← 卢克莱修

物性论

§2.791-2.867

始基缺乏颜色与一切感觉属性

卢克莱修通过颜色依赖于光、视觉触觉机制以及细分导致颜色消失等论据,证明始基没有任何颜色,并进一步论证始基亦完全不具备气味、声音、味道与温热等其他感觉属性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
791

​nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.1

被称为黑色的事物亦非由黑色种子产生,而是源于多样的种子。

​quippe etenim multo proclivius exorientur

因为事实上,皎白之物从无色之中诞生,

​candida de nullo quam nigro nata colore

远比从黑色、或任何其他与之对抗相悖的颜色中

​aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.

产生出来要容易得多。

795

​Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores

此外,既然颜色不能没有光而存在,

​esse neque in lucem existunt primordia rerum,

而事物的始基绝不会步入光亮之中,

​scire licet quam sint nullo velata colore;

由此便可知它们何以未曾披覆任何色彩;

​qualis enim caecis poterit color esse tenebris?

因为在茫茫黑暗中究竟能有什么颜色呢?

​lumine quin ipso mutatur propterea quod

不仅如此,颜色甚至因光本身而改变,因为

800

​recta aut obliqua percussus luce refulget;

它受到直射或斜射的光线撞击而反照出光芒;

​pluma columbarum quo pacto in sole videtur,

正如同鸽子的羽毛在日光下所见的那样,

​quae sita cervices circum collumque coronat;

那些羽毛生于颈背周围,如冠冕般环绕着脖颈;

​namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,

因为有时它会变得如鲜亮的红宝石般赤红,

​inter dum quodam sensu fit uti videatur

有时从某种视界看来,它又显得

805

​inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.

在蔚蓝之中交织着翠绿的翡翠。

​caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,

孔雀的尾羽在充盈着充足的光照时,

​consimili mutat ratione obversa colores;

亦以相似的道理随着转动而变换色彩;

​qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,

既然这些是由光线的某种撞击所产生,

​scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.

可知人们必须认为,没有光便不可能发生此事。

810

​Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se

又因为当瞳孔被说成是感知白色时,

​pupula, cum sentire colorem dicitur album,

它自身接收到了某种类型的触碰,

​atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,

而当它感知黑色及其他颜色时,又接收到另一种,

​nec refert ea quae tangas quo forte colore

并且你所触及的事物碰巧带有何种颜色并不重要,

​praedita sint, verum quali magis apta figura,

重要的倒是它们具备何种形状,

815

​scire licet nihil principiis opus esse colore,2

由此可知始基全然不需要颜色,

​sed variis formis variantes edere tactus.

而是凭借各异的形状产生互异的触觉。

​Praeterea quoniam non certis certa figuris

此外,既然并非特定形态必然带有所属的特定颜色,

​est natura coloris et omnia principiorum

并且始基的一切构成形态

​formamenta queunt in quovis esse nitore,

都能存在于任何光泽之中,

820

​cur ea quae constant ex illis non pariter sunt

那么为何由它们构成的事物,不同样在每一个门类中

​omnigenus perfusa coloribus in genere omni?

都浸透着各色各样的色彩呢?

​conveniebat enim corvos quoque saepe volantis

因为飞翔的乌鸦理应也常常

​ex albis album pinnis iactare colorem

从白色的羽毛中展现出白色的色彩,

​et nigros fieri nigro de semine cycnos

而天鹅亦当由黑色的种子变成黑色,

825

​aut alio quovis uno varioque colore.

或变成任何其他单色或杂色的模样。

​Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas

不仅如此,任何事物被撕扯成细小碎片越甚,

​distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis

你便越能看清

​evanescere paulatim stinguique colorem;

其色彩在逐渐消逝并熄灭;

​ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:3

如同当紫色的织物被撕碎成细小碎块时发生的情形:

830

​purpura poeniceusque color clarissimus multo,

贝紫以及那最明亮的绯红色,

​filatim cum distractum est, disperditur omnis;

在一缕缕被拆开时,便彻底消散殆尽;

​noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem

由此你便能认识到,微粒早在解体归于事物的种子之前,

​particulas, quam discedant ad semina rerum.

便已将全部色彩散发殆尽。

​Postremo quoniam non omnia corpora vocem

最后,既然你承认并非所有物体都发出声音,

835

​mittere concedis neque odorem, propterea fit

亦非所有物体都散发气味,因此便使得

​ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:

你并不把声音和气味归于万物:

​sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,

同样,既然我们不能用肉眼看清万物,

​scire licet quaedam tam constare orba colore

可知某些事物缺乏色彩而存在,

​quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,

正如某些事物没有任何气味并远离声音一样,

840

​nec minus haec animum cognoscere posse sagacem

而敏锐的心灵能够认识这些事物,

​quam quae sunt aliis rebus privata notare.

丝毫不亚于觉察那些被剥夺了其他属性之物。

​Sed ne forte putes solo spoliata colore

但你切莫以为始基仅仅剥除了颜色

​corpora prima manere, etiam secreta teporis

而留存着,它们同样完全隔绝于温热、

​sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,

严寒以及燥热的蒸汽,

845

​et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,

并且运转时没有声音,缺乏汁液,

​nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.

亦不从其本体散发出任何特有的气息。

​sicut amaracini blandum stactaeque liquorem

正如当你着手制作甘美的墨角兰香膏与没药滴剂,

​et nardi florem, nectar qui naribus halat,

以及向鼻腔吞吐甘露芬芳的甘松之花时,

​cum facere instituas, cum primis quaerere par est,

首先理应探求的,是在力所能及范围内

850

​quod licet ac possis reperire, inolentis olivi

找到那不带气味的橄榄油的本性,它不向鼻孔散发任何微息,

​naturam, nullam quae mittat naribus auram,

从而尽可能不以自身的烈味与触碰

​quam minime ut possit mixtos in corpore odores

去损毁在体液中混合并熬制的气味;

​concoctosque suo contractans perdere viro,

出于同样的原因,事物的始基在孕育万物时,

​propter eandem rem debent primordia rerum

不应当带入自身的气味,

855

​non adhibere suum gignundis rebus odorem

亦不应带入声音,因为它们不能从自身散发任何东西,

​nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,​nec simili ratione saporem denique quemquam

同理,终究也不应带入任何味道,

​nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,

既不带入寒冷,亦不带入燥热与温吞的蒸汽。

​cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,4

至于其余的性质,它们依然以必朽的方式存在——

860

​molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,

柔软之物具柔韧之躯,脆弱之物易于碎裂,空洞之物组织疏松——

​omnia sint a principiis seiuncta necessest,

如果我们希望在事物之下奠定不朽的基石,

​inmortalia si volumus subiungere rebus

以便整个存续的根基得以寄托,

​fundamenta, quibus nitatur summa salutis;

免得对你而言万物彻底复归于乌有,

​ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.

那么这一切性质必然全都与始基隔绝开来。

865

​Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest

如今,凡是我们看到具有感觉的事物,你都必然要承认

​ex insensilibus tamen omnia confiteare

它们却仍然全部是由无感觉的

​principiis constare. neque id manufesta refutant

始基构成的。显然的事实亦不反驳这一点,

语法注4 条
  1. 2.791sed variis ex

    介词 ex 的倒置(anastrophe)。呼应前面的 de nigris,相当于 sed ex variis [sc. seminibus](“而是源于多样的种子”)。

  2. 2.815nihil principiis opus esse colore

    opus est 句式。接与格 principiis(表示需要者)以及夺格 colore(表示所需之物),nihil 作程度的副词性宾格(“始基全然不需要颜色”)。

  3. 2.829austrum

    写本传统中 ostrum(贝紫织物/紫红色)的异体拼写。作中性主格名词,充当 discerpitur 的主语。

  4. 2.859cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent

    句首的 cetera 属于前置悬置(prolepsis),在经过由 cum 引导的从属句和同位语描述后,被主句中的主语 omnia(omnia sint a principiis seiuncta necessest)所承接,总括其余属于必朽的感官性质。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:2.791-2.867