- 底本
- -
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:5.306-5.381
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢克莱修通过指出岩石、纪念碑与神庙的崩朽,人类历史与技艺的发端尚浅,以及世界并不具备永恒存在所需的三种条件,论证了世界必定具有开端且终将毁灭。
Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
此外,难道你没看见连石头也会被岁月战胜,
non altas turris ruere et putrescere saxa,
高耸的塔楼崩塌,巨石腐朽,
non delubra deum simulacraque fessa fatisci
神灵的圣殿与塑像因衰老而裂解,
nec sanctum numen fati protollere finis
神圣的神力既不能延伸命运的界限,
posse neque adversus naturae foedera niti?
也不能违抗大自然的契约?
denique non monimenta virum dilapsa videmus,
此外,难道我们没看见人们的纪念碑化为废墟,
non ruere avolsos silices a montibus altis
崩落的岩石从高山上滚落,
nec validas aevi vires perferre patique
无法忍受并承受有限岁月的强力?
finiti?1 neque enim caderent avolsa repente,
因为,
ex infinito quae tempore pertolerassent
倘若它们自无限的时间以来未遭碎裂而忍受了岁月的万般折磨,
omnia tormenta aetatis, privata fragore.
便绝不会突然崩裂下坠。
Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
最后,如今请仰视这在周围和上方以拥抱环抱着大地的整个〔苍穹〕:
continet amplexu terram: si procreat ex se
正如某些人所言,
omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
假使它由自身繁衍万物,并在万物毁灭时将其收回,
totum nativum mortali corpore constat.
那么其整体是受生的,并由可朽的物体构成。
nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
因为凡是从自身增益并滋养别物者,
deminui debet, recreari, cum recipit res.
都必会损耗,而在收回事物时得以复原。
Praeterea si nulla fuit genitalis origo
此外,假使大地与天空没有创生的起源,
terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
且始终永恒,
cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
那么在忒拜战争和特洛伊灭亡之前,
non alias alii quoque res cecinere poetae?
为何没有其他诗人歌咏过其他事迹?
quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
人们的如此多壮举如此多次坠向何处,
aeternis famae monimentis insita florent?
且无一处铭刻在流芳百世的名誉丰碑上盛放?
verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
然而,据我看来,万物的总和尚具稚气,
naturast mundi neque pridem exordia cepit.
世界的本性仍属新近,发端至今为时不远。
quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
因此,有些技艺至今仍在精雕细琢,
nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
至今仍在增长;如今船只增加了诸多改良,
multa, modo organici melicos peperere sonores,
不久前乐师们刚刚谱出悠扬的乐声,最后,
denique natura haec rerum ratioque repertast
这事物的本性与哲理亦是最近才被发现,
nuper, et hanc primus cum primis2 ipse repertus
而如今正是我自己在首屈一指者中名列第一,
nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
被发现能够将其译入我们祖国的语言。
Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
但假若你或许相信,以往这一切都曾存在过,
sed periise hominum torrenti saecla vapore,
只是人类的世代因炽烈的热气而灭绝,
aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
或是城市在世界的巨大震动中崩塌,
per terras amnes atque oppida coperuisse.
或是连绵的暴雨使凶猛的河流漫过大地淹没了城镇,
tanto quique magis3 victus fateare necessest
那么你便更应当被说服,
exitium quoque terrarum caelique futurum;
不得不承认大地与天空也将迎来毁灭;
nam cum res tantis morbis tantisque periclis
因为当万物遭受如此巨大的病患和危险侵袭时,
temptarentur, ibi si tristior incubuisset
若当时有更严酷的因由压降下来,
causa, darent late cladem magnasque ruinas.
它们本会陷入广泛的浩劫与巨大的崩毁。
nec ratione alia mortales esse videmur,
我们彼此之间被视为可朽,
inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
亦无非是基于这唯一的缘由:即我们所患的疾病,
atque illi quos a vita natura removit.
与大自然从生命中夺走的人们所患的完全相同。
Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
此外,凡是永恒存留之物,
aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictusnec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
必然要么因具有坚实的躯体而弹开撞击,
dissociare intus partis, ut materiaicorpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,aut ideo durare aetatem posse per omnem,
不容许任何能将其内部紧密相连的部分拆散的东西渗入(正如我们此前展示其本性的物质原核一样);
plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
要么由于不受击打而能够历经所有时代长存(如同虚空一样,
quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,4aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
它免遭触碰,不受撞击的丝毫影响);
quo quasi res possint discedere dissoluique,
要么由于周围没有任何空间容许事物散逸和瓦解(如同总体的总体是永恒的,
sicut summarum summa est aeterna, neque extraqui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
既没有外在的地方可供它们迸裂散去,
possint incidere et valida dissolvere plaga.
也没有外来的物体能撞击它并以强力击打将其瓦解)。
at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
然而,正如我所教导的,
naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
世界的本性并非具有坚实之躯,因为事物之中混杂着虚空;
nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
但它也并不如同虚空,
ex infinito quae possint forte coorta
而且并不缺乏微粒能够从无限之中偶然涌现,
corruere hanc rerum violento turbine summam
以狂暴的旋风摧毁这万物的总和,
aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
或带来任何其他危殆的浩劫;此外,
nec porro natura loci spatiumque profundi
深渊的空间与地域本性也并不匮乏,
deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
世界的城垣尽可散落其中,
aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
或是遭受任何其他力量的打击而毁灭。
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
因此,死亡之门并未对天空关闭,
nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
也未对太阳、大地或深海的波涛关闭,
sed patet immani et vasto respectat hiatu.
而是洞开着,以巨大而辽阔的巨口回望着。
quare etiam nativa necessumst confiteare
因此,你也必须承认这些事物同样是受生的;
haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
因为具有可朽之躯的事物,
ex infinito iam tempore adhuc potuissent
绝不可能从无限的时间直至如今,
inmensi validas aevi contemnere vires.
依然能够蔑视无垠岁月的强力。
Denique tantopere inter se cum maxima mundi
最后,既然世界最巨大的各肢体彼此之间如此激烈地争战,
pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
被卷入绝非神圣的战火之中,
- 5.315finiti
此处作属格单数,修饰前文的 aevi(“有限岁月的”)。在语境上,这与紧随其后的 ex infinito tempore(“自无限时间以来”)形成鲜明对照,说明岩石连有限岁月的力量都无法承受。
- 5.336primus cum primis
表示强调的惯用表达,意为“在首屈一指者当中名列第一”。卢克莱修借此强调自己将伊壁鸠鲁哲学体系翻译、引入拉丁诗歌(patrias voces)的开创性功绩。
- 5.343tanto quique magis
古风及卢克莱修式的强调构词,等同于 tanto magis。此处的 quique 用作不定代词 quisque 的夺格或副词性强意小辞,强化了比较的程度(“越发如此”、“更应当”)。
- 5.358neque ab ictu fungitur hilum
动词 fungitur 在此处并非取古典时期的“履行、执行”之意,而是取其古义“遭受、经受”(相当于 pati),与表示施事或原因的 ab ictu(“因撞击”)连用。hilum 与否定词 neque 结合,充当副词性宾格(“丝毫也不”)。
