- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:201-206
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗剖析了代表截然相反风格的演说家科塔与苏尔皮基乌斯的特长与不足,强调依循天性施教的重要性,并指出流传至今的二人演说多由坎努蒂乌斯和埃利乌斯等代笔者所作。
cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime iudicio illorum hominum et illius aetatis dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium;1 etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
当我论述完这些之后,两人均表赞同;而我宛若重新开始一般说道:“那么,既然整篇谈话皆由科塔与苏尔皮基乌斯发端,且我曾言在那些人及那个时代的评判中他们二人最受推崇,就让我回到他们本人吧;随后我将按照原定计划依次评述其余众人。既然优秀的演说家——因为我们所探求的正属于他们——有两个门类,一类演说简朴凝练,另一类则崇高丰瞻;即便更为辉煌壮丽的风格更为优越,然而在优秀演说家中,凡属至臻至善的品质皆受到理所应当的赞赏。
sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et corruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret, tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati.2
但那位凝练的演说家必须警惕贫乏与枯燥,而丰瞻者则须防范浮夸与败坏的文风。因此,科塔构思敏锐,言辞纯正流畅;正如他极为明智地顺应肺部虚弱而免去了所有激昂之态,他也将演说风格调适得以契合体力的羸弱。他的演说中唯有纯真,唯有精炼与健朗;而最为非凡之处在于,尽管他凭借演说的激烈力量几乎无法动摇法官的心灵,且完全不用那种风格演说,然而他通过娴熟的驾驭,促使受他打动的人做出了与被苏尔皮基乌斯激起狂热的人同样的选择。
fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna tum suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
因为苏尔皮基乌斯在至少是我所亲耳聆听过的所有人中,是最具崇高气魄、可以说是最具悲剧气势的演说家。他的嗓音洪亮,同时悦耳而清澈;肢体仪态与动作极具优美之感,却又显然是为法庭而非剧场受训造就的;他的演说快捷而流利,然而既不显多余亦不至泛滥。他渴望模仿克拉苏;科塔则更偏爱安东尼乌斯;然而后者缺少安东尼乌斯的气魄,前者缺少克拉苏的风韵。”
o magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae altera alteri defuit. atque in his oratoribus illud animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles.' Nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio, et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.3
布鲁图斯说道:“噢,多么伟大的技艺啊!倘若他们虽为至高演说家,却各自缺失了两项最重大品质中的一项。而且在这些演说家身上有一点值得注意:彼此截然不同的人亦可同列极顶。”“确实,没有什么比科塔与苏尔皮基乌斯更为不同,然而他们各自都远超同辈之人。因此,洞察每个人的天性引向何方,并以此天性为指引来进行栽培,正是有识之师的职责所在,正如相传伊索克拉底在谈及忒奥彭波斯极其锐利的才华与埃福洛斯极其温和的天资时所说的那样:他对一方施加马刺,对另一方施加缰绳。
sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem eius scripsisse P. Cannutius putatur aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. Ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit4 Cottae rogatu. Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus. Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.
世所流传的苏尔皮基乌斯的演说,据信是由与我同辈的普布利乌斯·坎努蒂乌斯在其死后所撰写的,依我之见,坎努蒂乌斯是我们等级之外最富口才之人。苏尔皮基乌斯本人并无任何演说传世,且我常听他说起自己既无写作习惯亦无写作能力。题为《科塔援引瓦里乌斯法案自辩辞》的那篇演说,是卢基乌斯·埃利乌斯应科塔之请所写。埃利乌斯总体上是一位杰出之人,极为尊贵的罗马骑士,同时精通希腊文学与拉丁文学,在考据所得之物与文献记录中博雅通晓我们国家的古代历史以及古代作家的著作。我们的瓦罗——这位在才智和一切学问上出类拔萃之人——从埃利乌斯那里承袭并经由自身发扬光大了这一知识,在更多且更光辉的著作中予以了阐发。
sed idem Aelius Stoicus esse voluit, orator autem nec studuit umquam nec fuit. Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello †F., ut Q. Caepioni, ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.
但这位埃利乌斯一心想做斯多亚派学者,却从未追求成为演说家,也并非演说家。然而他常常撰写供他人宣读的演说:诸如为昆图斯·梅特路斯……、为昆图斯·凯皮奥、为昆图斯·庞培乌斯·鲁福斯,尽管鲁福斯本人也亲自撰写了用于自辩的演说,但并非未得埃利乌斯相助。”
- 201unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium
属格复数现在分词 dicentium 用作限定性属格,用以具体界定前文 duo genera(两个门类)的实质内容。unum 与 alterum 分别承接被省略的 genus,语义上相当于 eorum qui dicunt(如此演说之人的门类)。
- 202illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret, tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati
该句核心骨架为 illudque [erat] maximum, quod ... tractando tamen impellebat ut ...(而最重大之处在于,通过驾驭促成了……)的同格从句结构。插入的 cum ... posset nec ... diceret 是让步副词从句(“尽管他几乎无法……且根本未用……”),与后文的 tamen 相呼应。ut 从句内部的 idem ... quod 构成相关比较结构(“做出与被苏尔皮基乌斯激起狂热的人相同的事情”)。
- 204alteri se calcaria adhibere alteri frenos
此句为附属于 dixisse traditum est 的间接引语(对格不定式结构)。不定式 adhibere 的逻辑主语为反身代词对格 se(伊索克拉底本人);calcaria 以及后半句中承前省略 adhibere 的 frenos 为对格直接宾语。alteri ... alteri 为与格间接宾语,表示“对一方……对另一方……”。
- 205Cottae pro se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit
此处出现语序倒装与宾语前置(话题化)。篇名短语 Cottae pro se lege Varia(《科塔援引瓦里乌斯法案自辩辞》)连同包含省略先行词 oratio 的关系从句 quae inscribitur 被置于句首,随后由指示代词 eam 承接,充当主句动词 scripsit 的直接宾语。
