← 卢克莱修

物性论

§5.461-5.534

元素的轻重分层与天体的运转成因

本节阐述了大地沉陷、海洋形成以及四大元素依轻重分层定位的过程,继而提出了导致天体与天穹运转的数种可能的物理原因。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
461

​aurea cum primum gemmantis rore per herbas

正如清晨时分,

​matutina rubent radiati lumina solis

当放射光芒的太阳其金色晨辉初次映红沾满露珠的草丛,

​exhalantque lacus nebulam fluviique perennes

湖泊与长流不息的江河蒸腾起迷雾,

​ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;

大地自身有时也仿佛在冒烟一样;

465

​omnia quae sursum cum conciliantur, in alto

当这一切在空中凝聚时,

​corpore concreto subtexunt nubila caelum.

浓密的云团便从下方遮蔽了高远的天穹。

​sic igitur tum se levis ac diffusilis aether

当时,轻盈而易于扩散的以太也是如此,

​corpore concreto circum datus undique saepsit

它自身凝结为实体,四面环绕,将自身圈闭起来,

​et late diffusus in omnis undique partis

并向四面八方广阔扩散,

470

​omnia sic avido complexu cetera saepsit.

就这样以贪婪的怀抱将其他万物包容在内。

​hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,

随后出现的是太阳与月亮的胚种,

​interutrasque1 globi quorum vertuntur in auris;

它们的球体在二者之间的大气中旋转;

​quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,

大地既未将它们据为己有,最高处的以太亦未接纳它们,

​quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,

因为它们既未重到沉潜下坐的地步,

475

​nec levia ut possent per summas labier oras,

也未轻到能沿着最高边缘滑行,

​et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva

然而它们位于二者之间,以至于转动着活生生的形体,

​versent et partes ut mundi totius extent;

并作为整个世界的一部分而存续;

​quod genus2 in nobis quaedam licet in statione

这就像在我们体内,

​membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.

某些肢体可以保持不动,而另一些肢体却在运动。

480

​his igitur rebus retractis terra repente,

当这些成分被抽离之后,

​maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,

大地在如今大海蔚蓝广阔的疆域延伸之处突然下陷,

​succidit et salso suffudit gurgite fossas.

用咸涩的狂澜注满了沟壑。

​inque dies quanto circum magis aetheris aestus​et radii solis cogebant undique terram

日复一日,周围以太的炽热与太阳的光线以频繁的击打,

485

​verberibus crebris extrema ad limina fartam

越发将大地紧迫地挤压在外围的边界上,

​in medio ut propulsa suo condensa coiret,

使其在被推向自身中心时紧密凝聚,

​tam magis expressus salsus de corpore sudor​augebat mare manando camposque natantis,

从其体内被榨出的咸汗就越发通过渗流来增注大海与浩渺的水面,

​et tanto magis illa foras elapsa volabant​corpora multa vaporis et aeris altaque caeli

从其中逃逸飞出的众多热气与空气微粒也越发增多,

​densabant procul a terris fulgentia templa.

在远离大地之处使天空高处闪耀的圣殿变得浓密。

​sidebant campi, crescebant montibus altis

平原下沉,高耸的山峦拔地而起;

​ascensus; neque enim poterant subsidere saxa

因为岩石无法下沉,

​nec pariter tantundem omnes succumbere partis.

所有部分也无法一律同等地陷落。

495

​Sic igitur terrae concreto corpore pondus

就这样,大地以凝聚的实体确立了自身的重量,

​constitit atque omnis mundi quasi limus in imum

整个世界宛如泥泞的沉重之物尽皆汇流到底部,

​confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;

如沉渣般彻底沉积下来;

​inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse

由此,海洋、空气、乃至带火的以太自身,

​corporibus liquidis sunt omnia pura relicta

都以流动的实体纯净地留存下来,

500

​et leviora aliis alia, et liquidissimus aether​atque levissimus aerias super influit auras

并且一层比一层轻盈;最流动也最轻盈的以太流淌在空灵的清风之上,

​nec liquidum corpus turbantibus aeris auris

绝不将自身的流动实体与扰攘的空气之风相混杂;

​commiscet; sinit haec violentis omnia verti

它听任下方的一切在狂暴的旋风中翻滚,

​turbinibus, sinit incertis turbare procellis,

听任一切在变幻莫测的风暴中动荡,

505

​ipse suos ignis certo fert impete labens.

自身则在滑行中以恒定的冲力运载着自家的烈焰。

​nam modice fluere atque uno posse aethera nisu

因为以太能够平稳且以单一的力道流动,

​significat Pontos, mare certo quod fluit aestu

这由黑海得以昭示——那片海以恒定的潮流奔涌,

​unum labendi conservans usque tenorem.

始终保持着单一的滑动韵律。

​Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.

现在,让我们歌唱星辰运动的原因。

510

​principio magnus caeli si vortitur orbis,

首先,如果苍穹的巨大天球在旋转,

​ex utraque polum parti premere aera nobis

我们必须说,空气从两方压迫着天极,

​dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;

并在外部维系着它,从两端加以封闭;接着,

​inde alium supra fluere atque intendere eodem

另一股空气从上方流淌,

​quo volvenda3 micant aeterni sidera mundi;

推动着它朝向永恒世界的旋转星辰闪耀的同一方向前进;

515

​aut alium supter, contra qui subvehat orbem,

或者另一股空气从下方反向托运着天球,

​ut fluvios versare rotas atque austra videmus.

正如我们见到河水转动水轮与汲水斗一样。

​est etiam quoque uti possit caelum omne manere

同样也可能整个天空保持静止,

​in statione, tamen cum lucida signa ferantur,

而明亮的星座却在运转:

​sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus

要么是因为被禁锢的迅疾以太热流寻找着通道而四处旋转,

520

​quaerentesque viam circum versantur et ignes

使火精穿过天空的夜之殿宇到处翻滚;

​passim per caeli volvunt summania templa,4

要么是从他处、

​sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer

从外部某处流来的空气推动并转动着火精;

​versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,

要么是火精自身能够蠕动前行,

​quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,

凡是各自的食粮召唤并诱导其前往之处,

525

​flammea per caelum pascentis corpora passim.

它们都在空中各处巡游哺育着自己烈火般的躯体。

​nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum

因为要断定其中哪一种适用于我们这个世界是十分困难的;

​difficilest; sed quid possit fiatque per omne​in variis mundis varia ratione creatis,

但在依循各种原理被创造出的各种世界中,

​id doceo plurisque sequor disponere causas,

贯穿全宇宙何种情况可能存在并正在发生,这正是我所讲授的;

530

​motibus astrorum quae possint esse per omne;

我致力于陈列出贯穿全宇宙可能成为星辰运动缘由的多重原因;

​e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,

然而在这些原因之中,

​quae vegeat motum signis; sed quae sit earum

必定有一种也是在此处激起星座运动的原因;

​praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.5

但断言其中究竟是哪一种,绝非谨慎渐进者所能为之事。

​Terraque ut in media mundi regione quiescat,

为了让大地在世界的中心区域静止,

语法注5 条
  1. 5.472interutrasque

    由 inter 与阴性宾格复数 utrasque 复合而成的副词性宾格短语(概念上指代 terra 与 aether)。在此作副词用,意为“在二者之间”。

  2. 5.478quod genus

    副词性用法,相当于 quem ad modum 或 velut(意为“正如”、“恰如”)。用于引入人体在静止时部分肢体仍可运动的类比,说明天体如何在两者之间运动。

  3. 5.514volvenda

    形态上虽为动形容词(将来被动分词),但在古风诗歌用法中具有相当于 volventia 的中动或主动意义(“旋转着”、“翻滚着”)。

  4. 5.521summania templa

    指夜空或夜晚的天穹。该形容词源自掌管夜间雷击的神祇苏玛努斯(Summanus)或指黎明前的天宇(sub mane),在此代指夜间苍穹的广袤空间。

  5. 5.533praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis

    特征性属格(谓语性属格,与 esse 连用)。不定式 praecipere 为主语,pedetemptim progredientis 为分词属格单数,表示“断定……决非循序渐进者之本分”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:5.461-5.534