← 西塞罗

为米罗辩护

§1-5

法庭警卫与呼吁法官公正审判

西塞罗谈及环绕法庭的武装卫队所带来的异样威慑感,指出这是庞培为维护秩序和确保公正审判所设,并呼吁法官们不要屈服于克洛狄乌斯党羽的恐吓,毅然保全米罗。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse,1 tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus; ​non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.2 quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.3

法官们,虽然我担心,在为一位极其勇敢的人开辩时感到恐惧是不体面的,而且当提图斯·安尼乌斯本人为国家的安危甚于为自己的安危而忧虑时,我竟不能为他的诉讼带来同等的气魄是极不相称的,然而这新设法庭的新奇形式却令我的双目生畏,无论目光落在何处,它们都在寻找广场古老的惯例和法庭昔日的习俗。因为你们的席位并未如往常那样被听众的人墙所环绕,我们也没有被惯常的拥挤人群所簇拥;你们在所有神庙前所看到的那些守卫,虽然是为了防范暴乱而设立的,却也不是不给演说家带来某种恐慌,以至于在广场中和审判中,尽管我们被有益且必要的卫队所护卫,我们却甚至无法毫无恐惧地免于恐惧。法官们,如果我认为这些武力是针对米罗而设的,我就会顺应时势,也决不认为在如此巨大的武装力量中还有演说的立足之地。但是,格奈乌斯·庞培这位极其睿智和公正之人的裁决使我振作并宽慰,他必定既不认为将已被自己作为被告交付给法官表决的同一个人转交于士兵的刀剑符合自己的正义,也不认为用国家权威来武装激愤暴民的鲁莽符合自己的智慧。

§3

​quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.4 unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit.

因此,那些武器、百夫长和步兵大队向我们昭示的不是危险,而是保护;它们不仅勉励我们保持平静,而且鼓励我们鼓足勇气,并且不仅向我的辩护许诺以援助,而且许诺以肃静。至于其余的群众,只要他们确实是公民,就完全属于我们这一边;在你们所见到的从一切能够窥见广场局部的角落注视着并等待着这场审判结局的人当中,没有一个人不既赞赏米罗的英勇,又认为今天是在为他自己、为他的子女、为祖国以及为财产进行决战。唯一反对我们并对我们怀有敌意的,是普布利乌斯·克洛狄乌斯的疯狂用掠夺、纵火和一切公共灾祸所豢养的那一类人;他们甚至在昨天的公民集会上被煽动起来,企图用呼声来预先命令你们作出何种判决。倘若恰好有他们的喧嚣声发生,这正应当提醒你们去保全那位为了你们的安全而始终蔑视那一类人及其最大呼声的公民。

§4

​quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur.

因此,法官们,请振作精神,放下你们可能怀有的恐惧。因为,如果你们曾经拥有过对忠勇之士、对有功于国的公民作出裁决的权力,如果由最高阶层中选拔出的杰出人士曾经获得过机会,用实际行动和判决来表明他们曾多次以面容和言辞向忠勇善良的公民所表示的关怀,那么在这个时刻,你们确实完全拥有了这种权力,用以决定:始终服从你们权威的我们,究竟是应当永远在悲惨中哀痛,还是在长期遭受极度堕落的公民折磨之后,最终通过你们以及你们的信义、美德与智慧而获得新生。

§5

​quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.

实际上,法官们,还有什么能够被说成或想象成比我们两人更艰辛、更令人焦虑、更受折磨的呢?我们因最高赏赐的期望而被引向国家事务,却无法摆脱遭受最残酷惩罚的恐惧。就我而言,我一向认为,至少在民众集会的那些风浪中,其他狂风暴雨本就是米罗必须经受的,因为他始终为了善人而反对恶徒;然而在法庭上,在由联合阶层中选出的最显赫人士进行判决的这一委员会中,我决未曾想过,米罗的仇敌竟然会抱有任何希望,不仅要消灭他的安全,而且还要通过这样的人物来摧毁他的荣耀。

语法注4 条
  1. 1etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse

    该句为主句(tamen haec novi iudici nova forma terret oculos...)之前的复杂让步从句结构。由 vereor 引出的 ne 从句包含两个并列的虚拟式谓语:turpe sit 与 minimeque deceat。sit 的主语为不定式短语 dicere incipientem timere(incipientem 为 timere 的逻辑宾格主语);deceat 则支配复合宾格不定式 me ... non posse 作为其真正主语。

  2. 2non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.

    此处使用了双重否定的曲陈法(litotes: non ... non adferunt = adferunt)。紧随其后的 ut 从句表示结果(“以至于……”),在结果从句中,西塞罗运用了修辞性的逆反双重否定:ne non timere quidem sine aliquo timore possimus(“以至于没有某种恐惧,我们甚至无法做到不去恐惧”)。

  3. 2nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.

    iustitiae suae esse 与 sapientiae [suae] esse 均为表示特征的表语属格(“属于/符合其正义与智慧”)。quem reum ... eundem dedere 包含先行词后置的相关关系从句(quem ... eundem),其中不定式 dedere 与 armare 构成依赖于 putaret 的宾语短语。

  4. 3nec eorum quisquam ... non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.

    nec quisquam ... non 通过双重否定表达强烈的肯定(“没有人不……”)。cum ... tum 为相关连词(“不仅……而且……”)。decertari 为无人称被动不定式(“正在进行决战”),在 putat 统领的间接引语中作谓语不定式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:1-5