← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§3.8.1-3.8.6

勉励昆图斯与罗马政局动向

西塞罗安抚了弟弟昆图斯的抱怨并提醒其不忘初衷,随后通报了为恺撒作诗的进展以及罗马关于独裁官传闻、执政官选举和墨萨拉、米罗处境的政局动向。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.8.1

​superiori epistulae quod respondeam nihil est,1 quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.

对于你之前的那封信,我无甚可复,那封信充满了怨忿与牢骚,你还写道前一天也曾以同样的调子给拉比埃努斯寄去一封,但他至今尚未到达。因为一封更新的来信已经消除了我所有的不快。我只是劝诫并恳求你,在那些烦恼、劳苦与渴望之中,回想一下我们当初为你启程所定下的谋划。因为我们所追求的并非微不足道、平庸微薄的利益。若非如此,又有什么东西是我们认为值得以彼此分离的代价去换取的呢?我们是在从那位最优秀、最有权势之人的善意中,为我们尊严的整个地位寻求最坚固的屏障。寄托于希望之中的,远多于我们所祈求的;其余的部分就当作不得不付出的代价吧。因此,只要你经常将心思引向我们旧有的谋划与希望的盘算,你就能更容易地忍受军旅的那些辛劳以及其他令你厌烦之事,并且在你愿意时便可将其卸下。但这件事情的时机尚未完全成熟,却也正在临近了。

§3.8.2

​etiam illud te admoneo ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum sit, moleste feramus.2 multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Vbi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.

我还提醒你这一点,切勿在任何信件中托付倘若公开便会令我们难堪之事。有许多事情,我宁可不知,也不愿冒着某种危险获知。等我的小西塞罗如我所愿恢复安好,我便会在心情舒畅时给你多写一些。我希望你留心使我知道,接下来寄给你的信应当托付给谁,是交给恺撒的邮差好让他直接转交给你,还是交给拉比埃努斯的邮差。因为你们那些内尔维人究竟在何处、距离有多远,我全然不知。

§3.8.3

​de virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi voluptatem. quod me institutum ad illum poema iubes perficere,3 etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messalam iam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. ego Messalam Caesari praestabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem; in quo illum puto errare. hic quidem friget; Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit.

关于恺撒在极度悲恸中所展现出的英勇与庄重,我从你的来信中获得了极大的慰藉。至于你催促我完成为他开笔的那首诗,我虽在事务上,尤其在心境上倍感纷扰,但既然恺撒从我寄给你的信中得知我已动笔,我便会重拾这项工作,并趁着公祭感恩祈祷的闲暇时日将其完成。在这几天里,我极为欣喜地看到如今已属于我们阵营的墨萨拉等人摆脱了焦虑;而你们将他与多米提乌斯并列为必然当选的执政官,这也与我们的看法丝毫不差。我会在恺撒面前为墨萨拉作保。但门米乌斯寄望于恺撒的归来;对此我认为他打错了算盘。他在本地已然备受冷遇;至于斯考鲁斯,庞培早已将其抛弃。

§3.8.4

​res prolatae; ad interregnum comitia adducta. rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat velle; antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit velit nolit scire difficile est;4 Hirro tamen agente nolle se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe nihil.

公政延期;选举已被拖入空位期。设立独裁官的传闻令贤良之士不悦,而人们口中所议论的更令我反感。然而整件事既为人所畏惧,又在逐渐降温。庞培断然否认自己有意于此;在此之前他本人对我倒并未否认。希鲁斯似乎会成为动议者——诸神啊,多么愚蠢、多么顾影自怜而无竞争对手的家伙!他通过我劝阻了对我忠心耿耿的克拉苏·尤尼亚努斯。〔庞培〕究竟是想还是不想,实难知晓;但在希鲁斯的推动下,他是无法证明自己不想的。眼下他们谈论国家大事别无所及;当然,也确实什么都没在办理。

§3.8.5

​Serrani domestici fili funus perluctuosum fuit a. d. viii K. Decembr. laudavit pater scripto meo.

塞拉努斯·多梅斯提库斯之子的葬礼在11月24日举行,极尽哀痛。父亲借我起草的悼词宣读了悼词。

§3.8.6

​nunc de Milone Pompeius ei nihil tribuit et omnia Cottae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo, nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, timet ne per vim perferatur. ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas.

现在谈谈米罗:庞培分文未予他而倾囊相助于科塔,并声称要促成恺撒对其施压。米罗对此深感惊恐,且事出有因;而假使那人成为独裁官,他便近乎绝望。他若以自己的部属和卫队支持反对独裁官的保民官,便惧怕庞培成为仇敌;若不支持,又害怕此事凭强力得以通过。他正在筹办极其奢华的竞技会——正如我所言,奢华得前所未有——双重、三重愚蠢地筹办这些无人要求的竞技会,或是因为他此前已办过一场盛大的角斗表演,或是因为财力不足,又或是因为他本可自视为主持者而非市政官。几乎一切都已写毕。我最亲爱的兄弟,务必保重身体。

语法注4 条
  1. 3.8.1superiori epistulae quod respondeam nihil est

    respondeam 为现在时虚拟式,构成修饰否定代词 nihil 的特征关系从句(relative clause of characteristic),意为“没有什么值得我答复的东西”。

  2. 3.8.2quod si prolatum sit, moleste feramus

    关系代名词 quod 指代先行词 quid,作主句 moleste feramus 的直接宾语,同时其内部嵌入了条件状语从句 si prolatum sit(虚拟式现在完成时),结构为复合条件从句。

  3. 3.8.3quod me institutum ad illum poema iubes perficere

    quod 引导的名词性从句在此作事由或主题限定('至于你命我……一事'),用以引出下文的主节 revertar ad institutum。

  4. 3.8.4velit nolit scire difficile est

    velit nolit 属于无连词连接(asyndeton)的两个虚拟式现在时并列,省略了 utrum... an,整体充当 scire 的间接问句宾语从句('他究竟是想还是不想')。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.8.1-3.8.6