← 卢克莱修

物性论

§1.375-1.443

虚空的论证与物体和虚空的二元构成

卢克莱修借鱼的游动与分离平板的例子驳斥了介质凝缩的假说,证明了虚空的存在,勉励梅米乌斯顺藤摸瓜自行推求真理,并确立了全自然仅由物体与虚空二者构成、不存在第三种本性的核心论题。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
375

​sic alias quoque res inter se posse moveri

同样,他们说,尽管万物皆充塞满溢,

​et mutare locum, quamvis sint omnia plena.

其他事物亦能在彼此之间运动并变换位置。

​scilicet id falsa totum ratione receptumst.

显而易见,这一说法完全是建立在虚假的论理之上的。

​nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,

因为如果水不肯让出空间,

​ni spatium dederint latices? concedere porro

鳞鳞鱼群究竟能向何处前进?

380

​quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?

再者,当鱼儿无法游动时,波浪又能向何处退让?

​aut igitur motu privandumst corpora quaeque1

因此,要么必须剥夺一切物体的运动,

​aut esse admixtum dicundumst rebus inane,

要么就必须承认事物之中混合着虚空,

​unde initum primum capiat res quaeque movendi.

各物体正是由此获得运动的最初开端。

​Postremo duo de concursu corpora lata​si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,

最后,如果两个宽阔的物体在碰撞之后迅速向两侧弹开,

​inter corpora quod fiat, possidat inane.

那么空气无疑必须占满两物体之间所形成的一切虚空。

​is porro quamvis circum celerantibus auris

而且,纵使那空气伴随着四周疾驰的微风汇聚而来,

​confluat, haud poterit tamen uno tempore totum

整个空间也绝不可能在同一瞬间被充满;

​compleri spatium; nam primum quemque necessest

因为空气必须按次序先占据每一个近旁的处所,

390

​occupet ille locum,2 deinde omnia possideantur.

然后全部空间才被占有。

​quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,

但假若有人在物体弹开时,

​tum putat id fieri quia se condenseat aer,

以为这是因为空气自我凝缩而发生的,那他就错了;

​errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante

因为此时便产生了此前所没有的真空,

​et repletur item vacuum quod constitit ante,

而此前存在的真空同样也被填满,

395

​nec tali ratione potest denserier3 aer

空气既不可能以这种方式凝缩,

​nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,

即便能够凝缩,我认为若无虚空,

​ipse in se trahere et partis conducere in unum.

它自己也绝不可能向内收缩并将其各部分聚拢为一体。

​Qua propter, quamvis causando multa moreris,

因此,无论你如何寻找借口拖延,

​esse in rebus inane tamen fateare necessest.

你终归必须承认事物中存在着虚空。

400

​multaque praeterea tibi possum commemorando

此外,通过列举诸多论据,

​argumenta fidem dictis conradere nostris.

我还能为我们的话语搜集到充分的信凭。

​verum animo satis haec vestigia parva sagaci

但对于敏锐的心智而言,这些微小的踪迹已然足够,

​sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.

凭借它们你完全可以靠自己领会其余的事情。

​namque canes ut montivagae persaepe ferai

正如猎犬一旦踏上确凿的路径踪迹,

405

​naribus inveniunt intectas fronde quietes,

便极常以鼻嗅出山间逡巡野兽被枝叶掩映的栖息之所,

​cum semel institerunt vestigia certa viai,

同样,

​sic alid ex alio per te tute ipse videre

在这些事情上你自己也能够由一事洞察另一事,

​talibus in rebus poteris caecasque latebras

潜入一切幽暗的藏匿之处,

​insinuare omnis et verum protrahere inde.

并从那里将真理拉拽出来。

410

​quod si pigraris paulumve recesseris ab re,

然而,你若是怠惰,或是从这件事上稍有退缩,

​hoc tibi de plano4 possum promittere, Memmi:

梅米乌斯啊,我可以坦诚地向你保证:

​usque adeo largos haustus e fontibus magnis

我甜美的舌头将从我丰沛的胸怀中、

​lingua meo suavis diti de pectore fundet,

自伟大的源泉里倾泻出如此充沛的甘露,

​ut verear ne tarda prius per membra senectus

以至于我恐怕迟缓的衰老已先爬遍肢体、

415

​serpat et in nobis vitai claustra resolvat,​quam tibi de quavis una re versibus omnis

解开我们体内生命的闩锁,

​argumentorum sit copia missa per auris.

关于任何一件事情的全部丰富论证都还未曾通过诗句送入你的耳中。

​Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,

但现在,为了让我重新回到原题并用言词织完所开始的论说:

​omnis ut est igitur per se natura duabus

因此,一切本性就其自身而言乃是由两样事物构成的;

420

​constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,

因为存在着物体与虚空,

​haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.

物体安置于其中,并在此虚空中向不同方向运动。

​corpus enim per se communis dedicat esse

因为共同的感觉本身便昭示出物体的存在;

​sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,

除非对感觉所奠定的最初信念保持有效,

​haut erit occultis de rebus quo referentes5

否则在隐秘的事物上,

425

​confirmare animi quicquam ratione queamus.

我们将无所参照以凭借心智的理性确证任何事情。

​tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,

再者,若不存在我们称之为虚空的场所与空间,

​si nullum foret, haut usquam sita corpora possent

物体便不可能被安置在任何地方,

​esse neque omnino quoquam diversa meare;

也完全不可能向各处自由通行;

​id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

这正如我们刚才在前面不久向你展示的那样。

430

​praeterea nihil est quod possis dicere ab omni

此外,

​corpore seiunctum secretumque esse ab inani,

绝没有任何东西你可以说它脱离了一切物体并隔绝于虚空,

​quod quasi tertia sit numero natura reperta.

就好像发现了数量上的第三种本性一样。

​nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum

因为凡是将要存在的,只要它存在,

​augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;

其本身就必须是某种事物,无论其体积是大还是小;

435

​cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,

假使它具有触感,哪怕何等轻微细小,

​corporis augebit numerum summamque sequetur;

它也会增加物体的数量并归入其总和;

​sin intactile erit, nulla de parte quod ullam

但若它是不可触碰的,

​rem prohibere queat per se transire meantem,

无法从任何部分阻挡任何行进的事物穿过自身,

​scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.

显而易见,这正是我们称之为虚空的真空。

440

​Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid

此外,凡是就自身而存在之物,要么有所作为,

​aut aliis fungi6 debebit agentibus ipsum

要么在其他事物施加作用时必须承受,

​aut erit ut possint in eo res esse gerique.

要么是事物得以存在并发生于其中的场所。

​at facere et fungi sine corpore nulla potest res

然而,没有任何事物能够在没有物体的情况下施加作用或承受作用。

语法注6 条
  1. 1.381motu privandumst corpora quaeque

    非人称动形容词结构(privandum est)直接支配宾格直接宾语(corpora quaeque)的古风语法,并带有表示分离的夺格(motu)。它并未采用古典时期的标准人称被动结构(corpora privanda sunt),而是保留了动词的及物性,意为“必须剥夺一切物体的运动”。

  2. 1.389primum quemque necessest occupet ille locum

    主语为 ille(空气),primum 修饰 quemque... locum,意为“按次序先占据每一个近旁的处所”,表现出逐次占有的过程。接续法动词 occupet 直接依附于 necessest,省去了从属连词 ut(并列接续)。

  3. 1.395denserier

    第二变位动词 denseo(或 denseor)的古风现在时被动不定式(古典标准形式为 denseri)。在此用于适应六音步格律并增添史诗的庄重色彩。

  4. 1.411de plano

    源自罗马法庭用语的习语(字面意为“在平地上”,即非法庭裁判席上的非正式、直接处理,引申为“坦率地”、“毫无疑义地”)。此处作副词修饰 promittere,意为“我可以坦白/确凿地向你保证”。

  5. 1.424quo referentes

    关系副词 quo 表示准绳或归宿点(“以此为依据/所指”),现在分词 referentes 在逻辑上修饰主句隐含的主语(我们)。整个短语 haut erit quo referentes... queamus 构成了潜在关系句结构,意为“我们将无所依据以凭借其确证……”。

  6. 1.441fungi

    在卢克莱修的哲学用语中,异相动词 fungi 与 facere(施加作用)形成对举,取“承受作用、遭受”(相当于希腊语 πάσχειν 或拉丁语 pati)之意,而非古典散文中常见的“履行、执行”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:1.375-1.443