← 卢克莱修

物性论

§2.1-2.80

哲学的宁静与原子运动的开端

卢克莱修以智者的宁静高处对比世俗之人的盲目纷争,阐明唯有对自然的理性认识而非财富与权位方能驱散心灵的恐惧,进而开启对原子运动及万物生成与更新法则的阐述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Suave, mari magno turbantibus aequora ventis1

在大海之上狂风掀起波涛之时,

​e terra magnum alterius spectare laborem;

从陆地上观看他人的巨大艰辛是一件乐事;

​non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,

这并非因为他人受苦是令人欢欣的快乐,

​sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.

而是因为看清自己免受何种灾祸是令人惬意的。

​suave etiam belli certamina magna tueri

在平原上列阵的战争大战役,

5

​per campos instructa tua sine parte pericli;

在自己不承担危险的情况下观望也是惬意的;

​sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere

但没有什么比占据由智者学说坚固设防、

​edita doctrina sapientum templa serena,

高高耸立的安详殿堂更加甘美,

​despicere unde queas alios passimque videre

从那里你能够俯视他人,

10

​errare atque viam palantis quaerere vitae,

看见他们四处游荡,流落着寻找生命之途,

​certare ingenio, contendere nobilitate,

比拼才智,竞逐门第,

​noctes atque dies niti praestante labore

夜以继日地以超凡的辛劳奋斗,

​ad summas emergere opes rerumque potiri.

以求攀登至最高财富并掌控世事。

​o miseras hominum mentes, o pectora caeca!

啊,人类可怜的心灵,啊,盲目的胸膛!

15

​qualibus in tenebris vitae quantisque periclis

在怎样的人生黑暗与怎样的危险之中,

​degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre2

度过了这无论多少的岁月!

​nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui

难道看不出,自然除了要求痛苦脱离肉体而离去、

​corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

心灵远离焦虑与恐惧而享受惬意的知觉之外,

​iucundo sensu cura semota metuque?

为自己再无其他喧嚷吗?

20

​ergo corpoream ad naturam pauca videmus

因此我们看到,对于肉体的自然来说,

​esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,3

完全必要的物事是极少的:

​delicias quoque uti multas substernere possint

只要是能消除痛苦的物事,

​gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,​si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes

并且能时常令人更加惬意地铺陈诸多欢愉即可;

25

​lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

即便宅邸中没有年轻人的金像右手执持发光的火炬以供夜宴照明,

​lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,

房屋没有因白银而闪亮、因黄金而生辉,

​nec domus argento fulget auroque renidet

贴金的藻井殿宇也没有回响着竖琴之音,

​nec citharae reboant laqueata aurataque templa,

自然自身并不作更多要求,

​cum tamen inter se prostrati in gramine molli

然而人们彼此并卧在柔软的草地上,

30

​propter aquae rivum sub ramis arboris altae

在清泉之畔,在茂盛的大树枝叶下,

​non magnis opibus iucunde corpora curant,

并不花费巨资便可欢悦地调养身心,

​praesertim cum tempestas adridet et anni

特别是在天气怡人、

​tempora conspergunt viridantis floribus herbas.

岁月的季节将鲜花撒在碧草之上时。

​nec calidae citius decedunt corpore febres,​textilibus si in picturis ostroque rubenti

如果你在织锦刺绣与艳丽的紫袍上辗转翻覆,

​iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.

炽热的高烧也并不比你必须睡在平民衣被上更快地离开身体。

​quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae

因此,既然财富、

​proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

门第以及王权的光荣对我们的肉体毫无裨益,

​quod super est,4 animo quoque nil prodesse putandum;

那么对于余下的心灵,也必须认为同样毫无用处;

40

​si non forte tuas legiones per loca campi

除非当你看见你的军团遍布平原、

​fervere cum videas belli simulacra cientis,

热烈地演练战争的模拟战,

​subsidiis magnis et opum vi constabilitas,

以强大的后备队和雄厚的力量为后盾,

​ornatas armis stlattas pariterque animatas,

全副武装且同样斗志昂扬时,

​his tibi tum rebus timefactae religiones

正是在这些景象前,

45

​effugiunt animo pavidae mortisque timores

受惊的迷信才惊慌地逃离你的心灵,

​tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.

死之恐怖才离开胸膛使之空阔无忧。

​quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,

但是,如果我们看到这些都是可笑的儿戏,

​re veraque metus hominum curaeque sequaces

而且事实上,

​nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

人类的恐惧与尾随的忧虑既不怕兵戈之声,

50

​audacterque inter reges rerumque potentis

也不怕凶猛的利刃,而是大胆地往来于君王与世间掌权者之间,

​versantur neque fulgorem reverentur ab auro

既不敬畏黄金的光芒,

​nec clarum vestis splendorem purpureai,

也不敬畏紫袍的炫目光辉,

​quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,

那么在整个人生尤其都在黑暗中受难之时,

​omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?

你又何必怀疑这全部是理性的力量呢?

55

​nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis​in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus​inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

因为正如孩童在盲目的黑暗中颤抖并惧怕一切,

​quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

我们有时在光明中也同样害怕那些丝毫不比孩童在黑暗中所惧怕并想象将要发生之事更可怖的事物。

​hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

因此,心灵的这种恐怖与黑暗,

60

​non radii solis neque lucida tela diei

不能由太阳的光线和白昼明亮的箭矢来驱散,

​discutiant, sed naturae species ratioque.

而必须由自然的形态与法则来驱散。

​Nunc age, quo motu genitalia materiai

且来吧,

​corpora res varias gignant genitasque resolvant

物质的生殖粒子以何种运动生成万物并解体生成之物,

​et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis

它们受何种力量强迫如此行事,

65

​reddita mobilitas magnum per inane meandi,

以及穿行于广袤虚空之中的何种机动性被赋予了它们,

​expediam: tu te dictis praebere memento.

我将予以阐明:你当用心倾听我的言辞。

​nam certe non inter se stipata cohaeret

因为确然,物质并非彼此挤压密结在一起,

​materies, quoniam minui rem quamque videmus

既然我们看到一切事物都在损耗,

​et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo

察觉到万物似乎随着漫长岁月的流逝而流走,

70

​ex oculisque vetustatem subducere nostris,

时间使它们从我们的视野中消隐,

​cum tamen incolumis videatur summa manere

然而万物的总和却似乎完整留存,

​propterea quia, quae decedunt corpora cuique,

这是因为从每一物体中脱离的粒子,使它们所离开的地方减损,

​unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.5

使它们所到达的地方因增益而充实。

​illa senescere, at haec contra florescere cogunt,

它们迫使前者衰老,反而使后者盛开,

75

​nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur

并且不在那里逗留。万物的总和就这样不断更新,

​semper, et inter se mortales mutua vivunt.

凡人互相交换着生存。

​augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,

一些种族繁荣,另一些种族凋落,

​inque brevi spatio mutantur saecla animantum

在短暂的时间内生灵的世代完成更迭,

​et quasi cursores vitai lampada tradunt.

如同赛跑者传递生命的火炬。

80

​Si cessare putas rerum primordia posse

如果你认为事物的始基能够停滞不前,

语法注5 条
  1. 2.1mari magno turbantibus aequora ventis

    turbantibus ventis 构成独立夺格,并支配宾语 aequora;mari magno 则作为地点夺格修饰 turbantibus,共同构成表示时间与情境的副词性结构(“在大海之上狂风掀起波涛之时”)。

  2. 2.16nonne videre

    videre 为感叹不定式,或可理解为省略了 est 的非人称结构 nonne videre est(“难道看不出……吗”),在句中统领后面的宾格与不定式结构(nihil aliud... latrare 作为其宾语)。

  3. 2.21quae demant cumque dolorem

    quae... cumque 是泛指关系代词 quaecumque 的分拆(tmesis),指代被省略的先行词 ea;虚拟式动词 demant 表明这是一个表示特征或限定的关系从句(“凡是能消除痛苦的物事”)。

  4. 2.39quod super est

    这是卢克莱修常用的典型过渡短语,意为“至于余下之事/此外”。它紧接前文的 quoniam 原因从句(第37–38行),引出主句的论断 animo quoque nil prodesse putandum(第39行)。

  5. 2.72quae decedunt corpora cuique, unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant

    名词 corpora 被吸引进入关系从句 quae decedunt 内,但同时作为主句动词 minuunt 和 donant 的主语。此外,unde abeunt 和 quo venere 是省略了先行代词的关系副词从句,分别充当 minuunt 和 donant 的宾语(即“[粒子]所离开之处”与“所到达之处”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:2.1-2.80