← 卢克莱修

物性论

§6.833-6.906

井水与阿蒙泉的水温变化及发火冷泉的机理

在补充了鸟类在阿耳诺斯上空因真空而坠落的机理后,卢克莱修从自然哲学的角度阐明了井水夏冷冬温的原因、夜热昼冷的阿蒙泉,以及能点燃其上麻屑与火把的冷泉的产生机理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
833

​cuius ubi e regione loci venere volantis,1

当飞鸟飞到这一地点的正上方时,

​claudicat extemplo pinnarum nisus inanis

羽翼那空洞的努力顿时失灵,

835

​et conamen utrimque alarum proditur omne.

两翼的一切尝试都遭到了背叛。

​hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,

在此处,当它们既无法挣扎也无法在翅膀上获得支撑时,

​scilicet in terram delabi pondere cogit

自然显然以其自身的重量迫使它们滑落到大地上,

​natura, et vacuum prope iam per inane iacentes

在穿过几乎已经虚空的真空横卧之时,

​dispergunt animas per caulas corporis omnis.

它们穿过躯体的一切孔窍将灵魂耗散。

840

​frigidior porro in puteis aestate fit umor,

此外,井中的水在夏季变得更加寒冷,

​arescit quia terra calore et semina si qua

是因为大地因受热而干涸,若它本身恰巧含有

​forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.

任何热气的种子,便将其释放到微风之中。

​quo magis est igitur tellus effeta calore,

因此,大地越是耗尽热量,

​fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.

隐藏在大地之中的水分也就变得越加寒冷。

845

​frigore cum premitur porro omnis terra coitque

此外,当整个大地受到严寒的压迫而凝合、

​et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo

仿佛凝结固化之时,显然由于凝合,

​exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.

大地便将自身所含有的任何热量挤压进井水之中。

​Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna

据说在阿蒙的神庙附近有一处泉水,白天寒冷,

​frigidus et calidus nocturno tempore fertur.

而到了夜间则温热。

850

​hunc homines fontem nimis admirantur et acri

人们对这处泉水过分惊叹,部分人以为

​sole putant subter terras fervescere partim,

当黑夜以可怕的幽暗遮蔽大地之时,

​nox ubi terribili terras caligine texit.

炽烈的太阳在地下使水沸腾。

​quod nimis a verast longe ratione remotum.

这与真正的理性相距太远了。

​quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai

因为既然太阳在触及水流赤裸的躯体时,

855

​non quierit calidum supera de reddere parte,

尚且不能从其上方使其变热,

​cum superum lumen tanto fervore fruatur,

尽管上方的光芒享有如此巨大的炽热,

​qui queat hic supter tam crasso corpore terram2

太阳又如何能在躯体如此致密的大地之下,

​perquoquere umorem et calido focilare vapore?

将水分彻底烤透并用温热的蒸气使其苏醒呢?

​praesertim cum vix possit per saepta domorum

尤其是因为太阳借着其灼热的光线,

860

​insinuare suum radiis ardentibus aestum.

甚至很难穿透房屋的遮蔽物而潜入其热气。

​quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod

那么原因何在?

​rara tenet circum fontem quam cetera tellus

显然是因为泉水周围的大地 比其他大地更为稀疏孔隙,

​multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.

并且在水体附近存在许多火的种子。

​hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,

因此,当黑夜以带露的波浪笼罩大地时,

865

​extemplo penitus frigescit terra coitque.

大地便立刻彻底降温并紧缩凝合。

​hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,

依照这一机理,正如被手挤压一样,

​exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,

大地将其所拥有的任何火的种子挤入泉中,

​quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.

这些种子使得液体的触感与蒸气变热。

​inde ubi sol radiis terram dimovit obortus

随后,当升起的太阳用光线分开了大地,

870

​et rare fecit calido miscente vapore,

并随着温热蒸气的混入而使大地变得稀疏时,

​rursus in antiquas redeunt primordia sedes

火的初始基元便再次返回古老的居所,

​ignis et in terram cedit calor omnis aquai.

泉水的一切热量都退入大地之中。

​frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.

为了这一缘故,泉水在日光之下变得冰冷。

​praeterea solis radiis iactatur aquai

此外,泉水的水分受到太阳光线的鼓动,

875

​umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;

因颤动的热气而在白昼中变得稀疏;

​propterea fit uti quae semina cumque habet ignis

因此,无论它含有什么火的种子,

​dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,

都会释放出去;正如它常常释放出自身所含有的严寒,

​mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.

解开冰块并放松其结扣一样。

​Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe

还有一处冰冷的泉水,在其上方放置的麻屑常常

880

​stuppa iacit flammam concepto protinus igni,

立刻引燃火种并喷射出火焰,

​taedaque consimili ratione accensa per undas

松明也以同样的方式被点燃,

​conlucet, quo cumque natans impellitur auris.

在泉水之上闪闪发光,无论它漂浮着被微风推向何方。

​ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis

这显然是因为水中有极多的热气种子,

​semina de terraque necessest funditus ipsa

火的微粒必然从大地本身的深处

885

​ignis corpora per totum consurgere fontem

穿过整个泉水升起,

​et simul exspirare foras exireque in auras,

并同时向外呼出而逸入微风之中,

​non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;

然而还不至于多到能使泉水变热;

​praeterea dispersa foras erumpere cogit

此外,某种力量迫使那些分散于水中的微粒

​vis per aquam subito sursumque ea conciliari.

骤然向外冲破并在上方聚合。

890

​quod genus endo marist Aradi fons,3 dulcis aquai

这正如在海中有阿剌杜斯的泉水,涌出甘泉,

​qui scatit et salsas circum se dimovet undas;

并排开周围的咸水之波;

​et multis aliis praebet regionibus aequor

而且大海还在许多其他地区,为口渴的水手们

​utilitatem opportunam sitientibus nautis,

提供适时的便利,

​quod dulcis inter salsas intervomit undas.

因为它在咸水波涛之间喷吐出甘泉。

895

​sic igitur per eum possunt erumpere fontem

因此,那些微粒同样能够穿过那处泉水冲破出来,

​et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum

并涌流到外边;当这些种子聚集在麻屑之中,

​conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,

或附着在松明的体表时,

​ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se

它们便轻易立刻燃烧起来,因为麻屑与松明

​semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.

自身也紧紧保有许多火的种子。

900

​nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum

难道你也没有看到,当人们把刚熄灭的麻线

​nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante

移向夜间的灯火时,它在触及火焰之前

​quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?

便被点燃,松明也以同样的方式被点燃?

​multaque praeterea prius ipso tacta vapore

此外,许多东西在火从近处浸染它们之前,

​eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.

仅凭远处触及的热气本身便燃烧起来。

905

​hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.

因此必须认为,在那处泉水中发生的事情也是如此。

​Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat

至于其余的事,我将开始阐述遵循何种法则产生——

语法注3 条
  1. 6.833cuius ubi e regione loci venere volantis

    volantis 是现在分词作名词用的主格复数形式(-īs 相当于 -ēs),在此充当主语(“飞鸟 / 飞行之物”)。cuius loci 修饰介词短语 e regione(“正对着 / 正在……的正上方”)。

  2. 6.857qui queat hic supter tam crasso corpore terram

    qui 是源于代词夺格的疑问副词,意为“如何(how)”。terram 是介词 supter(= subter,“在……之下”)的宾格宾语。tam crasso corpore 作性质夺格(ablativus qualitatis)修饰 terram,意为“具有如此厚密实地的大地”。

  3. 6.890quod genus endo marist Aradi fons

    quod genus 是卢克莱修常用的副词性宾格短语,相当于“正如”、“例如”。endo 是介词 in 的古体/诗体形式。Aradi fons 为主格主语,指叙利亚近海阿剌杜斯岛海中涌出的淡水泉。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:6.833-6.906