← 卢克莱修

物性论

§6.531-6.608

地震的自然成因与对大地坍塌的恐惧

该段落详细解释了地震的诸种自然成因,包括地下洞穴坍塌、地下水体激荡、地下风力压迫地表倾斜,以及受压缩的空气在地底爆发或回荡,并描写了由此引发的人们对宇宙毁灭的恐慌,随后转向探讨大海为何不会扩大的问题。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
531

​et mora quae fluvios passim refrenat aventis,

以及在各处遏止奔腾江河的阻滞,

​perfacilest tamen haec reperire animoque videre,

然而,要发现这些现象并在心中看明

​omnia quo pacto fiant quareve creentur,

一切是如何产生、为何被创造出来的,实属轻而易举,

​cum bene cognoris elementis reddita quae sint.

只要你充分了解各元素被赋予了怎样的性质。

535

​Nunc age, quae ratio terrai motibus extet

来吧,现在请聆听地震之中存在着

​percipe. et in primis terram fac ut esse rearis

怎样的原由。首先,务必请你设想大地

​supter item ut supera ventosis undique plenam

在地下正如在地上一样,四面八方皆充斥着灌满风的

​speluncis multosque lacus multasque lucunas

洞穴,并在其怀抱中容纳着许多湖泊、许多深潭,

​in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;

以及悬崖与陡峭的巨石;

540

​multaque sub tergo terrai flumina tecta

并且应当认定,在大地背脊之下的许多隐秘江河,

​volvere vi fluctus summersos ca putandumst;

正以强力翻滚着没于地底的波涛;

​undique enim similem esse sui res postulat ipsa.

因为事实本身要求大地处处都与自身相似。

​his igitur rebus subiunctis suppositisque

因此,在这些事物联结于下方、置于其下的情况下,

​terra superne tremit magnis concussa ruinis,

当地下的漫长岁月蚀空了巨大的洞穴时,

545

​subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;

上方的大地便因剧烈的崩塌而震颤不休;

​quippe cadunt toti montes magnoque repente

委实,整座整座的山峦崩落,因那突如其来的

​concussu late disserpunt inde tremores.

巨大冲击,震颤遂向远方四处蔓延。

​et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt

这也理所当然,因为道路旁的整座整座房屋,

​tecta viam propter non magno pondere tota,

都会被重量并不大的马车震得颤动,

550

​nec minus exultant, si quidvis cumque viai1

而如果道路上的任何石块颠簸了

​ferratos utrimque rotarum succutit orbes.

两侧车轮带铁箍的轮辋,房屋跳动得也毫不逊色。

​Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas

同样也会发生的是:当由于年代久远,一块巨大的土石

​gleba vetustate e terra provolvitur ingens,

从大地滚落进广阔而浩瀚的水潭时,

​ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;

大地也会摇晃起来,被水的波浪所抛掷;

555

​ut vas inter non quit constare, nisi umor

正如器皿之中的液体若未停止

​destitit in dubio fluctu iactarier intus.

在动荡的波涛中摇晃,器皿本身绝无法静止一样。

​Praeterea ventus cum per loca subcava terrae

此外,当风在大地的空洞处汇聚,

​collectus parte ex una procumbit et urget

从一侧扑倒下来,以巨大的力量顽强地

​obnixus magnis speluncas viribus altas,

压迫着幽深的洞穴时,

560

​incumbit tellus quo venti prona premit vis.

大地便朝着风的重压所驱迫的方向倾斜。

​tum supera terram quae sunt extructa domorum

那时,大地上所建起的一切房屋,

​ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,

凡是向着天空耸立得越高的,

​inclinata minent2 in eandem prodita partem

便越是前倾着向同一方向显露崩塌之险,

​protractaeque trabes inpendent ire paratae.

被拉扯出来的栋梁悬挂着,随时准备坠落。

565

​et metuunt magni naturam credere mundi

然而,人们尽管看见如此巨大的大地重压倾斜而下,

​exitiale aliquod tempus clademque manere,

却依然不敢相信:浩瀚宇宙的本性

​cum videant tantam terrarum incumbere molem!

正面临着某种毁灭的时刻与灾难!

​quod nisi respirent venti, nulla refrenet

而若非风能够喘息调匀,便没有任何事物

​res neque ab exitio possit reprehendere euntis;

能够阻挡它们,或能把坠向毁灭的万物拉回;

570

​nunc quia respirant alternis inque gravescunt

然而如今,由于风轮流喘息、再度增强,

​et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,

仿佛重整旗鼓般归来,又在被击退后让步,

​saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas

由于这个缘故,大地恐吓要崩塌的次数

​quam facit; inclinatur enim retroque recellit

远多于真正发生崩塌之时;因为它虽向前倾斜,却又向后退回,

​et recipit prolapsa suas in pondere sedes.

在倾倒之际凭借自身的重量恢复了原位。

575

​hac igitur ratione vacillant omnia tecta,

因此,依循这种道理,一切房屋都会摇晃,

​summa magis mediis, media imis, ima perhilum.

最高处甚于中间,中间甚于底部,而最底部则微乎其微。

​Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.

这也是引发同样剧烈的震动的成因:

​ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam

当风与某种空气的突发性极大威力,

​aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta

或从外部、或从大地本身兴起,

580

​in loca se cava terrai coniecit ibique

猛扑进大地的空洞之处,并在那里

​speluncas inter magnas fremit ante tumultu

巨大洞穴之间首先伴随着骚动轰鸣,

​versabundaque portatur, post incita cum vis

旋转着被席卷;随后,当那被激荡、

​exagitata foras erumpitur3 et simul altam

被振起的威力冲破而出,同时

​diffindens terram magnum concinnat hiatum.

撕裂深邃的大地,造成一个巨大的裂口。

585

​in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi

在叙利亚的西顿所发生之事,以及在伯罗奔尼撒的

​in Peloponneso, quas exitus hic animai

埃癸翁所出现的情形,正是如此;这空气的喷出

​disturbat urbes et terrae motus obortus.

与随之而起的地震,将这些城邑摧毁。

​multaque praeterea ceciderunt moenia magnis

此外,许多城墙在大地上的剧烈

​motibus in terris et multae per mare pessum

震动中坍塌,许多城邑沉入海底深处,

590

​subsedere suis pariter cum civibus urbes.

与它们的市民一同沦亡。

​quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai

而即使这股力量未能破土喷出,空气本身的冲击

​et fera vis venti per crebra foramina terrae

与风的凶暴威力也会通过大地上密集的小孔

​dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;

宛如寒战般散布开来,并由此注入震颤;

​frigus uti nostros penitus cum venit in artus,

正如寒气深入侵入我们的肢体时,

595

​concutit invitos cogens tremere atque movere.

会迫使我们违背意愿地战栗发抖一样。

​ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,

因此,人们在城邑中怀着双重的恐惧战战兢兢:

​tecta superne timent, metuunt inferne cavernas

他们既畏惧上方的屋顶,又害怕地下的洞穴,

​terrai ne dissoluat natura repente,

担心大自然的造化会突然将它们瓦解,

​neu distracta suum late dispandat hiatum

或担心大地破裂而敞开其宽阔的裂口,

600

​idque suis confusa velit complere ruinis.

并在混乱中企图用自身的崩塌将其填平。

​proinde licet quamvis caelum terramque reantur

因此,无论人们如何认为天地

​incorrupta fore aeternae mandata saluti:

乃是不朽之物、已被托付给永恒的安宁;

​et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli

然而,危险当下的威力本身时常

​subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,

从某个方面注入这根恐惧的刺:

605

​ne pedibus raptim tellus subtracta feratur

担心大地从脚下突遭抽走,被抛入

​in barathrum rerumque sequatur prodita summa

深渊,失去根基的万物之总体

​funditus et fiat mundi confusa ruina.

随之彻底崩陷,导致宇宙陷入一片混沌的毁灭。

​Principio mare mirantur non reddere maius

首先,人们惊异于大自然并未让大海变得更大,

语法注3 条
  1. 6.550quidvis cumque viai

    由不定代名词 quidvis 与概括小品词 cumque 构成的复合不定代名词 quidviscumque(此处分写为两词)支配古体部分属格 viai(相当于古典形式 viae),意为“道路上的任何障碍物或石子”。

  2. 6.563minent

    系异形动词 minari(威胁)的古体主动式,或是罕见动词 minere(向前凸起、倾危,相当于 imminere)的现在直陈式主动第三人称复数。与表语性的 inclinata ... prodita 配合,描绘建筑物向前倾斜、危如累卵地威吓着要坍塌的情态。

  3. 6.583erumpitur

    通常为不及物动词的 erumpere(冲出、喷出)用于被动态形式,但此处并非无人称被动句,而是与主语 vis 搭配,表达中间态、反身性或异形动词性质的主动行为(“自身猛冲而出”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:6.531-6.608