← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.1.1-1.1.6

通报总督任期延长并勉励卓越治理

西塞罗向弟弟昆图斯通报其亚细亚行省总督任期被延长至第三年的憾事,承认这源于自身的过失,并勉励弟弟在这一受理性支配且和平安宁的行省治理中建立卓越的名声。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.1

​etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.

虽然我毫不怀疑,众多使者乃至传闻本身必将凭其自身之迅捷先于这封信函到达,而你亦将先从他人那里听闻,我们的思念与你的辛劳又被追加了第三年,但我依然认为,关于这一憾事的通报也应当由我送呈给你。因为在先前的书信中——不仅是一封,而是数封——当他人对此事已然绝望之际,我却依旧给你带来早日卸任的希望,这不仅是为了以宜人的期盼尽可能长久地使你愉悦,亦是因为我们与法务官们皆付出了如此巨大的努力,以至于我未曾怀疑此事能够办成。

§1.1.2

​nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. et quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi. factum est enim mea culpa contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras1 ut priore anno non succederetur; quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.

如今,事情既然落得法务官们凭其权能、我们以自身之热忱皆未能取得丝毫进展的地步,要不沉痛地承受此事固然全然困难,然而我们那在操持与承担最重大事务中历练过的心灵,却不应当因烦恼而破碎衰竭。而且,既然人们理当对因自身过错所招致之事承受得最为痛苦,那么在此事中,便有某些方面比你更须由我沉痛承担。因为正是由于我的过失,违背了你无论在启程时还是通过书信与我议定的安排,才致使前一年未能委派继任者;在这一点上,我在顾及同盟者的福祉、抗拒某些商人的无耻、渴望我们的荣耀因你的美德而增辉之时,行事未具远虑,尤其是犯下了致使那第二年竟能引来第三年的过错。

§1.1.3

​quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris nostris adferet.

既然我承认这是我的过错,那么去操心并促成由我这般缺乏远见之举能藉由你的勤勉而得以纠正,便属于你的智慧与仁厚所应为。假若你自己更加奋发地致力于获得善誉的各个方面,不再与他人、而是如今与你自己相竞争,假若你将全副心思、关切与思虑皆激励向在一切事物中获取卓绝赞誉的渴求,那么请相信我,在你的劳苦上所追加的这一年,将为我们、甚至为我们的后代带来绵延多年的喜悦。

§1.1.4

​quapropter hoc te primum rogo ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam.2

因此,我首先请求你做到这一点:切勿畏缩而气馁,亦勿任由自己如遭波涛冲刷般被事务的繁巨所压垮,相反要挺身抗争,甚至主动去迎击这些事务;因为你所掌理的并非属于命运主宰的那类国家事务,而是理性与勤勉能发挥最大威力的那类。倘若我见到你在经管某场重大而危险的战争时被延长了指挥权,我定会心惊胆战,因为我会明白,在同一时刻,命运对我们的摆布权力亦被延长了。

§1.1.5

​nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.3

但如今,交托于你的那部分国家事务,命运在其中若非毫无地位便是微乎其微,并且在我看来它完全取决于你的美德与内心的节制。据我看来,我们毫不畏惧敌人的埋伏、战斗的交锋、同盟者的背叛、饷银或粮食的匮乏、军队的叛乱——这些事情极频繁地降临在最富智慧之人身上,以致如同最优秀的舵手无法战胜风暴的肆虐一样,他们亦无法克制命运的冲击。赐予你的是至高的和平与至高的宁静,然而其情形却是,它既能倾覆沉睡的舵手,亦能愉悦警醒的舵手。

§1.1.6

​constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.

因为该行省首先是由全人类中最为开化温良的那类同盟者构成的,其次是由那类公民构成的:他们或者因为身为包税人而与我们有着极密切的渊源,或者因为经商致富而认为自己的财产得以安全是仰赖于我担任执政官时的恩泽。

语法注3 条
  1. 1.1.2contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras

    短语 contra quam 作连词性用法,意为“与……相反”,表示比较。此处的 quam 是比较连词而非关系代词,引出 egeras 所包含的全部内容(即“你无论在启程时还是通过信件与我商定的安排”)作为比较基准。

  2. 1.1.4quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam

    句首的 quod 为连接性用法(“假若/而如果”)。条件句 viderem ... tremerem 采用未完成过去时虚拟式,表示与现在事实相反的假设(“倘若我见到……我定会颤抖”)。分词 administranti 与 tibi 一致。后一个 quod 为引导原因从句的连词(“因为”),修饰主句并引出以 intellegerem 为谓语的从句,而 intellegerem 统领宾格不定式结构 esse ... prorogatam。

  3. 1.1.5ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit

    短语 ita tamen ut 引导一个带有条件限制意味的结果从句(“然而在……的限度内/然而其情形是……”),对前句的 summa pax, summa tranquillitas 作出限定。ea 指代上述的和平与宁静,dormientem 与 vigilantem 为修饰 gubernatorem 的现在分词。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.1-1.1.6