← 西塞罗

为米罗辩护

§96-100

米罗的坚毅气节与西塞罗的赦免请求

西塞罗引述了米罗深信真正的荣耀与功勋的坚毅言辞,倾诉了失去他的难忍剧痛,并以自身的性命向审判官们恳求赦免米罗。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§96

​meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum;1 nunc denique, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare.

他还记得,当时唯独缺少传令官的声音——对此他丝毫不觉惋惜——,但通过人民一致的投票,他被宣告为执政官,而这正是他唯一渴望之事;如今,如果这些武装力量是针对他的,那么阻碍他的乃是对罪行的嫌疑,而非事实的罪责。他补充了这些无疑属实的话:勇敢而明智之人往往不那么追求正当行事的奖赏,而是追求正当行事本身;他在一生中所做的一切无不极其光辉,只要对于一个男子而言,确实没有什么比将祖国从危险中解救出来更为卓越的了。

§97

​beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere.

那些因这种功绩而从同胞市民那里获得荣誉之人是幸福的,然而那些以恩惠超越了自己同胞市民的人也绝非不幸。然而,在美德的一切奖赏中,若必须对奖赏加以计较,最崇高的奖赏乃是荣耀;唯有它能通过后世的记忆慰藉生命的短促,使我们身处异地犹如亲临,虽死犹生;最后,人似乎正是循着它的阶梯而升入天堂。

§98

​de me inquit semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur. omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit. quam ob rem ubi corpus hoc sit non inquit laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper hic habitabit nominis mei gloria.

“关于我,”他说,“罗马人民将永远谈论,万邦将永远谈论,任何漫长的岁月都绝不会归于沉寂。不仅如此,恰在此时此刻,尽管我的仇敌正向我投来激起仇恨的一切火把,然而在人们的一切聚会中,我们都在感恩、祝贺和所有交谈中受到颂扬。我不提伊特鲁里亚业已庆祝并设立的节日。自普布利乌斯·克洛狄乌斯殒命以来,据我推算,今天已是第一百零二天了。凡罗马人民帝国疆界所及之处,不仅关于那件事的传闻,甚至喜悦也早已传遍。因此,这具躯体将身处何地,我并不介意,”他说,“因为我姓名的荣耀早已流传于一切土地,并将永远居于此地。”

§99

haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa saltem ad consolandum querela ut eis irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime. nullum mihi umquam, iudices, tantum dolorem inuretis—tametsi quis potest esse tantus?—sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis.2 quae si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo capite potius luitur quam Milonis? praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.

米罗啊,当这些人不在场时,你常常与我谈论这些;然而在这些人倾听之下,我向你诉说这些: 鉴于你拥有这样的胸襟,我确实无法给予你足够的赞美;然而,你那美德越是神圣,我就怀着越发巨大的悲痛从你身边被撕裂开来。而且,倘若你从我身边被夺走,我甚至无法保留那至少可资安慰的抱怨——去向那些让我承受如此沉重创伤的人发怒。因为将你从我身边夺走的绝非我的仇敌,而是我最亲密的朋友们,他们绝非曾有负于我,而是始终待我极好。 审判官们,你们绝不会将如此巨大的痛苦烙印在我的心头——尽管还有什么痛苦能如此巨大?——但哪怕是这痛苦本身,也绝不会使我忘记你们始终对我怀有多么崇高的评价。若是这种遗忘抓住了你们,抑或你们在我身上发现了什么冒犯之处,为何这惩罚不落在我本人的头颅上,而要落到米罗身上去偿还呢?如果在我目睹如此巨大的灾祸之前自身遭遇什么变故,我将算是极其光荣地度过了一生。

§100

​nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli;3 hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. quid iam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.

如今,唯有一个安慰支撑着我:提图斯·安尼乌斯啊,对于你,我从未缺少爱戴的责任、热忱的责任以及忠诚的责任。我曾为你招致权贵们的敌意;我曾屡次将自己的身躯和性命暴露于你仇敌的利刃之下;我曾为你向无数人屈膝哀求;我将自己的财产、我与我子女的产业投入到与你共渡患难之中;最后,就在今天,如果有什么暴力蓄势待发,如果将有什么涉及性命的争斗,我都要求由我承担。如今还剩下什么呢?面对你对我的恩德,除了无论你的命运如何我都将其视作我自己的命运之外,我还能做什么?我不退缩,我不拒绝;审判官们,我恳求你们,你们施加于我的恩惠,要么在这位男子的获救中予以增进,要么眼见它们在这同一男子的毁灭中一同归于消亡。

语法注3 条
  1. 96populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum

    由meminit支配的间接引语(对格加不定式结构)。与前句vocem sibi praeconis modo defuisse...呈并列关系,declaratum后省略了esse。指米罗在公民大会的实际投票中获得了百人团的一致支持而被宣布为执政官的事实。

  2. 99sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis

    承接前句nullum mihi umquam... tantum dolorem inuretis中的动词inuretis的省略句。在表示结果的从句ut obliviscar...之前,插入了强烈的否定表达ne... quidem ipsum(“甚至连这痛苦本身[你们也不会烙下,以致于]让我忘记……”)。

  3. 100in communionem tuorum temporum contuli

    这里的tempora指政治危机或危难的时刻。短语in communionem conferre是惯用表达,意为“投入共同共有之中”或“与你的患难共同分担”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:96-100