← 卢克莱修

物性论

§6.380-6.452

驳神意落雷说与海龙卷的成因

本节通过指出神意说的种种荒谬之处,驳斥了霹雳源于诸神意志与惩罚的观念,并阐明了旋风暴(海龙卷)由风与云层的物理相互作用在海陆上形成的机制。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
380

​perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,

洞察携火霹雳的本质真相,

​non Tyrrhena retro volventem carmina frustra

看清它究竟以何种威力造成每一现象,

​indicia occultae divum perquirere mentis,1

绝非徒劳地倒卷着伊特鲁里亚的书卷,探寻诸神隐秘心意的征兆:

​unde volans ignis pervenerit aut in utram se

那飞窜的火光来自何方,

​verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta

又从此处转向哪一边,以何种方式潜入封闭的处所,

385

​insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,

在肆虐称霸之后又如何脱身而去,

​quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.

抑或来自天空的霹雳一击究竟能造成何等危害。

​quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi

因为,

​terrifico quatiunt sonitu caelestia templa

如果朱庇特及其他诸神真以恐怖的轰鸣震颤着闪耀的天国殿堂,

​et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,

并依照各自的意愿随意投掷烈火,那么,

390

​cur quibus incautum scelus aversabile cumquest

为何他们不让那些犯下令人切齿的狂妄罪行之人,

​non faciunt icti flammas ut fulguris halent2

胸膛被贯穿击中,

​pectore perfixo, documen mortalibus acre,

喷吐出霹雳的烈焰——给凡人留下沉痛的鉴戒?

​et potius nulla sibi turpi conscius in re

相反,毫无可耻劣迹自责的无辜之人,

​volvitur in flammis innoxius inque peditur

却往往深陷烈焰之中,

395

​turbine caelesti subito correptus et igni?

猝然被天降的旋风与烈火席卷束缚?

​cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?

为何他们还要袭击渺无人烟之处而徒劳费力?

​an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?

难道他们当时是在操练手臂、增强腕力不成?

​in terraque patris cur telum perpetiuntur

为何他们容忍天父的武器在大地上变钝?

​optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?

为何他自己听任如此而不留着对付仇敌?

400

​denique cur numquam caelo iacit undique puro

再者,

​Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?

朱庇特为何从未在完全晴朗的天空中向大地投掷霹雳并倾泻轰鸣?

​an simul ac nubes successere, ipse in eas tum

难道只要云层一逼近,他自己便降入其中,

​descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?

以便由此就近确定武器打击的目标?

​in mare qua porro mittit ratione? quid undas

此外,他究竟出于何种道理将霹雳射入大海?

405

​arguit et liquidam molem camposque natantis?

为何他要谴责波涛、流动的巨流和浮泳的平原?

​praeterea si vult caveamus fulminis ictum,

再者,如果他希望我们提防霹雳的打击,

​cur dubitat facere ut possimus cernere missum?

为何迟疑于让我们能够看清它被射出的轨迹?

​si nec opinantis autem volt opprimere igni,

反之,若他意在以烈火突袭措手不及之人,

​cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,

为何又要从那个方向打雷以便我们能够躲避,

410

​cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?

为何要事先激起昏暗、咆哮与低沉的轰鸣?

​et simul in multas partis qui credere possis

你又怎能相信他会同时向许多方向投掷?

​mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,

难道你敢断言这种事从未发生,

​ut fierent ictus uno sub tempore plures?

即在同一时间内产生多重打击?

​at saepest numero factum fierique necessest,

然而这事实在屡见不鲜,且必然会发生,

415

​ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,

正如许多地区普降甘霖、阵雨纷落一样,

​fulmina sic uno fieri sub tempore multa.

在同一时间内产生众多霹雳亦是如此。

​postremo cur sancta deum delubra suasque

最后,

​discutit infesto praeclaras fulmine sedes

为何他用毁灭性的霹雳粉碎诸神圣洁的殿堂和他自己显赫的居所,

​et bene facta deum frangit simulacra suisque

捣毁诸神巧夺天工的造像,

420

​demit imaginibus violento volnere honorem?

以暴烈的创伤夺去自己塑像的尊荣?

​altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius

为何他大抵总射向高峻之所,

​montibus in summis vestigia cernimus ignis?

而我们在崇山峻岭之上见到的火痕最为密集?

​Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,

余下的问题是,根据这些事实,

​presteras Graii quos ab re nominitarunt,

很容易明白希腊人依其实情所称的“旋风暴”

425

​in mare qua missi veniant ratione superne.3

究竟以何种机制从上空被射入大海。

​nam fit ut inter dum tam quam demissa columna

因为有时会发生这样的情况:

​in mare de caelo descendat, quam freta circum

宛如一根降下的立柱从天空落入大海,

​fervescunt graviter spirantibus incita flabris,

其周围的海面在沉重吹拂的狂风激荡下沸腾起来,

​et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu

凡在那场骚乱中被卷入的舟船,

430

​navigia in summum veniant vexata periclum.

皆遭颠簸而陷入极度危险。

​hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti

这种情况发生于激起的风力有时无法冲破它已开始冲破的云层,

​rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit

而是将其向下压迫,

​in mare de caelo tam quam demissa columna,

使其宛如一根柱子自天垂降入海,

​paulatim, quasi quid pugno bracchique superne

渐次推进,

435

​coniectu trudatur et extendatur in undas;

就像有什么东西被拳头与手臂自上方推挤着伸入波涛中一样。

​quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti​vis et fervorem mirum concinnat in undis;

当风将云层撕裂时,风力便由此喷涌入海,在波涛中激起惊人的沸腾;

​versabundus enim turbo descendit et illam​deducit pariter lento cum corpore nubem;

因为盘旋的涡流向下沉降,连同云层那迟缓笨重的躯体一并拉下;

440

​quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,

一旦它将沉重的云层推落至海面,

​ille in aquam subito totum se inmittit et omne

那涡流便猝然将自身完全倾入水中,

​excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.

以巨大的轰鸣激荡整片海洋,迫使其沸腾。

​Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse

同样会发生的是,风的涡旋本身以云层包裹自己,

​vertex conradens ex aere semina nubis​et quasi demissum caelo prestera imitetur;

从空气中聚敛云的种子,仿佛模仿着从天垂降的旋风暴;

​hic ubi se in terras demisit dissoluitque,

当它降落到陆地上并消解时,

​turbinis immanem vim provomit atque procellae.

便喷吐出飓风与暴风雨的骇人威力。

​sed quia fit raro omnino montisque necessest

然而由于这全然罕见发生,

​officere in terris, apparet crebrius idem

且在陆地上必然受山峦阻挡,

450

​prospectu maris in magno caeloque patenti.

故而这同一现象在辽阔的大海与开阔的天空中展现得更为频繁。

​Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando

当许多微粒飞翔着在天空这一上方空间猝然聚合时,

​hoc super in caeli spatio coiere repente

云朵便凝结而成

语法注3 条
  1. 6.381non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis

    承接前一语段末尾的 'Hoc est',作表语性不定式短语(perspicere... non... perquirere)。现在分词 'volventem' 作不定式逻辑主语的泛指宾格(代指一般人),意为“(人)倒卷着卷轴探求诸神隐秘心意”。'retro volventem' 指伊特鲁里亚占卜书从右向左阅读的习惯,或指反复查阅既往占卜记载。

  2. 6.390cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent

    由 'faciunt ut' 搭配虚拟式 'halent' 构成的致使句结构。关系分句 'quibus... cumquest' 以 'quibus... cumque' 表领属与格,修饰省略的主格先行词(即 'halent' 的主语),意为“凡犯有令人憎恶之罪行者”。'icti' 为主格复数分词,与 'halent' 的主语在性数格上保持一致(作主语补足语:“让他们被击中后呼出烈焰”)。

  3. 6.424presteras Graii quos ab re nominitarunt, in mare qua missi veniant ratione superne

    提置先取句式(prolepsis)。希腊语宾格复数形式的名词 'presteras'(πρηστῆρας)在逻辑上是间接疑问从句(qua ratione... veniant)的主语,却被提前作为主句动词 'cognoscere' 的直接支配宾语。'ab re' 意为“根据实情/依其性质”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:6.380-6.452