- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.4.1-2.4.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗致信其弟昆图斯,通报塞斯提乌斯获得全票开释以及自己对瓦提尼乌斯的痛击,汇报家族与营建近况,叙述执政官伦图鲁斯的立法阻滞策略与米罗戏弄卡托的计谋,说明塞克斯图斯·克罗狄乌斯案的波折,并表达对昆图斯归来的切盼。
Sestius noster absolutus est a. d. v Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. illud quod tibi curae saepe esse intellexeram ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut1 omnium gratissimi iudicaremur; nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus. quin etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. quid quaeris? homo petulans et audax valde perturbatus debilitatusque discessit.
我们那位塞斯提乌斯于三月十一日被宣告无罪;而且,鉴于在此类案件中显得毫无分歧对共和国而言至关重要,他是以全体一致的表决获得开释的。关于我屡次察觉到你所担心的那件事——即免得给任何心怀叵测之人留下指摘的借口,说我们若不在某些事情上对他的执拗脾气尽可能宽宏大量就是忘恩负义——你要知道,我们在这场审判中取得的成果,就是被所有人判定为最具感恩之心的人。因为通过为这位脾气乖戾的人辩护,我们极尽所能地让他满意;而且正合他最大的心愿,我们在诸神与世人的喝彩声中,随心所欲地将公开攻击他的瓦提尼乌斯驳得体无完肤。更有甚者,我们那位保卢斯作为指控塞斯提乌斯的证人被传唤时,坚称如果利基尼乌斯·马凯尔有所迟疑,他自己就要把瓦提尼乌斯的名字登记为被告;而马凯尔从塞斯提乌斯的辩护席上站起来,申明自己绝不会坐视不理。你还想要求什么呢?那个狂妄大胆的家伙在极度的慌乱和瓦解中狼狈离场。
Quintus tuus, puer optimus, eruditur egregie. hoc nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me. domus utriusque nostrum aedificatur strenue. redemptori tuo dimidium pecuniae curavi. spero nos ante hiemem contubernalis fore. de nostra Tullia tui me hercule amantissima spero cum Crassipede nos confecisse. dies erant duo qui post Latinas habentur religiosi; †cetero confectum erat Latiar erat†.
你的小昆图斯是个极优秀的孩子,正受到出色的教育。由于蒂拉尼奥在我府上授课,我现在对这事格外留心。我们两人的宅邸都在热火朝天地施工。我已经为你那边的承包商支付了半数款项。我希望我们在入冬前就能成为同住一室的伙伴。关于我们的图利娅——凭赫拉克勒斯起誓,她对你无比敬爱——我希望我们已经与克拉西佩斯把婚事敲定了。拉丁节之后有两日被视为不吉之日;除此以外均已妥当,当时正是拉丁节。
Ἀμφιλαφίαν autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem. tribus locis aedifico, reliqua reconcinno. vivo paulo liberalius quam solebam; opus erat. si te haberem, paulisper fabris locum darem. sed haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus.
至于你常说的那种“丰足”,我只适度地期盼,完全抱着这样的心态:如果它主动到来,我自欣然接纳;但在它如今尚隐蔽未显之时,我绝不去强行惊扰。我正在三处地方营建,并修缮其余屋舍。我现在的开销比以往略显阔绰,这也是情势所迫。假若有你在身边,我会暂时把地方让给工匠们。不过正如我所期盼的那样,这些事情我们很快就能当面商讨了。
res autem Romanae sese sic habent: consul est egregius Lentulus non impediente conlega, sic, inquam, bonus ut meliorem non viderim. dies comitialis exemit omnis; nam etiam Latinae instaurantur. nec tamen deerant supplicationes.
罗马的局势目前如下:执政官伦图鲁斯表现极为卓越,未受同僚任何阻碍;我说,他是如此优秀,以至于我从未见过比他更好的人。他取消了所有的民会开会日;因为拉丁节被重新举行,然而公祷感谢祭也未曾中断。
sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo, noster.2 nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo; dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone. quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur. hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat; quamquam id senatu non invito facit; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho.
以此方式,各种极具破坏性的法案得到了阻遏,尤其是卡托的法案;然而我们那位米罗却极巧妙地把卡托耍了一通。因为那位角斗士和斗兽士的庇护者曾从科斯科尼乌斯和庞波尼乌斯那里买下一批斗兽士,且外出时若无这群武装人员护卫便绝不公开露面。他无法供养他们,因而几乎难以维持。米罗察觉到了这一点,便委派了一个非密友之人,在不引起怀疑的情况下从卡托手中买下了那队奴隶。这批人刚被带走,当时唯一真正称职的平民保民官拉齐利乌斯便揭露了实情,宣称那些人是为他自己买下的(因为原本就是如此商定的),并张贴布告称自己将拍卖这队卡托的奴隶。这张布告引来了哄堂大笑。因此,伦图鲁斯使这个卡托脱离了立法活动,同时也排除了那些就恺撒之事提出骇人提案的人——本无任何人会对此行使否决权。至于卡尼尼乌斯就庞培之事所推动的行动,已然彻底冷却。因为该提案未获认可,而我们那位庞培在与普布利乌斯·伦图鲁斯的友谊上也饱受诟病;凭赫拉克勒斯起誓,他已不再是昔日的他了,因为他在米罗的事情上得罪了底层最败坏的民众渣滓,而正派人士也对他多有期许、多有指责。然而马尔凯利努斯唯独在一处令我感到不满,那就是他对庞培对待得过于严厉;尽管他这样做并非违背元老院的意愿。因此,我越发乐于避开元老院及一切国家政务。
in iudiciis ii sumus qui fuimus; domus celebratur ita ut cum maxime. unum accidit imprudentia Milonis incommode de Sexto Clodio quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt.3 itaque hominem populus revocat, et retrahatur necesse est; non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt.4 sed hoc incommodum consolantur cotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat.
在法庭上,我们依然是以往的我们;我府上的宾客如极盛时那般络绎不绝。唯有一件因米罗的不智而导致的憾事,涉及塞克斯图斯·克罗狄乌斯:在这个时机、由如此无力的控告者来起诉他,本非我所赞同。在一个最败坏的陪审团中,判定他有罪仅差三票。因此,民众正强烈要求重审,他也势必被重新送上法庭;因为人们无法容忍,且由于他在本派支持者面前申辩时都险些被定罪,大家都视他为已被定罪之人。恰恰在那件事上,庞培所招致的反感阻碍了我们。因为元老院成员的投票箱以压倒多数判其无罪,骑士阶层票数均等,而国库财务官阶层判其有罪。但这项挫折因我们敌人的日常定罪而得到了告慰;在这些定罪中,令我大为快慰的是塞维乌斯遭到了沉重打击,其余人等也纷纷被击垮。盖乌斯·卡托在民众集会上演说称,如果剥夺他与民众议事的日子,他就决不允许举行选举。阿庇乌斯尚未从恺撒处归来。
tuas mirifice litteras exspecto; atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. mi frater, vale.
我无比急切地盼望着你的信;虽然我知道直到现在海道依然封闭不通,但有人说仍有几个人从奥尔比亚赶来,他们对你赞不绝口,说你在行省极受尊崇;据说这些人还传讯说你将在最初通航时启程过海。我切盼此事;固然我最期盼的无疑是你本人,但在这之前我也同样期盼你的来信。我的兄弟,珍重。
- 2.4.1illud quod tibi curae saepe esse intellexeram ... scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut
句首的中性宾格指示代词 illud 先行预示(prolepsis)后文由 ne 引导的从句(“免得我们留下……”),随后通过祈使语气主动词 scito(“你要知道……”)引出宾语 hoc,并最终落在结果状语从句 ut 之中。全句骨架为:“对于我察觉到你常常挂虑的那件事(illud)……你要知道我们已经达成了这一结果(hoc),即……”。
- 2.4.5cui tamen egregie imposuit Milo, noster
动词 imponere 与与格补足语(cui,指卡托)搭配,构成表示“欺骗”、“戏弄”、“使某人上当”的习惯表达。关系代词 cui 起连接性关系词(relative connection)的作用,承接前文提及的卡托。
- 2.4.6ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt
代词与格 ei(塞克斯图斯·克罗狄乌斯)与动词 defuerunt(“缺少”)搭配,指在一个极其败坏的陪审团(in consilio)中,“就他而言差了三票(定罪票)”。结合下文民众愤怒要求重审的语境,此处确指距离达到定罪所需的多数票尚缺三票,故而侥幸脱罪。
- 2.4.6senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt
该句反映了《奥雷利乌斯法》(Lex Aurelia)确立的陪审团表决机制,陪审员由元老、骑士与国库财务官(tribuni aerarii)三个阶层组成,各阶层设立独立票箱分别计票。senatorum urna copiose absolvit 指元老阶层的票箱以压倒多数判其开释;equitum adaequavit 指骑士阶层票箱中赞成与反对票数持平(票数均等);tribuni aerarii condemnarunt 则指国库财务官阶层以多数判其有罪。
