- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:86-89
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗反驳了拉特伦西斯关于他在流亡时辜负了支持者的指控,辩称自己主动退隐是为了避免城邦陷入毁灭与内战屠杀,并引用昆图斯·梅特路斯的前例来论证自己抉择的正当性。
sed sunt haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram?1 consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur,2 furialis illa vox nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata secum et illos et consules facere acerbissime personabat; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
然而这些都是较轻的琐事,真正重大而严重的是:对于你曾多次为之垂泪的我的退隐,你现在竟仿佛想要加以责难并半带指控。因为你说不是援助匮乏于我,而是我辜负了援助。但我坦白,正因为我看到援助并未匮乏于我,我才恰恰顾惜了那份援助。因为有谁不知道当时城邦处于何等状态、何等危机、何等风暴之中呢?是保民官的恐吓,还是执政官的狂乱触动了我?对于那些在其全盛且毫发无损之时便被我不用刀剑所击败之人的残余分子,难道我用刀剑与他们决一死战算得上一件难事吗?自人类有记忆以来最令人厌恶、最可耻的执政官们——正如那些最初的开端和这些最近的结局所表明的那样——他们中一人断送了一支军队,另一人出卖了一支军队,被行省所收买,背弃了元老院、城邦和所有忠良之人;当人们尚不知晓那些在军队、武器和资财上最具实力的人持何种立场时,那个因罪恶的通奸与神圣的祭坛而变得荒淫阴柔的狂乱之声,极其恶毒地高喊着他们与执政官都同他站在一起;贫民被武装起来反对富豪,破落之徒反对善人,奴隶反对主人。
at erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur. hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset.
“然而元老院与我站在一起”,而且确实换上了丧服,这是自人类有记忆以来城邦决议仅为我一人采取的行动。但请回忆一下,当时顶着执政官名号的敌人都是些什么人,他们是这座城市里唯一不准许元老院听从元老院自身决议的人,并通过自己的法令夺去了元老院议员们的并非悲痛本身,而是悲痛的外在标志。“然而整个骑士阶层与我站在一起”;而喀提林团伙的那个舞徒执政官在民众大会上正用公权剥夺令的恐吓来威胁他们。“然而整个意大利都集结起来了”;而内战与荒废的恐惧正被加诸其身。 拉特伦西斯,我承认我本可以利用这些热切而被激励起来的援助;但当时的决战绝非依靠法权、法律或辩论所能进行——因为确实,尤其在如此正义的事业中,其他人往往丰沛拥有的我自身的这份援助,绝不可能让我自己匮乏——必须依靠武器,我说,必须依靠武器来搏杀;而通过这些武器,由奴隶及其头目对元老院和忠良之人展开屠杀,对城邦而言必是毁灭性的。
vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto non videbam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho interempto iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores videbam.
再者,我承认如果当时我能看到战胜的终局,恶人被善人战胜本是极为辉煌的事,但我确实看不到这种终局。因为在哪里能有像卢基乌斯·奥皮米乌斯、盖乌斯·马略、卢基乌斯·弗拉库斯那样英勇的执政官为我效力呢?在披挂武装的他们的统领下,城邦战胜了邪恶的公民;或者,即便不那么英勇,但〔又在哪里能有〕至少像普布利乌斯·穆基乌斯那样正义的执政官——他在提比略·格拉古被杀后辩护说,普布利乌斯·西庇阿以私人身份所拿起的武器是出于最为正当的法权而被拿起的呢?因此,人们本不得不与执政官开战。我不再多言,只说这一点:我看到对于我们的胜利早已准备好了强大的对手,而对于我们的毁灭却毫无复仇者。
hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam constantiam, quod illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?3
如果我辜负了这些拯救我的援助,仅仅是因为我不愿战斗,那么我将承认你所希冀的:不是援助匮乏于我,而是我辜负了援助;但如果是因为忠良之人对我的热忱越深,我便越认为应当为他们着想并顾惜他们,那么在昆图斯·梅特路斯身上被归为赞誉、且在今天乃至永远都是无上光荣的事情,你难道要在我身上加以指责吗?正如你可以从当时在场的许多人那里听到的那样,众所周知,他是在忠良之人极不情愿的情况下退让的,而且毫无疑问他在争斗和武力上本可占据上风。因此,当那个人捍卫的是他自己的行为而非元老院的行为,当他坚守的是自己意见的执着而非城邦的安全时,他尚且因那份坚定、因承受了那自愿的创伤,而在荣耀和赞誉上超越了所有梅特路斯家族最正当、最辉煌的凯旋式,因为他既不愿那些最为邪恶的公民被杀,又谨防有任何善人在同一场屠杀中丧命;而在面临如此巨大的危险时,若我战败则城邦的灭亡已在酝酿,若我取胜则无休止的争斗已在酝酿,难道我要犯下过错,使得曾作为城邦救星的我,反被称为城邦的毁灭者吗?
- 86decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram?
magnum fuit 构成反问修辞:“用刀剑决战对我而言难道是一件难事/大事吗?”(意即“完全不足挂齿”)。西塞罗将先前在喀提林党羽羽翼丰满时不用刀剑击败他们的战绩,与如今对付其残余分子的轻而易举形成鲜明对比。
- 86qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur
关系代词从句 qui ... poterant 指代前三头政治巨头(庞培、恺撒、克拉苏)。它并非主句的主语,而是引出下文主语 furialis illa vox(克洛狄乌斯)宣称与其同调的对象(illos)。该句包含嵌套的 cum quid sentirent nesciretur 从句,结构上作为后文代词 illos 的前置指引。
- 89committere ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?
未完成过去时虚拟式 committerem 表达反问或回顾性的非现实修辞疑问:“难道我应该铸成……的大错吗?”。短语 committere ut 意为“导致……后果 / 犯下……过错”。它作为承接前文复合条件句(cum, si victus essem..., si vicissem...)的主句谓语。
