← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§2.11.1-2.11.4

元老院政争与历史撰述之劝勉

西塞罗欣喜于弟弟的愉悦心境并提及与恺撒的结交,随后通报了元老院有关凯利乌斯诉讼延期、加比尼乌斯与包税人激烈交锋等政坛动态。接着他说明了公民大会推迟的缘由,最后点评了弟弟正研读的历史家卡利斯忒涅斯和菲利斯托斯,并鼓励他从事历史撰述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11.1

​risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. de Pompeio adsentior tibi vel tu potius mihi. nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem. mihi crede, in sinu est neque ego discingor.1 cognosce nunc Idus Decimus erat Caelio dies.

我对“黑雪”之语付之一笑,看到你心情欢畅且乐于说笑,这让我非常高兴。关于庞培的事,我同意你的看法,或者更确切地说,是你同意我的看法。因为正如你所知,我早就一直在歌颂那位恺撒了。相信我,他已深居我心,而我也并未松懈戒备。现在请了解一下伊杜斯日的情况:那一天是针对凯利乌斯的第十天。

§2.11.2

​Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset: vestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,2' inquit. actum est eo die nihil; nox diremit.

多米提乌斯未能凑齐法定人数的审判员。我唯恐那个丑恶残暴之徒塞尔维乌斯·波拉会出面控告;因为我们的凯利乌斯正受到克洛狄乌斯家族的激烈攻讦。目前尚无定论,但我们深感忧虑。于是就在同一天,一个出席踊跃的元老院会议接见了提尔人;叙利亚的包税人也大批到场与之抗衡。加比尼乌斯遭到了猛烈抨击;然而包税人们也遭到了多米提乌斯的严厉斥责,因为他们曾骑马伴送过他。我们的朋友卢基乌斯·拉米亚态度更为强硬,当多米提乌斯说“罗马骑士们,发生这些事都是你们的过错,因为你们司法审判漫不经心”时,他反唇相讥道:“我们在审判,你们在吹捧作证。”那一天未取得任何实质成果;夜色驱散了会议。

§2.11.3

​comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum3 et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex K. Febr. usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. omnia conligo ut novi scribam aliquid ad te; sed, ut vides, res me ipsa deficit.

阿庇乌斯解释说,在奎里纳利亚节之后的公民大会日上,普庇乌斯法并不阻碍他召集元老院,而且根据加比尼乌斯法的规定,他甚至被迫从二月一日至三月一日每天都必须为各方使节提供元老院接见。因此,人们认为公民大会将被推迟到三月举行。然而,平民保民官却声称他们要在这些大会日上对加比尼乌斯采取行动。我四处搜集一切消息,以便能给你写些新鲜事;但正如你所见,材料本身已经让我枯竭了。

§2.11.4

​itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio.4 me magis de Dionysio delectat; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime.

因此我回过头来谈谈卡利斯忒涅斯和菲利斯托斯,我看出你正沉潜于这两人的著作中。卡利斯忒涅斯确实是平庸而人尽皆知的货色,正如某些希腊人所评述的那样;而那位西西里人则是头等的,笔力紧凑、敏锐、简洁,简直是一个小修昔底德;但我不知道你手头有他的哪一部分书卷(因为分为两部文集),还是两部兼有。关于狄奥尼修斯的那部分更合我意;因为狄奥尼修斯本人就是个极擅权谋的老手,且与菲利斯托斯至为亲密。不过,你既然写到了这些,难道是要着手著述历史了吗?有我的鼓励你是能做到的;而且,既然你提供了信使,你在卢佩卡利亚节时就能收到今天发生的事情。与我们的小西塞罗在一起,尽享这无比美妙的时光吧。

语法注4 条
  1. 2.11.1neque ego discingor

    动词 discingor 字面意为“解开腰带(中动态/被动态)”,此处为比喻性习语,意为“解除武装”或“放松戒备”。与前文的 in sinu est(与我亲近/深居胸怀)相对照,表明作者虽与恺撒保持亲密往来,却并未松懈防备之心。

  2. 2.11.2nos iudicamus, vos laudatis

    面对身为元老院议员的多米提乌斯对骑士阶层陪审法官轻判的指责,骑士阶层的拉米亚所作的敏锐反击。laudatis 特指在法庭上作为品德保证证人(laudatores)为被告作吹捧性赞誉辩护(laudatio)。该对比意在辛辣讽刺:我们骑士在司法审判,而你们元老贵族却在为贪官污吏包庇评功。

  3. 2.11.3non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum

    由表示阻碍的被动动词否定式(non impediri)所引导的标准妨碍从句,后接 quo minus 及虚拟式(habeat)。不定式短语 non impediri se 作为 interpretatur 的间接引语宾语(宾格加不定式结构)。

  4. 2.11.4sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio

    由置于句末的 nescio 所支配的间接疑问从句(utros... an utrosque habueris),构成了倒装结构(hyperbaton)。此处使用 uter 的复数形式 utros,指代的不是单卷书,而是菲利斯托斯两部文集(corpora)中的“哪一部/哪一套”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.11.1-2.11.4