- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:96-102
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗称赞了莱皮杜斯·波尔基纳在文体上的革新,随后依次评述了同辈演说家(庞培、卡西乌斯、凯皮奥兄弟、克拉苏、两位范尼乌斯及穆基乌斯·斯凯沃拉等)的才能与特质。
hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio1 et iam artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iam dicendi locus erit cum de senioribus pauca dixero. Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus.
在我看来,正是从这位拉丁演说家身上,首次显现出了希腊人的那种流畅圆润、句子的周期结构,以及可以说堪称巧匠的文笔风格。两位才华横溢、年纪相若的青年盖乌斯·卡尔博与提比略·格拉古曾热切地听他演说;在谈论了几位年长者之后,很快便会有论及他们二人的适当时机。因为昆图斯·庞培在当时亦非无足轻重的演说家,他作为一个全凭自身崭露头角、毫无先祖荫庇之人,登上了最高职位。
tum L. Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit,2 quod eius auctoritate de sententia deductus Briso putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas. Nam et cum summo illo oratore, Ser. Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devinxerat et cum esset P. Muci filius fratremque haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat. In eo industriam constat summam fuisse maximamque gratiam, cum et consuleretur plurimum et diceret.
当时卢基乌斯·卡西乌斯虽然口才不高,但凭借演说仍拥有巨大威势;此人之所以受民众欢迎,并非如他人那般通过慷慨施舍,而是正是凭借其冷峻与严厉。平民保民官马尔库斯·安提乌斯·布里索在执政官马尔库斯·莱皮杜斯的支持下,长期抵制他的投票法案;而这件事使普布利乌斯·阿非利加努斯招致非议,因为人们认为布里索是因他的权威才放弃立场的。当时两位凯皮奥通过建议和口才极大地扶助其门客,不过更凭借权威与人情。塞克斯图斯·庞培的著述虽与古人相似,但并不过于干瘪简陋,且富有明见智谋。我们得知,普布利乌斯·克拉苏在几乎相同时代是一位备受赞赏的演说家,他兼具才赋与勤奋,并且在家庭内部亦享有某些规训。因为他一方面与那位卓越的演说家塞尔维乌斯·加尔巴(他将自己的女儿嫁给了加尔巴的儿子盖乌斯)结成姻亲,另一方面因他是普布利乌斯·穆基乌斯之子,又有兄弟普布利乌斯·斯凯沃拉,在家族中熟习了市民法。公认在他身上有着极高的勤勉与最高的人望,因为他既频繁接受法律咨询,又亲自登台辩论。
horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. et M. filii fuerunt; quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse.
与他们同辈的还有两位盖乌斯·范尼乌斯,即盖乌斯之子与马尔库斯之子;其中曾与多米提乌斯共任执政官的盖乌斯之子留下一篇反对盖乌斯·格拉古的关于同盟者与拉丁人权利的演说,确实既出色又著名。这时阿提库斯说道:“那么,这篇演说真是范尼乌斯的作品吗?因为当我们还是少年时,看法颇有分歧。有人说是博学者盖乌斯·佩尔西乌斯所写——就是卢基利乌斯指出极其渊博的那个人;另一些人则说许多贵族各自尽其所能,共同构成了那篇演说。”
tum ego: Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel optima esset illo quidem tempore orationum omnium. Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset;3 praesertim cum Fannius numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius, C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior.
我于是说道:“我确实从长辈那里听过这些说法,但我从未相信过;我认为出现这种疑虑的原因在于,范尼乌斯被列为平庸的演说家,而那篇演说却是当时所有演说中最为卓越者。但它绝非能被视作由多人混杂拼凑之作——因为整篇演说声调一致,风格相同——,而且在范尼乌斯以马拉图斯的梅涅劳斯及其他人之事指责格拉古时,格拉古也绝不会对佩尔西乌斯之事保持沉默;更何况范尼乌斯从未被视作笨嘴拙舌之人。因为他不仅多次出庭辩护,而且在普布利乌斯·阿非利加努斯的指导和威望下履职的保民官任期亦非平庸无闻。而另一位马尔库斯之子盖乌斯·范尼乌斯是盖乌斯·莱利乌斯的女婿,在性格和演说风格上都更为严峻生硬。
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset— cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse4—, is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat. Eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.
此人遵从岳父的规训——由于未能补选进入卜辞官团,他并不十分喜爱岳父,尤其因为岳父偏爱年纪较幼的女婿昆图斯·斯凯沃拉(然而莱利乌斯辩解说,自己并非将其授予年纪较幼的女婿,而是授予年纪较长的女儿)——,但他仍按照莱利乌斯的训诫聆听了帕奈提乌斯的教诲。他在演说上的全部能力,可从他自己那部写得不失雅致的史书中看出,该书既不过分拙劣,亦未臻完美流畅之境。
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
至于卜辞官穆基乌斯,涉及自身之事时则亲自辩论,例如在索贿案中针对提图斯·阿尔布基乌斯辩论时。他未被列入演说家之列,但在市民法的理解和各种明智审慎方面均出类拔萃。著作家卢基乌斯·凯利乌斯·安提帕特正如诸君所见,就当时而言文笔斐然,精通法律,且是包括卢基乌斯·克拉苏在内众多人物的导师。”
- 96verborum comprensio
修辞学专门术语,指句子的“周期结构”或“复合圆融句法”(相当于希腊语的 περίοδος 或 συστροφή),指多个从句经精巧布局、语意完满平衡的句式结构。
- 97eaque res P. Africano vituperationi fuit
典型的双与格结构:表示人称关系的与格“P. Africano”与表示结果/目的的谓语性与格“vituperationi”连用,意为“那件事成为了普布利乌斯·阿非利加努斯招致非难的原因”。
- 100nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset
主句谓语“reticuisset”为虚拟式过去完成时,表示针对过去事实的潜在或反事实的推测(“格拉古本绝不会保持沉默”)。“cum”引导的时间/情况从句搭配虚拟式过去完成时“obiecisset”,说明发生指责的历史背景与前因。
- 101cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse
与格关系代词“cui”承前指代盖乌斯·范尼乌斯(“is”/“sibi”),引出莱利乌斯对他的间接引语解释(“dixit se... detulisse”)。其中“illud”代指前文的卜辞官职位(auguratus)。“non genero minori... sed maiori filiae”构成对比,表明莱利乌斯开脱称自己授职是出于斯凯沃拉之妻为长女之故,而非偏爱年幼的女婿。
