← 西塞罗

为米罗辩护

§86-90

仁慈女神的神罚与克洛狄乌斯生还的威胁

西塞罗论证克洛狄乌斯在仁慈女神圣所前倒毙且遭屈辱焚尸乃是神罚,并坚称若其苟活并当选裁判官或执政官,共和国必将彻底毁灭。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§86

​nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.1 nec vero non eadem ira deorum2 hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus. non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata.

难道我们竟要说这也是出于偶然:当他在提图斯·塞尔提乌斯·加卢斯——一位极其高贵显赫的青年——庄园里的仁慈女神圣所前,我说,正在仁慈女神本人面前交战时,他遭受了那使他惨遭横死的第一击,以至于他看起来并非在那场罪恶的审判中被宣告无罪,而是被留存下来接受这昭彰的惩罚?确实,也绝非不是出于诸神的同一种愤怒,才将这种癫狂注入他的党羽心中,致使他既无先祖面具,又无乐声与赛会,既无出殡队列,又无哀歌哭诉,既无悼词赞颂,又无正式葬礼,涂满鲜血与污泥,被剥夺了那连仇敌也往往予以退让的末日之隆重,被抛掷而半烧半毁。我相信,最显赫之士的遗容绝不合乎神法去为那最可憎的弑亲者增添光彩,他的死尸也不应在任何其他地方被残损摧折,而唯独应在他的一生被定罪的场所遭受这般命运。

§87

​dura, me dius fidius, mihi iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat; capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant; incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret.

凭忠诚之神起誓,罗马人民的命运在我看来已是既残酷又严苛,竟然容许他如此多年践踏这个共和国。他以奸淫玷污了最神圣的宗教礼仪,践踏了元老院最重大的决议,用金钱公然从审判官手中为自己赎买无罪,在保民官任上折磨元老院,废除了全等级一致同意为国家安全而做出的功绩,将我驱逐出祖国,掠夺我的财产,焚毁我的住宅,迫害我的儿女与妻子,向格奈乌斯·庞培宣示罪恶的战端,造成政务官与平民的杀戮,焚毁我兄弟的房屋,蹂躏伊特鲁里亚,将许多人逐出其家园与财产;他步步紧逼,狂突猛进;城邦、意大利、行省和诸王国都已无法容纳他的疯狂;在他家中甚至已然开始镌刻那些将我们断给奴隶支配的法律;凡是他所垂涎之物,无论属于何人,没有一样不被他视作在今年之内必将归他所有。

§88

​obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. illum ipsum qui poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum arbitrabatur; Caesaris potentiam suam esse dicebat; bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat. hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias. aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure esset ulta. senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.

除了米罗,没有任何人阻挡他的图谋。至于那位本可阻挡他的人,他以为凭着新的和解已将其笼络;他说恺撒的势力就是他自己的势力;在我的厄运中他蔑视了善人们的志气:唯独米罗一人对他步步紧逼。此时正如我上文所言,不朽的诸神将这般心智赋予那个绝望而狂乱之人,使他对米罗设下伏击。除此以外,那场瘟疫决不可能消亡;共和国决不可能依凭自身的法律向他复仇。我料想,元老院本可以在他担任裁判官时限制他的权力吧?然而即使在元老院惯于如此行事之时,针对同一个人在身为平民时也未曾取得任何成效。

§89

​an consules in praetore coercendo fortes fuissent? primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? oppressisset omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.

抑或执政官们在约束一位裁判官时会表现得勇敢吗?首先,一旦米罗被杀,他本会拥有完全属于自己的执政官;其次,哪位执政官在面对作为裁判官的他时能够表现勇敢呢?他们岂能不记得,当他担任保民官时,执政官的威权是如何惨遭践踏的!他本会压制一切、占有一切、掌控一切;凭借那条在他住所中同其余克洛狄乌斯诸法一同被发现的新法律,他本会把我们的奴隶变成他自己的被释奴;最后,如果不朽的诸神没有促使他产生这般心智,以至于一个柔弱之人竟企图谋害最勇敢的男子,那么今天你们将根本不会拥有任何共和国。

§90

​an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?3 quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus?4 in curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.

难道那个作为裁判官、甚至作为执政官之人——只要这些神殿和城墙本身能在他活着时支撑那么久并等待他的执政官任期——总之,死后尚且有其党羽之一为他焚毁了元老院议事堂的他,活着时难道竟会不作任何恶事吗?比这更悲惨、更痛苦、更哀伤的景象,我们何曾见过?神圣、崇高、智慧与国家议事的殿堂,城邦的首脑,盟友的祭坛,万民的避难所,由全体人民授予单一等级的宝座,竟被点燃、毁灭、遭丧仪玷污,而且这并非由无知的暴民所为——尽管那本身已然十分可悲——而是由一人所犯!当他作为替死人点火的焚尸者尚且敢于犯下如此滔天大罪,若是作为活人的旗手,他又有什么不敢为的呢?他偏偏将遗体抛入元老院,就是为了让那人在死后焚毁他生前所推翻的地方。

语法注4 条
  1. 86ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus

    在结果从句(ut... videretur)中,absolutus 与 reservatus 作为与 videretur 连用的补足成分形成对比。在后一肢中,reservatus 之后承前省略了 [esse] videretur,构成“看起来并非在罪恶的审判中获释,而是被留存以待遭受这昭彰的惩罚”之对比结构。

  2. 86nec vero non eadem ira deorum

    由双重否定(nec... non)构成的强烈肯定(弱陈显强修辞),意即“而实非并非神明的同一种愤怒”,用于强调正是诸神的同一种忿怒将疯狂注入其从者心中,修饰主句动词 iniecit。

  3. 90cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit

    关系从句中的虚拟式(incenderit),作为先行词 ille 的特征或让步性从句,承担修辞反问的功能:“死后尚且有其党羽为其焚毁议事堂的这样一个人,生前难道竟会未作任何恶事吗?”与格 cui 为利害与格,与主句中的 vivus 及从句中的 mortuo 构成鲜明对仗。

  4. 90qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus?

    句首的 qui 为连接性关系代名词,指代前句的 ab uno(“仅凭一人”)。伴随 cum 从句中的 ausus sit(完成时虚拟式),主句中的 quid... non esset ausurus 构成了反事实修辞疑问句(未完成时迂说体系虚拟式)。ustor pro mortuo(“替死者点火者”)与 signifer pro vivo(“替活人执旗者”)构成了严整对称的对偶与反衬。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:86-90