- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.67-2.71
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗痛斥安东尼迅速挥霍庞培的遗产、亵渎其庄严府邸并滑稽地休弃女演员,随后揭露他在内战中的残暴行径以及恺撒向其催讨欠款的窘态。
Charybdin dico? quae si fuit, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe—non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos videres.1 quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et hortos.2
我说卡律布狄斯吗?即使那当真存在过,也不过是一头怪兽罢了:凭赫拉克勒斯起誓,哪怕是大洋,恐怕也难以如此迅速地吞没如此众多、散落各地、置于天南海北的事物。没有任何东西被锁住,没有任何东西被查封,没有任何账目记录。整个库房都被拱手送给了最下流之徒;男演员们抢夺一些,女演员们掠去另一些;屋中挤满了赌徒,充斥着酒鬼;终日纵酒狂饮,而且还在许多处所同时进行;赌博的亏空也屡屡得到填补——因为那家伙并非总是手气顺遂;你甚至能看见奴隶的小房里铺着用格奈乌斯·庞培的紫红织锦制成的床褥。因此,不要再惊讶这些东西为何如此迅速地被耗尽。且不论单单一个人的家产无论多么庞大——而那一笔确实庞大——,即便是一座座城市、一个个王国,在如此巨大的放荡面前也能被迅速吞噬殆尽。然而这同一个人甚至把房屋和园林也一并耗尽了。
O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. an tu illa in vestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem.
啊,何等骇人听闻的狂妄!你竟敢踏入那座房屋,你竟敢迈过那扇至圣的门槛,向那座宅邸的家神展示你那极其肮脏的面孔?曾几何时,无人能直视那座房屋,无人走过它身旁而不落泪,而你长期寄宿于此屋之中,难道不觉得可耻吗?在那座宅邸里,即便你毫无心智,也绝不会有任何事物让你感到愉悦。难道当你注视着门厅里的那些战舰船头时,竟以为自己走进了自家的府第吗?绝不可能。因为无论你多么没有头脑,多么失去感知——正如你确实如此——,你终究还认得你自己、你的底细以及你的同伙。而且我确信,无论醒着还是在睡梦中,你的心灵绝不可能安宁。必然的情形是,尽管你如现状一般狂暴嗜乱,但当那位非凡之人的幻影浮现在你眼前时,你必然惊恐万状地从梦中惊醒,甚至在醒着的时候也常常狂乱发作。
me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis ademit, exegit.3 quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cum mima fecit divortium.
至于我,甚至对那些墙壁和屋顶都深感同情。因为那座房屋除了贞洁端庄,除了基于至善风尚与最神圣规矩的事物之外,何曾见过其他东西?诸位元老,正如诸位所知,那位伟人不仅在外威名赫赫,在内更是令人钦佩,其在国外的功业受人赞誉,其治家典范同样值得颂扬。然而如今在他的居所里,卧房变成了马厩,客堂沦为了小酒馆。尽管他现在矢口否认。诸位不必多问;他已经变规矩了:他命自己的那个女人带上她自己的细软走人,按照《十二表法》收回了钥匙,并将她逐出家门。从此这是多么体面的公民,多么无可挑剔的人物啊!在他的一生之中,再没有什么事比他与女演员离婚更为体面的了。
at quam crebro usurpat: ‘et consul et Antonius!’ hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo nequissimus. quid est enim aliud Antonius? nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et consulem et Antonium. numquam dixit. dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.
然而他何其频繁地挂在嘴边:“既是执政官又是安东尼!”这无异于说:既是执政官又是最不知羞耻者,既是执政官又是最下流的败类。因为安东尼除了这些还能意味着什么呢?如果这个名字中蕴含着尊严,我想,你的祖父当年也早该称自己既是执政官又是安东尼了。但他从未这样说过。倘若并非唯独你一人是安东尼,我的同僚、你的叔父也早该这么说了。但是我略过那些并不专属于你用来祸害国家的那一派系的罪行:我回到你本人的角色,即回到那场因你的作为而产生、被煽动并被挑起的内战。
cui bello cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelissime persecutus trucidaras. quibus rebus tantis talibus gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret? itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia4 quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas.
对于那场内战,你既出于胆怯,又由于沉溺欲乐而临阵脱逃。你曾尝过公民的鲜血,或者不如说曾将它饮尽;你在法尔萨鲁斯的战线中曾担任前锋;你杀害了极其卓越显赫的卢基乌斯·多米提乌斯,此外还极其残忍地追击并屠杀了许多从战场上逃脱的人——而恺撒或许会像饶恕若干人那样饶恕他们。在干下了如此重大、如此恶劣的勾当之后,尤其是在战争还有如此巨大的部分尚未结束之时,你究竟有什么理由不跟随恺撒前往阿非利加?那么在恺撒从阿非利加返回之后,你在恺撒那里得到了何等地位?你被列为何等人物?你曾是那位统帅的财务官,独裁官的骑兵长官,战争的罪魁祸首,残酷暴行的始作俑者,分赃的同谋,正如你自己所言是遗嘱认领的儿子,然而你却因购房、购园、购买没收财产所欠下的款项而被追讨催缴。
- 2.67videres
未完成过去时虚拟式第二人称单数,表示潜在条件句(泛指的第二人称),意为“(任何人若在场)本都会看见”。
- 2.67at idem aedis etiam et hortos
承前句 devorare potuisset 而省略了完成时谓语动词(如 devoravit 或 effudit)的紧缩结构。aedis 为第三变格阴性名词 aedes 的宾格复数形式(-īs / -ēs)。
- 2.69suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis ademit, exegit
古罗马法中宣告合法离婚(divortium)的固定程式句。suas res sibi habere iubere(命其拿走自身细软)与 clavis adimere(收回管家钥匙)源自《十二表法》休妻的正式法定手续,此处被讽刺性地用于安东尼打发一个同居女演员的滑稽场景。
- 2.71appellatus es de pecunia
appello 在此处取其法律和商业上的专门含义,即“督促催缴(债务/款项)”,搭配 de + 夺格表示催讨的对象(欠款)。
