- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:167-173
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗评述了来自各同盟及地方的演说家,并与布鲁图斯讨论了罗马特有的“都市雅趣”之声韵,最后分析了紧随两大巨头之后但相距甚远的卢基乌斯·腓力普斯的演说特色。
C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire. Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis ille quidem acute, sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, disertus.
盖乌斯·提提乌斯,照我的评判,他似乎达到了一个拉丁演说家在没有希腊文学素养且缺乏丰富实践的情况下几乎所能达到的最高境地。他的演说含有如此多的机敏睿智、如此多的论据范例、如此多的都市雅趣,以至于它们看起来几乎是用阿提卡风格写成的。他将同样的机巧引入了悲剧之中,确实足够敏锐,但缺乏悲剧应有的庄重。诗人卢基乌斯·阿弗拉尼乌斯曾极力模仿他,阿弗拉尼乌斯是个极富机智的人,正如你们所知,在戏剧创作中他也同样辞采飞扬。
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus ad dicendum, M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus; is qui accusavit C. Fimbriam, M. Mari Gratidiani pater.
还有昆图斯·鲁布里乌斯·瓦罗,他曾与盖乌斯·马略一同被元老院判定为国家公敌,是一个敏锐而激烈的控告者,在这一门类中确实表现出色。此外,通晓希腊文学、天生适合演说的则是我们的亲戚马尔库斯·格拉提狄乌斯,他是马尔库斯·安东尼乌斯的密友,在奇里乞亚担任其副官时被杀;正是他控告了盖乌斯·芬布里亚,他也是马尔库斯·马略·格拉提狄亚努斯的父亲。
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi orationi Caepionis ore respondit Aelius,1 qui scriptitavit orationes multis, orator ipse numquam fuit.
不仅如此,在同盟者和拉丁人中也有被视作演说家的人:马尔西人昆图斯·维提乌斯·维提亚努斯,这是我亲自结识的人,为人明达,演说简炼;昆图斯与德基穆斯·瓦勒里乌斯·索拉努斯,他们是我的邻居兼密友,在演说上虽不算令人惊叹,却通晓希腊文学与拉丁文学;博诺尼亚的盖乌斯·鲁斯提凯利乌斯,他既经过充分锻炼,天生又口才流利;而在此城之外最雄辩的,则是阿斯库鲁姆的提图斯·贝图奇乌斯·巴鲁斯,他在阿斯库鲁姆发表过数篇演说;在罗马发表的一篇针对凯皮奥的演说确实极其著名,针对这篇演说,埃利乌斯借凯皮奥之口作出了回应——埃利乌斯曾为许多人代写演说,但他自己从未成为演说家。
apud maiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis? praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio. Et Brutus:
而在我们的先辈中,我看到被视为来自拉齐奥的最雄辩者是弗雷格莱的卢基乌斯·帕皮里乌斯,他与普布利乌斯之子提贝里乌斯·格拉古大致同时代;他甚至有一篇在元老院中为弗雷格莱人及拉丁殖民地居民所作的演说留存。此时布鲁图斯说:“那么你对那些外部的、姑且称为演说家的人给予何种评价呢?”我说:“除了与对待都市演说家相同的评价之外,你还以为有什么呢?除了一点:他们的演说未曾带上某种可谓都市雅趣的色泽。”布鲁图斯说:
qui est, inquit, iste tandem urbanitatis color? Nescio, inquam; tantum esse quendam scio. Id tu, Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris; audies tum quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt; illud est maius, quod in vocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam in ceteris.
“究竟何为那所谓的都市雅趣的色泽呢?”我说:“我不知道;我只知道确实存在某种色泽。布鲁图斯,当你前往高卢时,你立刻就会明白这一点;那时你确实会听到一些在罗马不常用的词语,但这些是可以改变并忘却的;更重要的是,在我们演说家的声音中,回荡并共鸣着某种更为雅致的东西。这不仅表现在演说家身上,也表现在其他人身上。
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius? Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,2' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium. Sic, ut opinor, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros revertamur.
我记得普拉肯提亚人提图斯·廷卡,一个极其风趣幽默的人,曾与我们的密友传令官昆图斯·格拉尼乌斯比拼口才。”布鲁图斯说:“就是卢基利乌斯多次写到的那个人吗?”“正是此人;然而尽管廷卡说出的滑稽言语并不更少,格拉尼乌斯却以一种难以名状的本土风味压倒了他;以至于我现在不再对据传发生在泰奥弗拉斯托斯身上的事情感到惊奇:据说当他向一个老妇人打听某物卖多少钱时,那妇人回答之后又补了一句:‘异乡客,不能再便宜了。’尽管他在雅典生活了大半辈子且说话比所有人都要纯正,却因未能摆脱异乡客的外貌神态而深感懊恼。正如我认为的那样,在我们的人中间有着某种都市人的声音,正如在他们那里有着阿提卡人的声音一样。但让我们回到家里,也就是说,回到我们自己人身上来吧。
Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.3 Itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret, neque secundum tamen neque tertium dixerim.4 Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur. Sed tamen erant ea in Philippo, quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna diceret: summa libertas in oratione, multae facetiae; satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto facetus.
因此,紧随克拉苏和安东尼乌斯这两大顶尖人物之后的,是卢基乌斯·腓力普斯,但他虽是最接近者,彼此之间却隔着巨大的距离。所以,尽管没有人插在他们之间能够自认优于他,但我依然不会称他为第二或第三。因为在四马战车竞赛中,我不会把当胜者已接受棕榈枝时才勉强离开起跑格的人算作第二或第三;在演说家之中,我也不会把距离第一名如此遥远、以至于看起来几乎不在同一赛道上的人算作第二或第三。然而,在腓力普斯身上仍有一些特质,若有人不将他与那两人相比较而看待他,便会称这些特质为相当伟大的:演说中极高的自由奔放,众多的机智风趣;在寻觅论点上足够丰富,在阐释思想上挥洒自如;在当时那个时代,他在希腊学问的修养上也首屈一指,在辩驳争论中充满带着讥刺与痛斥的风趣。”
- 169quoi orationi Caepionis ore respondit Aelius
quoi 为关系代词的古体与格(相当于古典时期的 cui),与 respondit 搭配。Caepionis ore 为方式或工具夺格,表示埃利乌斯“借凯皮奥之口”(即由埃利乌斯撰写演辞,由凯皮奥本人宣读)作出了回应。
- 172non pote minoris
pote 为 pote est(即 potest)的口语省略形式。minoris 是表示价格的属格(价格属格),意为“不能以更低的价格(出售)”。
- 173longo intervallo tamen proximus
longo intervallo 为表差异程度的夺格,修饰 proximus。该句构成了一个精妙的矛盾修辞(“虽最接近,却隔着巨大距离”),突出了腓力普斯与前述两位大师(克拉苏和安东尼乌斯)之间悬殊的实力差距。
- 173neque secundum tamen neque tertium dixerim
dixerim 为完成时虚拟式,表示委婉断定的潜能虚拟式(“我不会称他为……”)。此前 qui se illi anteferret 中的 anteferret 同样是表特征关系从句中的虚拟式。
