- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.8.1-2.8.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗劝慰其弟昆图斯无须担心打扰自己,表达了对兄弟交谈的渴望,谈及体弱的朋友马里乌斯及庄园状况,并催促弟弟尽快前来相聚。
tu metuis ne me interpelles? primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare an te Statius?1 me hercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare velim. quid enim mihi suavius? non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana. sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem. opposuisti semel ἀναντίλεκτον causam, Ciceronis nostri valetudinem; conticui.
你竟害怕打扰我?首先,如果我处在你的处境——你究竟懂什么是打扰,还是斯塔提乌斯〔教了〕你?凭赫拉克勒斯起誓,你似乎在向我传授那种客套,而我对你可从来用不着这种客套。相反,我倒希望你招呼我、打扰我、反驳我、与我交谈。因为对我而言还有什么比这更愉悦的呢?凭赫拉克勒斯起誓,任何被缪斯迷住的狂热诗人朗读他刚出炉的诗篇,都不会比我倾听你谈论任何事情更乐意,不论是国事、私事、田园之事还是城中之事。然而,动身时我没有带上你,全是因为我自己那愚蠢的顾虑。你曾提出过一次无可辩驳的理由,即我们西塞罗的健康状况;我便沉默了。
iterum Cicerones; quievi. nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse2 atque etiam nunc vereri. litigarem tecum, si fas esset; sed me hercule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. video, te ingemuisse. sic fit, †εἰδ' ἐν αἴᾳ ἔζησασ: numquam enim dicam: ἔα πάσασ†. Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam; memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui.
第二次是因为孩子们西塞罗们;我又作罢了。如今你这封满是亲切的信却平添了这点烦恼:你似乎曾害怕给我添麻烦,甚至现在还在害怕。如果合乎情理,我真想和你争吵一场;但凭赫拉克勒斯起誓,倘若我日后觉察到你这种念头,我别无所言,唯独会担心我和你在一起时是否反倒会给你添麻烦。我仿佛看到你叹气了。世事向来如此:“如果你曾在冥府生活过”——因为我绝不会说:“任由一切去吧”。至于我们的马里乌斯,凭赫拉克勒斯起誓,我本想把他塞进轿子里带走——绝不是托勒密国王那顶阿西基乌斯式的轿子;我还记得,当那顶阿西基乌斯式的八人抬大轿载着他从那不勒斯前往拜埃,身后跟着上百名佩刀卫士时,不知有此侍从的他突然打开轿帘,他几乎吓瘫,而我几乎笑瘫,我们当时爆发出多么惊人的大笑。正如我所说,我本一定会带他同往,以便有朝一日能领略古老优雅的风度与极其文雅的交谈;但我不想邀请一个虚弱的人住进一处四面通风、直到现在连粗灰泥都尚未涂好的庄园。
hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui. nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse. apud Anicium videbimus ut paratum sit. nos enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus. habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab †araxira†. Marius et valetudine est et natura imbecillior.
不过,在这里也能享受他的陪伴,对我而言将是一大乐事。因为你要知道,在那些庄园之中,邻居马里乌斯对我来说犹如一盏明灯。在阿尼基乌斯那里,我们会留意做好准备。因为我们是如此热爱文雅学问,以至于哪怕与工匠们同住也无妨。我们并非从海默托斯山,而是从阿拉克西拉学到了这种哲学。马里乌斯无论在健康上还是天性上都更为脆弱。
de interpellatione tantum sumam a vobis temporis ad scribendum quantum dabitis. Vtinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem de re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video. amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium; sed adproperate. hortus domi est.3
至于打扰,你们给我多少时间写作,我就从你们那里取多少时间。但愿你们一点时间也不给,这样我就可以算作因你们的过错而非我自身的怠惰而歇息。你对国家大事过分忧虑,比菲洛克忒忒斯更像个尽责的公民,这让我感到痛心;菲洛克忒忒斯遭受不公后,只求看到那些我知道会让你痛苦的景象。求求你,快飞奔过来吧(我会安慰你,抹去你所有的痛苦),若是你爱我,就把马里乌斯也带来;但动作要快。自家庭院就在家中。
- 2.8.1tu scis quid sit interpellare an te Statius?
双重疑问句省略了前半句的疑问代词或助词(utrum 或 -ne)。后半句 an te Statius? 省略了动词 docuit 或 interpellat(“究竟是你懂什么是打扰,还是斯塔提乌斯教了你 / 打扰了你?”),带有口语化、打趣的语调。
- 2.8.2hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse
hoc 为指示代名词宾格,修饰部分属格 molestiae(“洒上了这许烦恼”)。quod 引导的名词性从句作为 hoc 的同位语解释其具体内容(“即你似乎曾害怕……”)。从句内部的 ne mihi molestus esses 则是附属于不定式 veritus esse 的担忧从句(ne + 未完成过去时虚拟式)。
- 2.8.4hortus domi est
字面意为“庭院就在家中”。这是一句谚语或习惯用语,暗指自给自足、“消遣与物资在自家中一应俱全”。在催促对方赶来的语境中,意指在家便有充分的愉悦与款待之资。
