- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:7.8-7.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗申明自己虽一贯倡导和平,却坚决拒绝与安东尼讲和,指出这种和平可耻、危险且绝无可能;他列举元老院以往的一系列法令证明其实质上早已判定安东尼为公敌,并敦促众人坚持原则、抗战到底甚至不惜赴死。
ego igitur pacis, ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sum—nihil enim mihi adrogo —sine pace civili certe non fuissem—periculose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro repudietis—ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo.1 Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus.
因此,作为和平的受惠者,可以这么说,无论我是怎样的人——我绝不为自己妄称任何荣耀——若没有公民间的和平,我肯定不会存在;如今我冒着极大的危险发言:各位元老,我战战兢兢,不知你们将如何领会,但出于我维护并提升你们尊严的恒久愿望,各位元老,我恳求并祈求你们,起初,即使听来刺耳,或者令人难以置信竟是出自马尔库斯·西塞罗之口,也请不要反感地领会我将要说的话,在听我讲明其实质之前切莫予以回绝——正是我这个人,我要反复申明,向来是和平的赞颂者,向来是和平的倡导者,却绝不愿与马尔库斯·安东尼讲和。各位元老,我是怀着巨大的希望进入演讲的其余部分的,因为我已经在一片沉寂中驶过了最危险的险滩。
cur igitur pacem nolo? quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis. quid est inconstantia, levitate, mobilitate cum singulis hominibus, tum vero universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis, cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero,2 cum C. Caesari meritos illi quidem honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis,3 reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.
那么,我为何不愿讲和?因为这是可耻的,因为这是危险的,因为这是绝无可能的。在我就这三点进行阐述之际,各位元老,我请求你们以一贯的善意来聆听我的言辞。 对于个别人,尤其是对于整个元老院而言,还有什么比朝三暮四、轻浮多变更为可耻的呢?再者,既然方才不是口头上而是事实上通过多道法令将某人判定为公敌,转瞬间却又渴望与此人和解,还有什么比这更加反复无常的呢?难道当你们因盖乌斯·凯撒对抗马尔库斯·安东尼而招募军队这一唯一原因,决定授予他固然理所应当、但实属罕见且不朽的荣誉时,你们当时并未判定安东尼为敌人吗?当追随盖乌斯·凯撒的老兵们因你们的权威而受到嘉奖时,安东尼并未被你们判定为敌人吗?当你们向那些最英勇的军团许诺豁免、金钱和土地——只因他们离弃了那个虽被称为执政官实为公敌之人——的时候,你们当时并未判定安东尼为敌人吗?
quid? cum Brutum omine quodam illius generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur, quod erat bellum, si hostis Antonius non erat?
试问,当你们对因其家族和姓氏的预兆而生来为了解放共和国的布鲁图斯、对他为了罗马人民的自由而与安东尼作战的军队、以及对那最忠诚优秀的行省高卢致以最崇高的赞誉时,你们当时难道没有判定安东尼为敌人吗?试问,当你们决议令执政官一人或两人出征作战时,如果安东尼不是公敌,那又算是什么战争呢?
quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere.
那么,那位最英勇的人、我的同僚兼好友执政官奥卢斯·希尔提乌斯为何要出征呢?然而他是多么虚弱,多么憔悴!但肉体的衰弱并未阻碍精神的力量。我想,他认为把凭借罗马人民的祈祷所保全的生命,为了罗马人民的自由置于险境,是理所应当的。
quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius?
试问,当你们下令在全意大利进行征兵、废除一切免服兵役特权时,难道他没有被判定为敌人吗?你们看到城中的兵工厂;带剑的士兵追随执政官;名义上他们是执政官的侍卫,实则是为了保护我们;所有人都毫无怨言、甚至怀着极大的热情报名参军,服从你们的权威:难道安东尼未曾被判定为敌人吗?
at legatos misimus. heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos probavisse? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui cum pridie frequentes essetis adsensi,4 postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. quam turpe porro legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium, nisi paruerit huic ordini. quid refert? tamen opinio est gravis. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri non omnes verba noverunt. retinenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque desiderat, quibus rebus hic ordo caruit nimium diu. sed erat tunc excusatio oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. liberati regio dominatu videbamur: multo postea gravius urgebamur armis domesticis. ea ipsa depulimus nos quidem: extorquenda sunt. quod si non possumus facere—dicam quod dignum est et senatore et Romano homine—moriamur.
然而我们派出了使节。唉,我真不幸!为何我被迫去谴责我一向赞扬的元老院呢?怎么?各位元老,你们当真以为向罗马人民证明了派遣使节的正当性吗?你们难道不明白,难道听不见我的意见正在被强烈要求采纳吗?前一天你们还多数赞同我的意见,次日却堕入了对和平的虚妄幻想中。再者,各军团向元老院派遣使节,元老院反倒向安东尼派遣使节,这是何等可耻!尽管那并非真正的出使,而是对他若不服从本阶层便已注定灭亡的严正通告。但那又有什么用呢?公众的看法依然是极其恶劣的。因为人人都看到使节被派出,并非人人都知晓我们法令的措辞。因此,我们必须保持坚定、沉稳和持之以恒;必须恢复昔日的威严,如果元老院的权威当真期盼荣耀、高尚、赞誉与尊严的话——而本阶层失去这些东西已经太久了。然而,当时被压迫者尚有借口,那固然可悲,却仍属正当;如今却毫无借口可言了。我们先前看似摆脱了王权的统治,此后却更加沉重地遭受内战武力的压迫。那股武力本身固然已被我们击退,但必须彻底予以夺除。如果我们做不到这一点——让我说出配得上元老与罗马人的话吧——那就让我们赴死吧。
- 7.8ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo
句首主语 ego igitur pacis, ut ita dicam, alumnus... 之后,插入了长篇的关系从句(qui quantuscumque sum...)、非现实条件分句、以及向元老院表达请求的主从复合结构(quaeso oroque... ut... accipiatis... neve... repudietis),造成主谓极度分离;随后通过代词短语 ego ille 进行复指与重申(epanalepsis),最终引出主谓核心 pacem... esse nolo。
- 7.10Nisi vero
反讽性短语(“除非果真/难道真的以为”),用以引出一个荒谬的假设。紧承前文对元老院出尔反尔的指责,该短语统领随后的系列否定反问句(non... iudicavistis, nec tum hostis est... nec tum... iudicastis),逻辑上表明:除非荒唐地认为先前嘉奖屋大维与军团的法令并未视安东尼为公敌,否则当下的求和便是不可理喻的反复无常。
- 7.10cum esset hostis
位于从属从句中的 cum 从句,搭配未完成过去时虚拟式表示让步(“尽管他实为公敌”)。它与前接的关系从句 qui consul appellabatur(“虽被称为执政官者”)构成鲜明对照,突显了其名义上的头衔与实际上的叛逆身份之间的冲突。
- 7.14cui cum pridie frequentes essetis adsensi
关系代词 cui 为连接性关系词(connective relative),其先行词并非人,而是前句的 sententiam(“我的主张/提案”),作动词 adsensi(源自 adsentior,“赞同”)的与格补足语。此句通过前一天的一致赞同(pridie)与次日的骤然倒退(postridie)形成强烈的对比。
