- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.27-13.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗逐一嘲讽了安东尼阵营中品行不端、来历可疑的元老,并将其与昔日庞培阵营中合法元老院的崇高尊严形成对比,随后逐条驳斥安东尼信函中的各项指责。
sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus. illud tamen non verum in hoc Planco quod proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum.1 est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera arrosit:2 Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?
接下来是其他前保民官,首当其冲的是提图斯·普兰库斯:他若是热爱元老院,就绝不会焚毁元老院议事堂。因该罪行被定罪后,他凭借武力重新返回了他依照法律离开的这座城市。但这是他与许多同类之人的共同之处。然而,在这位普兰库斯身上,那句通常被当作谚语的话——若不断腿,他便死不了——却未能应验。他的腿被打断了,但他依然活着。不过,正如许多其他事情一样,这笔账应当算在阿奎拉的功劳簿上。那里还有位德基乌斯,据我推测,是出自那些穆斯·德基乌斯家族;因此他啃噬了恺撒的赐予:德基乌斯家族的记忆在漫长的间隔之后,确实通过这位杰出之士得以重现。但我又怎能忽略德基狄乌斯·萨克萨呢?那是一个从最遥远的异族带来的男人,以致我们竟看到一个从未见其为公民的人当上了平民保民官!
est quidem alter Saserna: sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. non novi Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.
确实还有另一位萨塞尔纳:但他们彼此之间是如此相似,以至于我常搞错他们的名字。确实也不该略过财务官、菲拉德尔弗斯的兄弟埃克斯提提乌斯,免得若我对这位最声名显赫的青年保持沉默,会显得我嫉妒安东尼似的。还有一位阿西尼乌斯,自告奋勇的元老,自己任命了自己。他在恺撒死后见议事堂大门洞开,换了双鞋,便骤然成了元老!我不认识塞克斯图斯·阿尔贝西乌斯,但我也从未遇见过哪个恶毒到否认他配得上安东尼元老院的人。我想我遗漏了一些人;然而对于那些跃入脑海的人,我无法保持沉默。因此,倚仗着这批元老,他鄙视庞培的元老院;在那里,我们曾有十位前执政官:若他们都还活着,这场战争根本就不会发生;狂悖在权威面前早已退让。
sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intellegi potest quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. quod si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M. Marcellum—quos civis, quos viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M. Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus.
但在其余的人当中曾蕴含着何等巨大的保障,从这里便可见一斑:在众多人中仅存留的我一人,在你们的协助下,便击碎并挫败了这位不可一世的强盗的猖獗。倘若命运未曾刚刚从我们身边夺走塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,并在更早前夺走他的同僚马尔库斯·马尔凯卢斯——那是何等的公民,何等的男儿!——倘若国家能够留住那两位深爱祖国而同时被逐出意大利的执政官,留住最高统帅卢基乌斯·阿夫拉尼乌斯,留住在其他事情上、尤其在保全我本人上无与伦比的公民普布利乌斯·伦图卢斯,留住对国家的忠诚始终受到当之无愧赞颂的马尔库斯·比布卢斯,留住最卓越的公民卢基乌斯·多米提乌斯,留住具备同等高贵身世与忠诚意志的阿庇乌斯·克劳狄乌斯,留住最显赫且酷似其先辈的普布利乌斯·西庇阿,那么拥有这批前执政官的庞培元老院,决不至于受到鄙视。
Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei3 vivere Antonium? qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute princeps. quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. nunc reliqua attendite. 'victum Ciceronem ducem habuistis.’ eo libentius ‘ducem’ audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. ‘Macedoniam munitis exercitibus.’ et quidem fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. ‘Africam commisistis Varo bis capto.’ hic cum Gaio fratre putat se litigare. ‘in Syriam Cassium misistis.’ non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? ‘Cascam tribunatum gerere passi estis.’ quid ergo?
那么,究竟是格奈乌斯·庞培活着,还是兼并格奈乌斯·庞培没收财产的买主安东尼活着,对共和国而言更为公正、更有益呢?更不用说那些前裁判官了!他们的领袖是马尔库斯·加图,他同样也是全人类在德性上的领袖。我何必提及其余显赫的人物呢?你们全都认识。我更担心你们认为我在罗列时过于冗长,而不担心因略过而显得忘恩负义。那些前市政官、前保民官、前财务官是多么卓越!何须赘言?元老们的威严与人数是如此出众,以至于那些没有前往那座阵营的人需要给出莫大的托辞。现在请听其余的言辞。『你们拥戴战败的西塞罗为领袖。』我听到『领袖』这个词越发欣慰,因为他必然是极不情愿才说出口的;至于『战败』,我根本毫不在意。因为我的命运便是,若没有共和国,我既不能战败,也不能得胜。『你们用军队防守马其顿。』而这确实是我们从你那位绝不逊色于你们这帮人的兄弟手里强夺过来的。『你们把阿非利加托付给了两度被俘的瓦鲁斯。』他在这里还以为是在跟他的兄弟盖乌斯打官司呢。『你们把卡西乌斯派到了叙利亚。』难道你没意识到,整个世界都在为这一大义敞开,而你在自己的防御工事之外连立足之地都没有吗?『你们容忍卡斯卡担任保民官。』那又怎么样呢?
- 13.27Aquilae referatur acceptum
源自罗马簿记的习惯表达 acceptum referre(记入……的贷方/归功于……),与与格 Aquilae(庞提乌斯·阿奎拉)连用。此处喻指「这应当算作阿奎拉的功劳/所作所为」。
- 13.27ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera arrosit
利用平民贵族德基乌斯家族的第三名(cognomen)Mus(鼠)与动词 arrodo(啃咬、蚕食)构成的双关讽刺。指此人如老鼠一般贪婪地啃食了恺撒的赐予。
- 13.30sectorem Cn. Pompei
sector 是法律与商业术语,指在国家拍卖会上整批廉价竞拍没收财产并分批倒卖牟利的投机买主。西塞罗在此以此蔑称将伟大的庞培本人与低价竞得其遗产的安东尼形成鲜明而侮辱性的对比。
- 13.29quod si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M. Marcellum—quos civis, quos viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M. Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset
结构庞大的过去与事实相反的条件句(past counterfactual)。由 quod si 引导的第一分句以 eripuisset 为谓语;其后由一系列并列的 si 引导的宾语结构(si duo consules..., si L. Afranium... 等)在长距离倒置(hyperbaton)后统摄于条件从句末尾的主谓结构 res publica tenere potuisset,最终引出主句 non esset Pompeianus despiciendus senatus。
未在正文中定位
