- 底本
- -
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:4.78-4.153
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢克莱修借剧场天幕染料的散布与镜中倒影等实例,论证极细薄的影像(拟象)正不断从事物表面脱落放射;随后指出亦存在如同云雾般在空中自发生成的虚像,并阐述了影像在触碰不同物体时穿透、碎裂或反射的规律。
namque ibi consessum caveai supter et omnem
事实上,天幕将下方看台的座席以及舞台上的
scaenai speciem patrum matrumque deorsum
全部景致,将下方的父辈与母辈们尽皆浸染,
inficiunt coguntque suo fluitare colore.
并迫使他们荡漾在其特有的色彩中。
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
剧场四周的墙垣闭合得越紧密,
moenia, tam magis1 haec intus perfusa lepore
由于白昼的日光被遮蔽,内部被这般风雅所浸润的
omnia conrident correpta luce diei.
一切事物便越发欢笑辉映。
ergo lintea de summo cum corpore fucum
因此,既然亚麻布从身体最表面散发出色素,
mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
具体的每样事物也必定会散发出轻薄的肖像,
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
因为两者都是从最表面抛掷出来的。
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
所以,已然存在着确凿的形态遗迹,
quae volgo volitant subtili praedita filo
它们带着精微的织质普遍飘飞,
nec singillatim possunt secreta videri.
却无法被孤立、单独地看见。
Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
此外,一切气味、烟雾、热气以及其他类似的事物
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
之所以疏散地从事物中溢出,
ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
是因为当它们从深处产生、向外而来时,
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
在迂回曲折的路径中被撕裂,并没有笔直的
ostia sunt, qua contendant exire coortae.
通道出口可供聚集起来的微粒奋力穿出。
at contra tenuis summi membrana coloris
相反,当最表层色彩的纤薄薄膜
cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
被抛出时,没有任何东西能够将其扯碎,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
因为它处在最前端显露易见的位置。
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
最后,在镜子中、水面上以及一切光辉之物中
quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
向我们显现的无论何种影像,既然它们都具备
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
与事物相似的外貌,就必然
exin imaginibus missis consistere eorum.
是由那些事物所发出的图像构成的。
sunt igitur tenues formarum illis similesque
因此,存在着与它们形态相似的纤薄肖像,
effigiae, singillatim quas cernere nemo
虽然无人能够单独看清它们,
cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
但由于持续而密集的反弹而被击回,
reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
它们便从镜面平整的表层呈现出视觉景象;
nec ratione alia servari posse videntur,
而且它们似乎不可能以其他方式得以保全,
tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
从而使呈现出的形象与各自的事物如此极为相似。
Nunc age, quam tenui natura constet imago
现在来吧,
percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
请领会这影像是由多么纤薄的本性构成的。 首先,既然原初质体是如此远远低于
sunt infra nostros sensus tantoque minora
我们的感官,且远远小于
quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
肉眼最初开始无法看见的事物,
nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
那么现在为了使我亦能证实这一点,
cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
请用简短的篇幅领会万物的初始元素是何等精微。
primum animalia sunt iam partim tantula, corum2
首先,有些动物如今已是如此微小,其三分之一的部分
tertia pars nulla possit ratione videri.
绝无法以任何方式被看见。
horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
这些动物内部的无论何种脏腑,应当被认为具有何种大小!
quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
心脏的团块或眼睛又当如何?肢体又当如何?关节又当如何?
quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
它们是何等微小!
unde anima atque animi constet natura necessumst,
此外,生命之气与心灵本性所必然由之构成的 每一个原初质体又是如何?
nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
难道你看不出它们是多么精微、多么微细吗?
praeterea quaecumque suo de corpore odorem
此外,无论何物从其身体中呼出刺鼻的气味,
expirant acrem, panaces absinthia taetra
如百病灵药、令人作呕的苦艾、
habrotonique graves et tristia centaurea,
浓烈的苦艾草和苦涩的矢车菊,
quorum unum quidvis leviter si forte duobus3
如果你偶然用两根〔手指〕轻轻〔揉搓〕其中的任何一种〔……〕
quin potius noscas rerum simulacra vagari
你为何不更应该认识到,事物的众多影像以多种方式游荡,
multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
毫无力量且缺乏感觉?
Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
但免得你偶然以为,唯独那些从事物上退去的
quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
事物影像才在游荡,
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
其实也存在着自发生成、并自行形成于
constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
这片被称为大气的苍穹之中的影像,
quae multis formata modis sublime feruntur,
它们以多种方式成形并被带往高处,
ut nubes facile inter dum concrescere in alto
正如我们时常轻易看见云朵在高空凝聚,
cernimus et mundi speciem violare serenam
以其运动抚掠空气,破坏了尘世晴朗的容貌;
aera mulcentes motu; nam saepe Gigantum
因为巨人们的面孔往往显得在飞翔并大范围投下阴影,
ora volare videntur et umbram ducere late,
有时巨大的山峦和从山崖上崩落的巨石
inter dum magni montes avolsaque saxa
似乎走在前方并从太阳前穿过,
montibus ante ire et solem succedere praeter,
随之一头巨兽似乎拖拽并引来其他的阴云;
inde alios trahere atque inducere belua nimbos.nec speciem mutare suam liquentia cessant
而这些流动的形态未曾停止改变其外貌,
et cuiusque modi formarum vertere in oras.
并转化为各种形态的轮廓。
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
现在,关于它们是以何等简易而迅速的方式生成,
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant4
并从物体上不断流出、滑落而去,〔我将予以阐明〕;
semper enim summum quicquid de rebus abundat,
因为从事物最表面总是充盈着
quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
可供它们抛掷的物质。而当它到达其他事物时,
transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
便穿透过去,尤其像穿透衣裳一样;但当它到达粗糙的岩石
aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
或木头材质时,它在那里便立刻
scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
被撕裂,以致无法回映出任何影像。
at cum splendida quae constant opposta fuerunt
然而当致密而光亮的物体被置于正对面时(尤其是镜子),这些情况便全都不会发生;
densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
因为它们既不能像穿透衣裳那样穿透过去,
nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
也不能被撕裂;
scindi; quam meminit levor praestare salutem.5
光滑性深知如何提供这种安全护卫。
- 4.81quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis
quanto ... tam magis 构成的相关比较结构(相当于古典散文中的 quanto magis ... tanto magis)。mage 是 magis 的古风缩略形式,下文以 tam magis 形成照应。
- 4.116corum
关系代词 quorum 的古风拼写形式。先行词为同行的 animalia,意指“那些(微小生物)的”。
- 4.126quorum unum quidvis leviter si forte duobus
本行末尾通常被认为存在文本脱落(缺文),学者多推补如 digitis teras(“若偶然用两指轻轻揉搓……”)等词句。紧随其后的 quin potius noscas... 结构并未提供与之严格相称的归结从句,而是转为反诘性的修辞疑问。
- 4.143Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
统领由 quam 引导的间接疑问从句(genantur, fluant, cedant)的主句谓语动词(如 expediam“我将阐述”)在第 144 与 145 行之间脱落(缺文)。随后的 semper enim... 则直接展开其解释与理由。
- 4.153quam meminit levor praestare salutem
meminit 带不定式(praestare)表示“深知/切记提供……”。levor(光滑性)为主语,salutem(完好/安全)为不定式的宾语,关系代词 quam 与先行词 salutem 发生了同格或并置提前于关系从句内。
