← 卢克莱修

物性论

§5.1-5.77

赞颂伊壁鸠鲁与第五卷的论题规划

卢克莱修赞美伊壁鸠鲁为真正的神明,认为其净化心灵的伟业超越了赫拉克勒斯的功绩,并概述了本卷关于世界终有一死的起源、天体及人类文明史的阐述计划。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Quis potis est dignum pollenti pectore carmen

有谁能凭着一颗强有力的心灵,

​condere1 pro rerum maiestate hisque repertis?

谱写出一首配得上万物的伟大与这些发现的诗篇?

​quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes

又有谁在言辞上拥有如此的力量,

​pro meritis eius possit, qui talia nobis

能够构想出赞词,

5

​pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?

以匹配那位用自己的心灵求索并赢得了如此奖赏留予我们的人的功勋?

​nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.

我想,凡人躯体所生之人中,绝无一人能够做到。

​nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,

因为若是必须按照万物如今已明了的伟大本身所要求的那样去说,

​dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,

那人曾是一位神明,显赫的梅米乌斯啊,他曾是一位神明!

​qui princeps vitae rationem invenit eam quae

是他首创了如今被称为智慧的生活之道,

10

​nunc appellatur sapientia, quique per artem

是他凭借技艺,

​fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris

把生活从那般汹涌的风浪与幽暗中,

​in tam tranquillo et tam clara luce locavit.

引至如此宁静的港湾与如此清澈的光明之下。

​confer enim divina aliorum antiqua reperta.

不妨将其他人古老的神圣发现拿来比较。

​namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris

传说刻瑞斯为凡人设立了谷物,

15

​vitigeni laticem mortalibus instituisse;

利伯尔创立了藤生的汁液琼浆;然而,

​cum tamen his posset sine rebus vita manere,

即使没有这些事物,生命依然可以延续,

​ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.

正如传闻至今仍有若干部族这般生活着。

​at bene non poterat sine puro pectore vivi;

但是,若没有纯洁的心灵,生活就无法过得美好;

​quo magis hic merito nobis deus esse videtur,

因此,这个人更有理由被我们视为神明,

20

​ex quo nunc etiam per magnas didita gentis

正是从他那里,生活的甜蜜慰藉流布于广大众生之间,

​dulcia permulcent animos solacia vitae.

至今仍在抚慰人们的心灵。

​Herculis antistare autem si facta putabis,

此外,你若是认为赫拉克勒斯的业绩胜过他,

​longius a vera multo ratione ferere.

你便会偏离真正的理性更远。

​quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus

因为如今内墨亚狮子张开的巨口,

25

​ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,

或者毛发耸立的阿耳卡狄亚野猪,又能对我们造成什么阻碍?

​tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?

斯廷法洛斯的居民又能怎样重重地妨碍我们?

​denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis

再者,克里特的神牛,或是被毒蛇环绕的勒尔那祸害许德拉,

​hydra venenatis posset vallata colubris?

又能施展何等能耐?

​quidve tripectora tergemini vis Geryonai

又或者三躯格律翁的三胸神力,

30

​et Diomedis equi spirantes naribus ignem

以及狄俄墨得斯那些在色雷斯、

​Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter

比斯托尼亚地域和伊斯马洛斯附近从鼻孔喷出火焰的战马,又能怎样?

​aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,

还有守护赫斯珀里得斯金光闪烁的苹果、

​asper, acerba tuens, immani corpore serpens

盘绕在树干上、目光阴狠、

​arboris amplexus stirpes? quid denique obesset

身形庞大的凶猛巨蛇,在大西洋海岸与严酷的海洋边,

35

​propter Atlanteum litus pelagique severa,

又究竟能造成什么危害?

​quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?

那里既无我们的族人前往,也无蛮族敢于涉足。

​cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,

至于这等已被消灭的其他怪物,倘若未曾被征服,

​si non victa forent, quid tandem viva nocerent?

活生生地又能造成什么危害呢?

​nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum

我想,毫无危害:因为大地至今仍在树林、

40

​nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est

崇山和密林中充满了野兽,

​per nemora ac montes magnos silvasque profundas;

甚至令人厌腻,充斥着战栗的恐惧;

​quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.2

然而这些地方,我们大多有能力予以避开。

​at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis

但是,如果心灵尚未得到涤荡,我们在违背心愿的情况下,

​atque pericula tumst ingratis insinuandum!3

将不得不卷入何等的战斗与危险之中!

45

​quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres

那时,剧烈贪欲的尖锐忧虑将如何撕裂焦灼的人,

​sollicitum curae quantique perinde timores!

继而引发何等巨大的恐惧!

​quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas

傲慢、污秽与放肆又如何?

​efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?

它们造成了何等惨重的灾难!奢靡与怠惰又如何?

​haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque

因此,凡是凭借言辞而非武器征服了所有这些、

50

​expulerit dictis, non armis, nonne decebit

并将它们逐出心灵的人,

​hunc hominem numero divom dignarier esse?

难道不配被列入诸神的行列之中吗?

​cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis​iam mortalibus e divis dare dicta suerit

特别是他早已惯于就诸神自身向凡人发表许多美好且神圣的教诲,

​atque omnem rerum naturam pandere dictis.

并用言辞揭示万物的全部本性。

55

​Cuius ego ingressus vestigia dum rationes

我步其后尘,

​persequor ac doceo dictis,4 quo quaeque creata

在探讨其学说并用言辞教导万物依何种契约而被造、

​foedere sint, in eo quam sit durare necessum

停留于其中是何等必然、

​nec validas valeant aevi rescindere leges,

且无法废除永恒的坚固法则之际——在这当中,

​quo genere in primis animi natura reperta est

首先发现心灵的本性是由有生之躯结合而成,

60

​nativo primum consistere corpore creta,

无法在漫长的岁月中完好存续,

​nec posse incolumem magnum durare per aevum,​sed simulacra solere in somnis fallere mentem,

而只是幻象往往在睡梦中欺骗心智,

​cernere cum videamur eum quem vita reliquit,

以致我们似乎看见了那些已被生命遗弃的人——除此以外,

​quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,

论述的顺序如今将我引向了这里:

65

​ut mihi mortali consistere corpore mundum

我必须阐明,世界由终有一死的躯体所构成,

​nativomque simul ratio reddunda sit esse;

且同时是有始由生的;

​et quibus ille modis congressus materiai

以及那物质的汇聚以何种方式奠定了大地、

​fundarit terram caelum mare sidera solem

天空、海洋、星辰、

​lunaique globum; tum quae tellure animantes

太阳和月球的形体;随后,何种生物由大地中产生,

70

​extiterint, et quae nullo sint tempore natae;

何种生物则从未在任何时代诞生;

​quove modo genus humanum variante loquella

人类又以何种方式通过变化的语言、

​coeperit inter se vesci per nomina rerum;

借由万物的名称开始彼此交流;

​et quibus ille modis divom metus insinuarit

以及对神明的恐惧如何渗入人心,

​pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur

并在大地上维护着神圣的庙宇、

75

​fana lacus lucos aras simulacraque divom.

湖泊、圣林、祭坛与神像。

​praeterea solis cursus lunaeque meatus

此外,

​expediam qua vi flectat natura gubernans;

我将阐明统治一切的自然以何种力量引导太阳的轨迹与月亮的巡行。

语法注4 条
  1. 5.1Quis potis est dignum pollenti pectore carmen condere

    potis est 是 potest 的古风表达。形容词 dignum 修饰 carmen,并与后面的 pro rerum maiestate hisque repertis(配得上万物的伟大与这些发现)构成修饰关系。

  2. 5.42quae loca vitandi plerumque est nostra potestas

    动名词属格 vitandi 直接支配宾格名词 quae loca 作为宾语。在古典拉丁语中通常采用动形词相合结构(quorum locorum vitandorum),此处则保留了动名词接宾格的古朴用法。nostra potestas 意为“在我们能力范围之内”。

  3. 5.43quae proelia nobis atque pericula tumst ingratis insinuandum!

    非人称动形词 insinuandum [est] 支配宾格宾语 quae proelia atque pericula,这是卢克莱修作品中常见的古朴语法现象。nobis 是施事者与格,ingratis 是作副词用的夺格形式,意为“违背意愿地、不得不”。

  4. 5.55Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis

    从第55行绵延至第64行的长句结构。dum 引导的状语从句(55–63行)在前,回顾了此前关于灵魂生灭与梦境幻象的论述;主句直至第64行才出现(quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut...),由此引出本卷即将展开的主题(世界的产生、人类文明与天体运行)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:5.1-5.77