si pertendens animo vestita cubaris,

但若你固执地穿着衣裳就寝,

​scissa veste meas experiere manus:

你将在被撕碎的衣衫上领教我的手段;

​quin etiam, si me ulterius provexerit ira,

甚至,若愤怒将我推向更远,

20

​ostendes matri bracchia laesa tuae.

你将不得不向你的母亲展示受伤的手臂。

​necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:

尚未下垂的乳房并未阻碍你尽情嬉戏;

​viderit haec, si quam iam peperisse pudet.1

这等忧虑,且留给那些已为生育而感到羞耻的妇人吧。

​dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:

趁着命运尚且准许,让我们用爱意填满双眼:

​nox tibi longa venit, nec reditura dies.

漫长的黑夜正向你袭来,而白昼一去不返。

25

​atque utinam haerentis sic nos vincire catena

但愿你愿意将紧紧依偎的我们用锁链系住,

​velles, ut numquam solveret ulla dies!

使任何岁月都永不能将其解开!

​exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,

让情投意合的鸽群成为你在爱情中的典范,

​masculus et totum femina coniugium.

雄与雌便构成了完整的姻缘。

​errat, qui finem vesani quaerit amoris:

妄图为狂热的爱寻求终点的人是愚蠢的:

30

​verus amor nullum novit habere modum.

真爱不知何为界限。

​terra prius falso partu deludet arantis,

大地宁可先以虚假的收成欺骗耕作之人,

​et citius nigros Sol agitabit equos,

太阳宁可更早地驾驭漆黑的骏马,

​fluminaque ad caput incipient revocare liquores,

江河宁可开始将流水倒卷回源头,

​aridus et sicco gurgite piscis erit,

鱼儿宁可在干涸的漩涡中枯竭而死,

35

​quam possim nostros alio transferre dolores:2

也决不可能让我将这番炽烈的痛楚转移给他人:

​huius ero vivus, mortuus huius ero.

生我是她的人,死我亦是她的魂。

​quod mihi secum talis concedere noctes

倘若她愿同我共度这样美妙的夜晚,

​illa velit, vitae longus et annus erit.

一年的寿命对我而言亦已足够漫长。

​si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:

倘若她赐予我许多这样的良宵,我将在其中获得永生:

40

​nocte una quivis vel deus esse potest.

仅凭一夜,任何人甚至都能化身为神。

​qualem si cuncti cuperent decurrere vitam

假若世人都渴望度过这般的人生,

​et pressi multo membra iacere mero,

在浓烈的美酒重压下舒展四肢安卧,

​non ferrum crudele neque esset bellica navis,

世间便不会有残忍的铁刃,亦不会有征战的楼船,

​nec nostra Actiacum verteret ossa mare,

阿克提乌姆的海浪更不会翻卷我们同胞的尸骨,

45

​nec totiens propriis circum oppugnata triumphis

疲惫的罗马亦不会屡屡被她自己的凯旋所围困,

​lassa foret crinis solvere Roma suos.3

以致不得不散开长发披麻戴孝。

​haec certe merito poterunt laudare minores:

后人定能理直气壮地赞美这一点:

​laeserunt nullos pocula nostra deos.

我们的酒杯未曾触怒任何神明。

​tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!

你只管在韶华尚存之际,切莫舍弃生命的硕果!

50

​omnia si dederis oscula, pauca dabis.

纵使你倾尽所有的亲吻,所赐予的依然太少。

​ac veluti folia arentis liquere corollas,

正如你所见,残叶凋离了枯萎的花冠,

​quae passim calathis strata natare vides,

零乱地漂浮飘散在酒杯之中,

​sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,

对于如今满怀壮志深情相爱的我们,

​forsitan includet crastina fata dies.

明日的光阴或许就将把死期彻底封存。

语法注3 条
  1. 2.15.22viderit haec, si quam iam peperisse pudet

    动词 viderit 为完成时虚拟语气第三人称单数,表示让步或放任用法(“且由她去过问/操心”)。si quam 即 si aliquam,作无人称动词 pudet 的宾格主体;完成时不定式 peperisse 则表示感到羞耻的由头(“已经生育”)。

  2. 2.15.31terra prius falso partu deludet arantis ... quam possim nostros alio transferre dolores

    这是由 prius ... quam 构成的诗意“不可能之事”(adynaton)修辞。诗人以直陈式将来时(deludet, agitabit, incipient, erit)列举了大地欺骗农人、太阳逆行、河流倒流、游鱼枯竭等违背自然法则的绝不可能发生之事,强调即便这一切先发生,自己也绝不可能将情爱的苦楚转移至他人身上(quam possim 为现在时虚拟语气)。

  3. 2.15.46lassa foret crinis solvere Roma suos

    未完成虚拟语气 foret(即 esset)统辖形容词 lassa 以及不定式短语 crinis solvere suos。散开长发(crinis solvere)是古罗马人服丧与哀悼的传统姿态。结合前句的 propriis circum oppugnata triumphis(被她自己的凯旋所围困),生动而辛辣地反讽了内战中的所谓胜利实乃导致罗马自身陷入哀悼的巨大悲剧。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:2.15.1-2.15.54