- 底本
- -
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:5.1146-5.1222
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在阐述了人类因厌倦复仇循环而自发确立法治、对罪罚的恐惧破坏心灵平静之后,诗人解释了对神明的观念和宗教仪式如何源于梦中幻象及对天体运行法则的无知,并指出真正的虔敬并非焦虑的盲目祭祀,而是以安宁的心灵审视万物。
ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
由于敌意纷争而疲惫不堪,
sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
人类自身因而更加自觉自愿地臣服于法律与严峻的法度之下。
acrius ex ira quod enim se quisque parabat
因为每个人都试图出于愤怒而实施报复,
ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
且比当今公正法律所允许的更为激烈,
hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.1
正是由于这一原因,人们极其厌倦以暴力度日的生活。
inde metus maculat poenarum praemia vitae.
从此,对刑罚的畏惧玷污了人生的诸般奖赏。
circumretit enim vis atque iniuria quemque
因为暴力与不义纠缠着每一个人,
atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
并且通常会反噬到其发起者的身上;
nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
凡是用行动破坏公共和平盟约的人,
qui violat factis communia foedera pacis.
都不容易过上安宁平静的生活。
etsi fallit enim divom genus humanumque,
因为即便他欺瞒了神明一族与世间凡人,
perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
他也必须始终怀疑这能否永远隐匿;
quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
因为许多人往往在睡梦中呓语或在病患谵妄中自露马脚,
aut morbo delirantes protraxe2 ferantur
把深藏的秘密和罪过公之于众,
et celata in medium et peccata dedisse.
此类传闻不绝于耳。
Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
现在,究竟是什么原因使神明的威严在大族之间广为流布,
pervulgarit et ararum compleverit urbis
使城邦中筑满祭坛,
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
并促使人们承担起庄严的祭仪——这些祭仪如今在重大事务与圣地依然兴盛;
unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
又是从何处起,直到如今在凡人心中仍被植入令人战栗的敬畏,
qui delubra deum nova toto suscitat orbi
这敬畏在大地各处唤起新的神殿,
terrarum et festis cogit celebrare diebus,
并迫使人们在节庆之日聚集庆祝:
non ita difficilest rationem reddere verbis.3
用言辞给出理性的解释并非如此困难。
quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
因为事实上,在那个时候,
egregias animo facies vigilante videbant
凡人各世代已在清醒的心灵中看见神明卓越的容貌,
et magis in somnis mirando corporis auctu.
并在睡梦中看见身躯更加奇伟壮观的神貌。
his igitur sensum tribuebant propterea quod
因此,他们将感官感知赋予了神明,
membra movere videbantur vocesque superbas
因为神明似乎在活动肢体,
mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
并发出与其光彩的容姿和充沛的力量相称的尊贵声音。
aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
他们亦赋予神明永恒的生命,
subpeditabatur facies et forma manebat,
因为其相貌源源不断地得以供给,其形体始终留存,
et tamen omnino quod tantis viribus auctos
而且最重要的是,
non temere ulla vi convinci posse putabant.
他们认为具有如此强大力量的存在决不可能轻易被任何力量所击溃。
fortunisque ideo longe praestare putabant,
人们因而认为神明在福分上远超凡人,
quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
因为死亡的恐惧未曾困扰他们之中的任何一位,
et simul in somnis quia multa et mira videbant
同时也因为在梦中人们看见他们行使诸多奇迹,
efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
自身却丝毫不受劳苦。
praeterea caeli rationes ordine certo
此外,他们观察到天空的体系依循确定的秩序运转,
et varia annorum cernebant tempora verti
一年的不同季节更迭流转,
nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
却无法探知这是由何种原因造成的。
ergo perfugium sibi habebant omnia divis
因此,他们把将一切托付给神明、
tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
使一切随神明的意愿而运转作为自己的避难所。
in caeloque deum sedes et templa locarunt,
他们把神明的居所与圣殿安置在天空,
per caelum volvi quia nox et luna videtur,
因为夜色与月亮似乎在天空中旋转:
luna dies et nox et noctis signa severa
月亮、白昼、黑夜,以及夜空森严的星座,
noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
巡夜的天空火炬与飞翔的烈焰,云彩、
nubila sol imbres nix venti fulmina grando
太阳、雨水、白雪、狂风、雷电、
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
冰雹,急速的隆隆轰鸣与威胁的巨大咆哮。
O genus infelix humanum, talia divis
啊,不幸的人类,竟然将这等行径归于神明,
cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
并将刻毒的愤怒强加于他们!
quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
当时他们为自己造成了多么巨大的叹息,
volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
为我们造成了多么沉痛的创伤,又为我们的后代带来了多么酸楚的眼泪!
nec pietas ullast velatum saepe videri
屡屡被人看见蒙着头转向石头、
vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
走近所有祭坛,或是俯伏于地、
nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
在神殿前摊开手掌,或是用牲畜的大量鲜血喷洒祭坛,
ante deum delubra nec aras sanguine multo
或是愿上加愿,
spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
这些绝非虔敬,
sed mage pacata posse omnia mente tueri.
真正的虔敬反倒是能够以安宁的心境看待万物。
nam cum suspicimus magni caelestia munditempla super stellisque micantibus aethera fixum,
因为当我们仰望上方宏大宇宙的天界殿堂以及缀满闪烁星辰的以太,
et venit in mentem solis lunaeque viarum,
思及太阳与月亮的轨迹之时,那时,
tunc aliis oppressa malis in pectora cura
在被其他苦难压抑的胸膛中,
illa quoque expergefactum caput erigere infit,
那种忧虑也开始抬起警觉的头颅:
ne quae forte deum nobis inmensa potestas
在我们之上是否偶然存在着某种巨大无边的神力,
sit,4 vario motu quae candida sidera verset;
以多样的运动推动着明亮的星辰运转;
temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
因为理性的匮乏困扰着疑虑的心灵,
ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
使人探寻世界究竟是否有诞生的源头,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
同时是否有其终结,
et taciti motus hunc possint ferre laborem,
世界的壁垒与沉寂的运动究竟能承受这种负荷到何时,
an divinitus aeterna donata salute
抑或是凭借神明的恩赐获得了永恒的安全,
perpetuo possint aevi labentia tractu
得以在岁月的长河中持续滑动,
inmensi validas aevi contemnere viris.
藐视无尽时代的强力。
praeterea cui non animus formidine divum
此外,当焦干的大地在雷霆可怕的打击下颤抖、
contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
轰鸣声横扫辽阔的天空时,
fulminis horribili cum plaga torrida tellus
有谁的心灵不会因对神明的畏惧而紧缩,
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
有谁的四肢不会因战栗而瘫软?
non populi gentesque tremunt, regesque superbi
难道万民与列族不会战栗,傲慢的国王们不会
- 5.1150hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom
非人称动词 pertaesum est(相当于 taedet 的完成时形式)的结构。厌倦的主体由宾格 homines 充当,厌倦的对象则由不定式短语 vi colere aevom(“凭借暴力度日”)表示。
- 5.1159protraxe
protraxisse 的紧缩(音变省略)形式。在宾格加不定式结构 se... protraxe 中充当完成时主动不定式,由表示传闻的被动动词 ferantur 所统领。
- 5.1161Nunc quae causa deum per magnas numina gentis pervulgarit... non ita difficilest rationem reddere verbis
全句的核心骨架是非人称主句 non ita difficilest rationem reddere verbis(“用言辞作出理性解释并非如此困难”)。句首由 quae causa... pervulgarit、curarit 以及 unde... est insitus horror 引出的一系列间接疑问从句,全部作为 rationem reddere 的宾语受到统摄。
- 5.1209ne quae forte deum nobis inmensa potestas sit
该从句由 ne 引导,表示由 cura(“忧虑”)伴随动作 expergefactum caput erigere infit(“开始抬起警觉的头颅”)所引发的恐惧与顾虑内容。quae 为不定形容词(qua 的变体,与 inmensa potestas 搭配的阴性单数主格),意为“某种/是否有任何”。
