← 卢克莱修

物性论

§6.1053-6.1124

物质的契合性与瘟疫及风土病的成因

卢克莱修阐述了隔着青铜时磁石排拒铁的原因,以及为何黄金和木材等其他物质不被吸引,进而说明事物之间特异的契合结构。随后,他转向探讨疾病与瘟疫的成因,指出有害微粒在空中的飞扬、相异的气候与风土、以及异质空气的侵入导致了地方病和瘟疫的爆发。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1053

​cogitur offensare igitur pulsareque fluctu

因此,它不得不以自身的波浪撞击并拍打铁的组织;

​ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se

它以此种方式将铁从自身排拒开来,

1055

​atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.1

并透过青铜使其骚动,而若没有青铜,它常常会将其吸回。

​Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus

在这些事情中,切勿对此感到惊奇:

​non valet e lapide hoc alias impellere item res.

来自这块石头的激流不能同样推动其他事物。

​pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;

因为一部分事物依凭其自身的重量而挺立,例如黄金;

​at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus

而另一部分由于具有多孔的躯体,

1060

​pervolet intactus, nequeunt inpellier2 usquam,

以致激流毫发无损地飞掠而过,因而不可能被推向任何地方,

​lignea materies in quo genere esse videtur.

木质材料似乎正属于这一类别。

​interutrasque igitur ferri natura locata

因此,介于二者之间的铁的本性,

​aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,

一旦吸收了青铜的若干微粒,于是便发生这种情况:

​inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.

玛格内西亚的石头以那股潮流推动着铁。

1065

​nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,

然而这些事情并非与其余现象如此疏离,

​ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,

以至于属于此类的范例极少能提供给我,

​quae memorare queam inter se singlariter apta.

让我可以列举那些彼此独特契合的事物。

​saxa vides primum sola colescere calce.

首先,你看到岩石唯有依靠石灰才能凝结。

​glutine materies taurino iungitur una,

木材用牛胶粘合在一起,

1070

​ut vitio venae tabularum saepius hiscant

以至于木板纹理中的瑕疵裂开的次数,

​quam laxare queant compages taurea vincla.

甚至多于牛胶的羁绊松开其结合处的可能。

​vitigeni latices aquai fontibus audent

葡萄所生的液体敢于与泉水混合,

​misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.

而沉重的沥青与轻盈的橄榄油却无法交融。

​purpureusque colos conchyli iungitur uno

贝类的紫色染料与羊毛凝结为单一的躯体,

1075

​corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,

无论如何也不能将其分开,

​non si Neptuni fluctu renovare operam des,

即便你竭尽全力用涅普顿的波浪去复原,

​non mare si totum velit eluere omnibus undis.

哪怕整个大海企图用所有的波涛将其冲洗掉。

​denique res auro non aurum copulat una,

最后,难道不是单一的物质将金与金结合,

​aerique plumbo fit uti iungatur ab albo?

难道不是白铅使得青铜得以粘接?

1080

​cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?

如今还能找到多少其他的例子啊!那又如何呢?

​nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam

你完全不需要如此冗长迂回的赘述,

​nec me tam multam hic operam consumere par est,

我在此耗费如此多的精力也是不适宜的,

​sed breviter paucis praestat comprendere multa.

倒不如以少数的话语简明地包容多数的道理。

​quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,

凡是其结构彼此相互契合,

1085

​ut cava conveniant plenis haec illius illa

以至于此物的凹陷适应彼物的凸起,彼物的凹陷适应此物的凸起者,

​huiusque inter se, iunctura haec optima constat.

这彼此间的结合便被公认为最为完善。

​est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata

同样也有可能,某些事物能够彼此扣连结合而得以维系,

​inter se quaedam possint coplata teneri;

宛如用小环与钩子相互折叠;

​quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.

在这一石头与铁之间,似乎更有可能发生的是后者。

1090

​Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente

现在,疾病的道理为何,

​mortiferam possit cladem conflare coorta

或者突如其来的致病之力从何处能够激起,

​morbida vis hominum generi pecudumque catervis,

给人类种族和牲畜群落煽起致命的毁灭灾祸,我将予以阐明。

​expediam, primum multarum semina rerum

首先,我先前已指明,

​esse supra docui quae sint vitalia nobis,​et contra quae sint morbo mortique necessest

有许多对我们有益于生命的微粒存在;而相反,

​multa volare; ea cum casu sunt forte coorta

必然有许多招致疾病与死亡的微粒在空中飞扬。 当这些微粒偶然升起并扰乱了天空,

​et perturbarunt caelum, fit morbidus aeer.

空气就变得致病了。

​atque ea vis omnis morborum pestilitasque

而这一切疾病的力量与瘟疫,

​aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne

要么如云雾般自上方经由天空从外部侵入,

1100

​per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta​de terra surgunt, ubi putorem umida nactast

要么常常兴起并从大地本身升起,

​intempestivis pluviisque et solibus icta.

那是当湿润的泥土遭受了不合时宜的淫雨与暴晒而腐烂发臭之时。

​nonne vides etiam caeli novitate et aquarum

难道你没有看到,任何远离祖国和家园而来到异地的人,

​temptari procul a patria qui cumque domoque

由于环境差异悬殊,

1105

​adveniunt3 ideo quia longe discrepitant res?

都受到气候与水质新奇特异的侵袭吗?

​nam quid Brittannis caelum differre putamus,

因为我们认为不列颠人的气候,

​et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,

与世界地轴倾斜的埃及的气候,究竟相差多大?

​quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque

或者本都的气候,与加德斯乃至肤色晒得焦黑的人类种族的气候,

​usque ad nigra virum percocto saecla colore?

又有多大差异?

1110

​quae cum quattuor inter se diversa videmus​quattuor a ventis et caeli partibus esse,

既然我们看到这四个地方因四方的风和天空的方位而彼此相异,

​tum color et facies hominum distare videntur

那么人们的肤色与容貌便显现出巨大的差异,

​largiter et morbi generatim saecla tenere.

疾病也按不同种类支配着各族群。

​est elephas morbus qui propter flumina Nili

有一种名为象皮病的疾患,

1115

​gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.

在埃及中部的尼罗河河畔滋生,此外在任何地方都不曾出现。

​Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis

在阿提卡,脚步受到侵害;在阿开亚境内,

​finibus. inde aliis alius locus est inimicus

眼睛受到侵袭。因此,一处地方对某些部位和肢体有害,

​partibus ac membris; varius concinnat id aeer.4

另一处对另一些有害;变化多端的空气造就了这一切。

​proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,

所以,当偶然对我们异样的天空自行移动、

1120

​commovet atque aeer inimicus serpere coepit,​ut nebula ac nubes paulatim repit et omne

有害的空气开始蔓延时,它便如浓雾与乌云般逐渐爬行,使它所过之处的一切陷入骚乱并被迫改变;

​qua graditur conturbat et immutare coactat,

而且还会发生这样的情况:

​fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,

当它最终来到我们的天空时,它腐蚀了这片天空,

​corrumpat reddatque sui simile atque alienum.

并使其变得与自己相似且〔对我们〕异样。

语法注4 条
  1. 6.1055sine eo quod saepe resorbet

    此处 sine eo 中的代词夺格 eo 指代前文的 aes(青铜,意为“若没有它”),quod 则是关系代词宾格(作 resorbet 的宾语),按意义指代由 ferrea texta(1054行)引申出的 ferrum(铁)。此处引出对比:若没有青铜介于其间,磁石通常会把铁重新吸回,而青铜的存在则使吸引转变为排拒。

  2. 6.1060inpellier

    inpellier 是第三变位法动词 impellere 的古式被动态不定式(相当于后来的 impelli)。词尾 -ier 是卢克莱修常用于格律便利及赋予诗歌古朴庄重色彩的特征形式。

  3. 6.1104temptari procul a patria qui cumque domoque / adveniunt

    此处的句式骨架为 nonne vides ... [eos] qui cumque adveniunt ... temptari。作为被动态不定式 temptari 宾格主语的先行词指示代词(eos)被省略,泛指关系从句 qui cumque ... adveniunt 实质上充当了不定式的主语。

  4. 6.1118varius concinnat id aeer

    concinnat 意为“造就、促成、引起”。varius aeer 为主格主语,中性宾格代词 id 为直接宾语,指代前文所述不同地区的人们特定肢体遭受侵袭的现象:“各异的空气造就了此事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:6.1053-6.1124