← 普罗佩提乌斯

哀歌集

§1.18.1-1.18.32

荒林中的哀叹与对辛西娅的坚贞自白

诗人退避至荒凉沉寂的森林与岩石间,向草木倾诉辛西娅的冷酷以及加诸自身的负心之冤,坚白自己的纯洁与深情。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Haec certe deserta loca et taciturna querenti,

对于一个悲叹者而言,这些地方确实荒僻沉寂,

​et vacuum Zephyri possidet aura nemus.

西风的气息正统治着这片空旷的树林。

​hic licet occultos proferre impune dolores,

在此处,隐秘的苦楚尽可倾吐而无遭惩之虞,

​si modo sola queant saxa tenere fidem.

只要这孤寂的岩石能够守住信义。

5

​unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?

我的辛西娅啊,我该从何处开始历数你的傲慢?

​quod mihi das flendi, Cynthia, principium?

辛西娅啊,你赐予我这悲泣怎样的开端?

​qui modo felicis inter numerabar amantes,

方才我还被列于幸运的情人之列,

​nunc in amore tuo cogor habere notam.

如今却在你的爱中被迫背负耻辱的印记。

​quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?

我究竟做了何等大错,竟招致这般对待?究竟是何等罪名让你对我心意变迁?

10

​an nova tristitiae causa puella tuae?

抑或是某个新的姑娘成了你悲伤的因由?

​sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro1

轻薄的人啊,但愿你能重回我的身旁,正如未曾有任何别的女子

​limine formosos intulit ulla pedes.

将她娇美的双足踏入过我的门槛。

​quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,

尽管我这苦痛实乃拜你诸多严苛所赐,

​non ita saeva tamen venerit ira mea,

然而我的怒火绝不至如此凶残,

15

​ut tibi sim merito semper furor,2 et tua flendo

以至于我理应永远成为你狂怒的对象,或是你的双眸

​lumina deiectis turpia sint lacrimis.

因泪水纷落而哭得形容憔悴。

​an quia parva damus mutato signa colore,

抑或只因我借由面色的改变所透露的迹象太显微弱,

​et non ulla meo clamat in ore fides?

我的脸上没有将深情忠贞大声宣告?

​vos eritis testes, si quos habet arbor amores,

你们将成为见证者,如果树木也懂得爱意,

20

​fagus et Arcadio pinus amica deo.

榉树啊,还有阿耳卡狄亚之神钟爱的松树啊。

​ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,

啊,多少次我的话语在你们的阴翳下回响,

​scribitur et teneris Cynthia corticibus!

而辛西娅的名字也被铭刻在你们柔嫩的树皮上!

​ah tua quot peperit nobis iniuria curas,

啊,你的不公为我平添了多少愁绪,

​quae m tacitis cognita sunt foribus!

这些唯有缄默的门户才知晓的愁绪!

25

​omnia consuevi timidus perferre superbae

我曾胆怯地习惯于隐忍这高傲女主人的一切号令,

​iussa neque arguto facta dolore queri.

不在刺痛的悲苦中抱怨她的所作所为。

​pro quo3 continui montes et frigida rupes

以此为报,我所得的却是连绵的山峦与冰冷的崖石,

​et datur inculto tramite dura quies;

以及荒径之上艰难残酷的停歇;

​et quodcumque meae possunt narrare querelae,

凡是我幽怨之声所能倾诉的一切,

30

​cogor ad argutas dicere solus aves.

我都不得不独自对着鸣啭的群鸟诉说。

​sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae,

然而无论你是怎样的人,愿森林都向我回荡“辛西娅”之名,

​nec deserta tuo nomine saxa vacent.

愿荒芜的岩石也绝不缺少你的名字。

语法注3 条
  1. 1.18.11sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro

    “sic + 愿望虚拟语气(referas)……ut + 直陈语气(intulit)”构成的庄严发誓/愿望句式,意为“正如没有任何别的女子曾踏入我的门槛一样,但愿你回到我身边”。

  2. 1.18.14non ita saeva tamen venerit ira mea, ut tibi sim merito semper furor

    venerit 为完成时虚拟语气,用于潜在/缓和断定(“我的怒火绝不至于到如此凶残的地步”),后接由 ut 引导的结果从句(ut... sim)。

  3. 1.18.27pro quo

    中性单数夺格的连接代词,代指前文所述自己百依百顺、从不抱怨女主人的整件事,意为“作为对此的报答/代价”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:1.18.1-1.18.32