← 卢克莱修

物性论

§4.302-4.376

镜面的多次反射与各种视错觉现象的成因

卢克莱修阐述了镜子之间的多次反射、曲面镜中左右倒置的校正、镜中影像与身体动作的同步,以及强光和黄疸对视觉的影响。随后他解释了明暗之间视物的不对称性、远处的方塔为何显现为圆形,以及影子为何看似追随身体的运动。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
302

​Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,

同样地,影像也会从一面镜子传递到另一面镜子,

​quinque etiam sex ut fieri simulacra suerint.

以至于往往会产生五甚至六个影像。

​nam quae cumque retro parte interiore latebunt,

因为无论什么事物隐藏在深处的内室之后,

305

​inde tamen, quamvis torte penitusque remota,

然而从那里,哪怕曲折而深深偏隔,

​omnia per flexos aditus educta licebit

所有这些事物都可通过蜿蜒的通道被引出,

​pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.

并借由多面镜子而在宅第之中被看见。

​usque adeo speculo in speculum translucet imago,

影像如此这般从一面镜子映照到另一面镜子,

​et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,

当它被呈现为左侧时,又会再次变为右侧,

310

​inde retro rursum redit et convertit eodem.

随后再次折返,并翻转回同样的状态。

​Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum

此外,镜子中凡是具备与我们身侧曲度

​adsimili lateris flexura praedita nostri,

相仿之弯曲的侧面部分,

​dextera ea propter nobis simulacra remittunt,

便因此向我们送回正向的影像:

​aut quia de speculo in speculum transfertur imago,

这或者是由于影像从镜子传递到镜子,

315

​inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod

由此被两次撞击弹回后飞向我们;或者也是因为

​circum agitur, cum venit, imago propterea quod

当影像到来时被旋转了过来,盖因

​flexa figura docet speculi convertier ad nos.1

镜子弯曲的形状使其被迫反转朝向我们。

​Indugredi porro pariter simulacra pedemque

此外,你会以为影像同样在迈步前行,

​ponere nobiscum credas gestumque imitari

与我们一同落足,并模仿我们的姿态,

320

​propterea quia, de speculi qua parte recedas,

这是因为无论你从镜子的哪一部分退开,

​continuo nequeunt illinc simulacra reverti;

影像便立刻无法从该处返回;

​omnia quandoquidem cogit natura referri

因为自然强迫万物在以相等的弯曲角度反射后,

​ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.2

都从物体上折回并弹跳开去。

​Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.

此外,眼睛总会回避并躲闪注视明亮耀眼之物。

325

​sol etiam caecat, contra si tendere pergas,

若你坚持正视太阳,太阳甚至会令人失明,

​propterea quia vis magnast ipsius et alte

这是因为太阳本身的力量巨大,它的影像

​aera per purum simulacra feruntur

从高处穿过澄净的空气被运送而来,

​et feriunt oculos turbantia composituras.

击打眼睛,扰乱其构造。

​Praeterea splendor qui cumque est acer adurit

此外,任何剧烈的光芒往往会灼伤

330

​saepe oculos ideo quod semina possidet ignis

眼睛,正因为它包含着许多火的种子,

​multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

这些种子潜入眼中,从而引起痛苦。

​lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur

此外,黄疸病患者所见的一切都会变成蜡黄色,

​arquati, quia luroris de corpore eorum

因为许多带有淡黄色的种子正从他们体内流出,

​semina multa fluunt simulacris obvia rerum,

去迎击事物的影像,

335

​multaque sunt oculis in eorum denique mixta,

更有许多种子最终混合在他们的眼睛里,

​quae contage sua palloribus omnia pingunt.

通过自身的接触而将万物染上苍黄之色。

​E tenebris autem quae sunt in luce tuemur

另一方面,我们能从黑暗中观看位于光亮中的事物,

​propterea quia, cum propior caliginis aer

这是因为当较近的幽暗黑气

​ater init oculos prior et possedit apertos,

率先进入并占据了张开的眼睛时,

340

​insequitur candens confestim lucidus aer,

明亮皎洁的空气随即紧跟其后,

​qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras

它宛如洗涤了双眼,驱散了先前那股空气的

​aeris illius; nam multis partibus hic est

黑影;因为这股明亮的空气比起前者要容易活动

​mobilior multisque minutior et mage pollens.

许多倍,微小许多倍,且有力得多。

​qui simul atque vias oculorum luce replevit

它一旦用光芒填满了眼睛的通路并将其敞开

345

​atque pate fecit, quas ante obsederat aer

——此前黑气曾阻塞了这些通路——

​ATER, continuo rerum simulacra secuntur,

位于光亮中的事物的影像便立刻紧随而至,

​quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.

激发我们去看见。

​quod contra facere in tenebris e luce nequimus

反之,我们无法从光亮中去看黑暗之中的事物,

​propterea quia posterior caliginis aer

这是因为更浓稠的幽暗空气随后而来,

350

​crassior insequitur, qui cuncta foramina complet

充塞所有的微孔,

​obsiditque vias oculorum, ne simulacra

并堵住眼睛的通路,使得任何事物被投射的影像

​possint ullarum rerum coniecta moveri.

都无法被驱动。

​Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,

当我们从远处眺望城邦的四方形塔楼时,

​propterea fit uti videantur saepe rutundae,

它们之所以往往显得圆润,是因为

355

​angulus optusus quia longe cernitur omnis

从远处看,每一个棱角都会显得迟钝,

​sive etiam potius non cernitur ac perit eius

或者更确切地说,根本未被看清,其冲击业已消失,

​plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,

那撞击未能滑入我们的视线;

​aera per multum quia dum simulacra feruntur,

因为当影像穿过茫茫空气运送而来时,

​cogit hebescere eum crebris offensibus aer.

空气通过频繁的撞击迫使其变得迟钝模糊。

360

​hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.

一旦所有的棱角就这样同时逃逸了感知,

​fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;3

石块的构造看起来便宛如在车床上旋出的一样;

​non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,

然而它们并不像近在眼前且真正浑圆之物那样,

​sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.

而是宛如略带影影绰绰的轮廓模拟而成。

​Umbra videtur item nobis in sole moveri

同样地,在阳光下,影子在我们看来似乎也在移动,

365

​et vestigia nostra sequi gestumque imitari,

尾随我们的步伐,并模仿我们的身姿——

​aera si credis privatum lumine posse

如果你竟相信被剥夺了光线的空气能够

​indugredi, motus hominum gestumque sequentem;

迈步前行,追随人们的运动与姿态的话;

​nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus

因为我们惯常称之为阴影的东西,

​aer id quod nos umbram perhibere suemus.

除了缺少光线的空气之外,绝不可能有别物。

370

​ni mirum, quia terra locis ex ordine certis

显而易见,因为每当我们走动并阻挡光线时,

​lumine privatur solis qua cumque meantes

大地便在特定的地点依次被剥夺了阳光,

​officimus, repletur item quod liquimus eius,

同样,我们所离开之处又重新被光线注满,

​propterea fit uti videatur, quae fuit umbra

因此便造成了这样的景象:原先属于身体的影子,

​corporis, e regione eadem nos usque secuta.

似乎从正对面始终如一地追随着我们。

375

​semper enim nova se radiorum lumina fundunt

因为射线的崭新光芒总是不绝倾注,

​primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

而先前的光芒则消逝殆尽,正如同羊毛被投进火中一般。

语法注3 条
  1. 4.317flexa figura docet speculi convertier ad nos

    convertier 为古旧的现在时被动不定式(等同于 converti)。flexa figura speculi 作 docet(在此处意为“引导/促使”)的主语,docet 支配不定式 convertier,表示曲面镜的弯曲构造促使影像翻转朝向观察者。

  2. 4.323ad aequos reddita flexus

    介词短语 ad aequos flexus 意为“以相等的角度”(表述反射定律)。过去分词 reddita 为中性复数宾格,与不定式的逻辑主语 omnia 一致,表明万物的影像从物体上弹回并以相等的反射角被折送回来。

  3. 4.361fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur

    tuantur 为古旧/诗歌体的异相动词形式(等同于 tueantur),在此处带有被动含义(“被看见/呈现外观”)。短语 ad turnum(“宛如在车床上旋削过一般”)作副词性修饰,描绘石造建筑物(saxorum structa)在远处因棱角隐没而显现出浑圆外观的错觉。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:4.302-4.376