← 西塞罗

布鲁图斯

§153-160

塞尔维乌斯对法学的贡献与克拉苏的演说活动

西塞罗称赞塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯借助辩证法将法学提升为系统技艺,并在与布鲁图斯、阿提库斯慨叹时局之余,重回对话正题,记叙了克拉苏的演说风格与早期生涯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§153

​hic enim adtulit hanc artem omnium artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis aut respondebantur aut agebantur. dialecticam mihi videris dicere, inquit. Recte, inquam, intellegis; sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.

塞尔维乌斯确实把这门万艺中最伟大的技艺,宛如光明一般引入了那些被其他人混乱地提供解答或处理的事务中。“在我看来,你说的似乎是辩证法,”布鲁图斯说。“你理解得很对,”我说;“但他还增添了文献学问与言语的雅致,从他那些无与伦比的著作中,这一点最容易被明察。

§154

​cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus.1 Sic et habet quod uterque eorum habuit, et explevit quod utrique defuit.

当他为了求学而在两位最富经验的学者——卢基乌斯·卢基利乌斯·巴尔布斯与盖乌斯·阿奎利乌斯·加卢斯——门下倾注心力时,加卢斯是一位敏锐且富有经验的人,在出庭与解答中具有敏捷从容的应变速度,而塞尔维乌斯以精微和缜密超越了他;巴尔布斯是一位博学而多识的人,在两项事务中皆表现出从容的缓慢,而塞尔维乌斯则以处理和完结事务的迅速战胜了他。因此,他既拥有了他们两人各自所长,又弥补了他们两人各自所欠缺的。

§155

​itaque ut Crassus mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola—, sic Servius sapientissime, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.

因此,正如在我看来克拉苏比斯凯沃拉做得更明智一样——因为后者热衷于接揽诉讼,而在这些诉讼中往往被克拉苏压倒;前者则不愿接受法律咨询,以免在任何方面逊色于斯凯沃拉——塞尔维乌斯也最明智地做到:当两门民事与法庭技艺享有极高的声誉与威望时,他使得自己在其中一门中冠绝众人,而从另一门中只汲取足以维护民法并取得执政官尊荣的分量。”

§156

​tum Brutus: Ita prorsus, inquit, et antea putabam—audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere—et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo; simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.2 Quali enim te erga illum perspicio, tali illum in te voluntate iudicioque cognovi. itaque doleo et illius consilio et tua voce populum Romanum carere tam diu; quod cum per se dolendum est tum multo magis consideranti ad quos ista non tralata sint, sed nescio quo pacto devenerint.3 Hic Atticus: Dixeram, inquit, a principio, de re publica ut sileremus; itaque faciamus. Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.

此时布鲁图斯说:“完全如此,我先前也正是这样想的——因为不久前在萨摩斯,当我渴望向他求教我们的祭司团法在何种程度上与民法相联系时,我曾热切而频繁地聆听他的教诲——如今因你的见证与裁定,我更加坚定了自己的看法;同时我也为这一点感到欣慰:你们年纪相仿,官阶相当,且技艺与研习领域如此相近,这一切不仅远离了通常撕裂多数人的诽谤与嫉妒,甚至看来不仅没有损害你们的交情,反而使之更为融洽。因为正如我察觉到你对待他的情谊一样,我也知晓他以同样的善意与评价对待你。因此我深感痛心,罗马人民竟然如此长久地既失去了他的谋略,又失去了你的声音;这本身固然令人痛惜,但对于深思这些权柄并未被移交、而是不知怎地落入何人之手的人来说,则更为痛心。”此时阿提库斯说:“我从一开始就说过,我们要对国家政务保持沉默;那就照办吧。因为如果我们企图以这种方式去哀悼每一桩事物,我们不仅找不到抱怨的终点,甚至找不到悲伤的尽头。”

§158

​pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem persequamur. Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur; a principio statim, quod erat apud eum semper accuratum, exspectatione dignus videbatur. Non multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens et interdum irata et plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae; quodque difficile est, idem et perornatus et perbrevis; iam in altercando invenit parem neminem.

“那么,”我说,“让我们继续讨论其余部分,遵循既定的顺序。于是,克拉苏每次出庭都准备充分,备受期待,备受倾听;一开场,他在那部分总是极为考究,立刻显得不负众望。身体没有大幅度的摆动,声音没有抑扬,没有来回踱步,也没有频繁地跺脚;言辞激烈,有时饱含怒意,充满正当的愤慨,同时兼具诸多庄重的幽默;尤为难能可贵的是,他既极富文采又极其简练;而在辩驳反问中,他未曾遇到对手。

§159

​versatus est in omni fere genere causarum; mature in locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem eloquentissimum hominem admodum adulescens; summam ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus.

他几乎涉足了所有类型的案件;很早就跻身首席演说家之列。他在年纪很轻时就指控了极其雄辩的盖乌斯·卡尔博;不仅为自己的天赋赢得了极高的赞誉,更博得了人们的惊叹。

§160

​defendit postea Liciniam virginem, cum annos xxvii natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus orationisque eius scriptas quasdam partis reliquit. Voluit adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere; exstat in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat oratio.4 Multae deinde causae; sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.

后来他在二十七岁时为童贞女利基尼娅辩护。在那场诉讼本身中他展现了极高的雄辩,并留下了那篇演说的某些书面片段。他在青年时代曾希望在纳尔榜殖民地事务中涉足某种平民派政策,并如他所做的那样亲自去建立该殖民地;针对那项法案,留存下了可以说超越那个年龄所能承受之成熟的演说。此后诉讼繁多;但他的保民官任期却如此默默无闻,以至于若不是他在任期内曾做客于布告官格拉尼乌斯家中,且卢基利乌斯曾两度向我们提及此事,我们甚至不会知道他曾担任过平民保民官。”

语法注4 条
  1. 154expediendis conficiendisque rebus

    带有与'rebus'一致的动形词(gerundive)的夺格短语,在此与前文的'subtilitate diligentiaque'相对应,充当手段或方式夺格,意为“通过迅速处理与完结事务”。

  2. 156tantum abest ab obtrectatione et invidia ... uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur

    惯用句式'tantum abest ut...'的变体。此处'tantum abest ab'接介词夺格('obtrectatione et invidia'),表示远离某物,后接'uti'引导的结果从句。从句主语'ea'承接前文列举的年龄相仿、官职相当及志趣相近等概念,在语法上与最近的阴性先行词'vicinitas'发生吸引一致。

  3. 156consideranti ad quos ista non tralata sint, sed nescio quo pacto devenerint

    分词'consideranti'充当评判者与格(dativus iudicantis)或关联与格,表示评价的基准(“对于深思……的人来说”),并统辖由'ad quos...'引导的间接疑问从句。

  4. 160senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat oratio

    比喻性交错语序(hyperbaton),比较级形容词'senior'隐喻性地修饰'oratio'(“更成熟的演说”)。其间插入了'ut ita dicam'(可以说/容我这样说),并由比较从句'quam aetas illa ferebat'(“比起那个年龄所容许的”)作比照,形象地表现出该演说所展现的文风与思想成熟度远超其青年时期的实际年龄。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:153-160