← 卢克莱修

物性论

§2.470-2.549

原子形态种类的有限性与个体数量的无限性

卢克莱修借海水过滤说明粗滑微粒的混合,随后论证始基的形态种类必然是有限的(否则微粒将无限庞大,感官极限亦将崩溃),但同一种形态的始基数量则必须是无限的,以维系万物的创生与存续。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
470

​provolvi simul ut possint et laedere sensus.

以便它们能够同时滚滚向前并刺痛感官。

​et quo mixta putes magis aspera levibus esse

为了让你更相信粗糙的微粒与光滑的始基混合在一起,

​principiis,1 unde est Neptuni corpus acerbum,

海神的躯体那苦涩的本质正是由此而来,

​est ratio secernendi seorsumque videndi,

存在着一种将它们分离并分别观察的方法,

​umor dulcis ubi per terras crebrius idem

即当同一股淡水屡屡穿透大地

475

​percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;

进行过滤,从而流入坑穴并变得甘醇之时;

​linquit enim supera taetri primordia viri,

因为水将有害毒液的始基留在了上方,

​aspera quo magis in terris haerescere possint.

以便粗糙的微粒能更容易地附着在泥土之中。

​Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

由于我已经阐明了这一点,我将继续连缀起另一事理,

​ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum

它附丽于此并从中汲取可信度:事物的始基

480

​finita variare figurarum ratione.

在形态的种类比例上是有限的。

​quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam

因为如果不是这样,某些种子便又必然

​esse infinito debebunt corporis auctu.

具有无限庞大的体积。

​namque in eadem una cuiusvis iam brevitate

因为在任何物体哪怕同一微小的尺度之内,

​corporis inter se multum variare figurae

各种形态彼此之间

485

​non possunt. fac enim minimis e partibus esse

不可能有很大的差异。假定始基物体

​corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;

由三个最小部分构成,或者略微增加几个;

​nempe ubi eas partis unius corporis omnis,

无疑,当你将这单一物体的所有这些部分,

​summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,

置于顶端与底端,互换左边与右边,

​omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo

以一切方式试尽了每一种排列次序

490

​formai speciem totius corporis eius,

能赋予其整个形体何种形态样貌之后,

​quod super est, si forte voles variare figuras,

若此外你还想改变这些形态,

​addendum partis alias erit.2 inde sequetur,

就必须添加其他部分。由此便会随之而来,

​adsimili ratione alias ut postulet ordo,

以同样的理路,若你仍想改变形态,

​si tu forte voles etiam variare figuras.

其排列次序又会要求添加别的部分。

495

​ergo formarum novitatem corporis augmen

因此,

​subsequitur. quare non est ut credere possis

形貌的新奇必然伴随着物体的增大。 所以你绝无理由相信,

​esse infinitis distantia semina formis,

种子会在无限多样的形态上各不相同,

​ne quaedam cogas inmani maximitate

免得你迫使某些种子具有不可思议的巨大体量,

​esse, supra quod iam docui non posse probari.

而在前文中我已经证明了这是不可能成立的。

500

​iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens

否则,异邦的华服,以及沾染了色萨利贝壳色泽而

​purpura Thessalico concharum tacta colore,

闪烁的梅里博亚紫袍,

​aurea pavonum ridenti imbuta lepore

乃至浸透着令人怡然之优美的金色孔雀

​saecla novo rerum superata colore iacerent3

族类,都将被事物更新的色彩所压倒而黯然失色;

​et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,

没药的香气与蜂蜜的滋味将被鄙弃,

505

​et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis

天鹅的曲调与福玻斯在琴弦上繁复巧妙的

​carmina consimili ratione oppressa silerent;

歌声,亦将以同样的方式受压制而归于沉寂;

​namque aliis aliud praestantius exoreretur.

因为总会有某物比另一物更加优异地涌现出来。

​cedere item retro possent in deteriores

同样地,一切事物也能倒退至更恶劣的

​omnia sic partis, ut diximus in melioris;

境地,正如我们曾向更美好的方向论及的那样;

510

​namque aliis aliud retro quoque taetrius esset

因为在退步的方向上,对鼻、耳、眼以及口腔的品味而言,

​naribus auribus atque oculis orisque sapori.

也总会有一物比另一物更加令人作呕。

​quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa

既然这些并未发生,而是赋予事物的确定边界

​finis utrimque tenet summam, fateare necessest

从两端维持着整体的恒定,你便不得不承认,

​materiem quoque finitis differre figuris.

物质在形态的种类上亦是有限的。

515

​denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas

最后,从火焰直抵冬日凛冽的寒霜,

​finitumst retroque pari ratione remensumst.4

其距离是有限的,向相反方向以同等方式亦能测得。

​omnis enim calor ac frigus mediique tepores

因为一切热、冷以及处于中间的温和,

​interutrasque iacent explentes ordine summam.

都居于二者之间,依序充实着整体。

​ergo finita distant ratione creata,

因此,受造之物是以有限的尺度相差悬殊的,

520

​ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,

因为它们在两端都被双重的锋芒所标定,

​hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

在此侧受火焰所困,在彼侧受坚冰所扰。

​Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

由于我已经阐明了这一点,我将继续连缀起另一事理,

​ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,

它附丽于此并从中汲取可信度:凡以

​inter se simili quae sunt perfecta figura,

彼此相似的形态塑造而成的事物始基,

525

​infinita cluere. etenim distantia cum sit

皆以无限的数量而著称。因为既然形态的

​formarum finita, necesse est quae similes sint

差异是有限的,那么形态相似者

​esse infinitas aut summam materiai

就必然是无限的,否则物质的总量

​finitam constare, id quod non esse probavi.

就必定是有限的,而后者已经被我证明是不可能的。

* * *

……

​versibus ostendam corpuscula materiai

我将在诗行中表明,物质的微粒

530

​ex infinito summam rerum usque tenere

如何从无限之中始终维系着事物的总和,

​undique protelo plagarum continuato.

凭借来自四面八方持续不断的撞击序列。

​nam quod rara vides magis esse animalia quaedam5

因为尽管你看到某些动物较为稀有,

​fecundamque magis naturam cernis in illis,

并察觉到自然在它们身上繁衍得并不丰盛,

​at regione locoque alio terrisque remotis

但在另一个地域和场所,在遥远的大陆上,

535

​multa licet genere esse in eo numerumque repleri;

同类的动物却可以大量存在并补足其总数;

​sicut quadripedum cum primis esse videmus

正如我们在四足兽中尤为显著地见到的

​in genere anguimanus elephantos, India quorum

长着长鼻的巨象那样,印度正是由数以千计的巨象

​milibus e multis vallo munitur eburno,

筑起象牙的壁垒,以至于外人完全无法侵入:

​ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum

这种野兽的数目是如此巨大,

540

​vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.

而我们所见的不过寥寥无几。

​sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto

然而即便我承认这一点,任由某种唯一的物事

​unica res quaedam nativo corpore sola,

凭借其自然生就的身体而孑然孤立,

​cui similis toto terrarum non sit, in orbi;

在整个尘世间都找不到与它相似的同类;

​infinita tamen nisi erit vis materiai,

但若非有着无限的物质力量,

545

​unde ea progigni possit concepta, creari

使它得以受孕并繁衍产生,它便既不能

​non poterit neque, quod super est, procrescere alique.

被创造出来,更遑论生长与得到滋养。

​quippe etenim sumant alii finita per omne

因为设若他人假设,孕育某种单一事物的有限微粒

​corpora iactari unius genitalia rei,

被抛掷在整个虚空之中:

​unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt

那么它们将从何处、在何地、凭何种力量、以何种方式相遇并结合在一起呢?

语法注5 条
  1. 2.470et quo mixta putes magis aspera levibus esse / principiis

    连词 quo 与比较级 magis 连用,引导目的从句(相当于 ut eo,“为了让你更相信……”);从句谓语 putes 为现在时虚拟式。

  2. 2.491quod super est, si forte voles variare figuras, / addendum partis alias erit.

    短语 quod super est 是卢克莱修常用于过渡或补充论点的固定句式(“此外/再者”)。addendum erit 为动形容词与 esse 构成的非人称动名尾式(表达必要性),在此支配复数宾格 partis alias(即 partes alias),属于带宾格的古体/诗意非人称被动构文。

  3. 2.499iam tibi barbaricae vestes ... saecla novo rerum superata colore iacerent

    未完成过去时虚拟式 iacerent(以及后文的 silerent)构成反事实条件句的归结从句。此处并未出现明确由 si 引导的条件从句,而是承接上文被驳斥的假说(即“若始基的形态是无限的”)。

  4. 2.516finitumst retroque pari ratione remensumst

    finitumst(即 finitum est)与 remensumst(即 remensum est)均为非人称被动结构,表示从烈火(极热)到严霜(极冷)的间隔在两个方向上都“被有限地限定,并以同等比例重新测得”。

  5. 2.532nam quod rara vides magis esse animalia quaedam

    连词 quod 在此充当话题引入/事实说明连接词(quod explicativum,“至于你看到……这一事实”),与主句中的对比词 at(at regione locoque alio...)相呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:2.470-2.549