- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:26-30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗控诉皮索纵容并合谋焚毁其住宅,揭露其在执政官任内尸位素餐,并回顾了加比尼乌斯与克洛狄乌斯的火并以及庞培所面临的暗杀危机。接着,他驳斥了两位执政官借口非法的保民官法案阻挠元老院的托词,断言他们根本不配享有执政官的名分与尊严。
an tum eras consul cum in Palatio mea domus ardebat non casu aliquo sed ignibus iniectis instigante te? ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subvenerit?1 at tu illo ipso tempore apud socrum tuam prope a meis aedibus, cuius domum ad meam domum exhauriendam patefeceras, sedebas non exstinctor sed auctor incendi et ardentis faces furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas. an vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi paruit, quisquam in curiam venienti adsurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, vis latrocini vestri tota urbe volitaret neque civis unus ex civitate sed ipsa civitas tuo et Gabini sceleri furorique cessisset?
又或者,当我在帕拉蒂努姆山上的住宅不是由于什么意外、而是在你的唆使下遭纵火焚烧之时,你竟是执政官吗?在这座城市中,何曾发生过如此重大的火灾而执政官竟不前去救援的?然而你在那个时候,却正坐在离我家不远的岳母家中——你为了搬空我的住宅而敞开了她的家门——你不是去灭火,而是作为纵火的主谋,甚至几乎以执政官之尊亲自把燃烧的火把递给克洛狄乌斯手下的狂徒。抑或在其余的时间里,曾有任何人把你当成执政官,曾有任何人服从你,曾有任何人在你步入元老院时起立致敬,曾有任何人在你征询意见时认为应当予以回答吗?说到底,当元老院被迫缄默、法庭归于死寂、忠良之士哀恸不已、你们强盗行径的暴戾肆虐全城,且并非一位公民脱离了城邦,而是城邦本身屈服于你和加比尼乌斯的罪行与狂暴之时,那个年份难道还应当被算入共和国的历程之中吗?
ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem virtus clarissimi viri celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit; neque est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat atque auxerat diutius vestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se vix, sed conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio vere vehementerque pugnavit. quo quidem in spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset, tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset.2
甚至当一位极其显赫之士的美德终于觉醒,并迅速找回一位真正的朋友、一位功勋卓著的公民以及他自己往昔的行事准则之时,满身泥泞的凯索尼努斯啊,你都未曾从你本性那最悲惨的污秽中脱身而出。那位伟人绝不容许你们罪行的祸害在他亲自装点并壮大的共和国中继续滞留;然而加比尼乌斯,无论他是怎样的一个人,虽在邪恶上仅败于你一人,却也勉强重新振作起来,尽管勉强,但他终究重整旗鼓,对抗同谋克洛狄乌斯:起初是虚与委蛇,继而是不情不愿,最终却为了格奈乌斯·庞培真正且勇猛地战斗。在这场角逐中,罗马人民的公正态度委实令人惊叹。无论他们二人中哪一个丧命,民众都认为有如角斗士老板在这类配对中那样获得了利润;若两人双双倒下,更被视作求之不得的无尽收益。
sed ille tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi viri. erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen et cum pari gladiatore pugnabat. tu scilicet homo religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione provinciarum iceras frangere noluisti. caverat enim sibi ille sororius adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam ex rei publicae visceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te adiutoremque praeberes. itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is quem ad Cn. Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.
但他至少还在做着某些事,还在维护一位至高人物的威信。他本人虽是罪犯,是个角斗士,但他好歹在同一个罪犯、同一个旗鼓相当的角斗士战斗。而你呢,当然是一位敬畏神明且圣洁的人物,不愿破坏你在行省分派的交易中用我的鲜血所立下的条约。因为那个与亲姊通奸的狂徒早为自己做好了防范,确保只要分给你行省、军队以及从共和国腑脏中榨取的钱财,你就会将自己作为他一切罪行的同谋与帮凶。因此,在那场骚乱中,连束棒都被折断,他本人遭殴打,每日充斥着兵刃、飞石、溃逃,最终甚至有一名公认是被安插用来刺杀格奈乌斯·庞培的人在元老院旁持刀被捕。
ecquis audivit non modo actionem aliquam aut relationem sed vocem omnino aut querelam tuam? consulem tu te fuisse putas, cuius in imperio, qui rem publicam senatus auctoritate servarat, qui omnis omnium gentium partis tribus triumphis devinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non posse?3 an tum eratis consules cum, quacumque de re verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi prius de me rettulissetis? cum vos, quamquam foedere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege impediri.
曾有任何人听到过你哪怕任何一项提案或报告,抑或是你哪怕一丝一毫的声音或申诉吗?在其执政期间,那位曾依元老院权威挽救了共和国的人、那位曾以三次凯旋式征服所有民族全部疆土的人,竟一个判定自己无法在公众场合、另一个判定自己甚至无法在意大利安全立足,在这样的治下,你竟还自以为曾是执政官吗?抑或,当你们无论就何事刚开口发言或向元老院提出动议,全阶层便大声抗议并明确表示,除非你们先就我的事情提出报告,否则绝不让你们办成任何事,在那个时候你们竟是执政官吗?那时你们虽然被盟约所捆绑,却还声称自己本有意愿,只是被法律所阻碍。
quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur, inusta per servos, incisa per vim, imposita per latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica, contra omnis leges nullo scripta more, hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt?4 nam si illam legem non putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati civis atque integri capitis bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini, quis vos non modo consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa praemio, lingua astricta mercede? sin illam vos soli legem putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis putet, qui eius civitatis in qua in principum numero voltis esse non leges, non instituta, non mores, non iura noritis?
那项在平民看来根本算不上法律的法案,是由奴隶烙下、以暴力镌刻、凭强盗行径强加的,是在取缔了元老院、将一切忠良驱逐出广场、俘虏了共和国之后,违背一切法律且不依循任何成例所写就的;对于那些自称畏惧此法的人,且不说人类的心灵,难道有任何执政官年表能容忍他们充当执政官吗?因为,如果你们不把那项违背一切法律、针对未定罪公民及其完整公民权与财产的保民官公敌宣告视为法律,却依然受密约束缚,那么谁会认为你们不仅是执政官甚至还能算是自由人呢?你们的心智已被贿赂压垮,舌头已被酬金捆住。反之,若唯独你们将那视为法律,那么对于在这座你们妄图跻身显要之列的城邦中对法律、制度、习俗与公理皆一无所知的你们,又有谁会认为你们当时曾是执政官,或者如今配得上执政官之列呢?
- 26cui non consul subvenerit
承接带有实质否定含义的先行词 ecquod... maius incendium(“曾有过更大的火灾吗”)。完成时虚拟式 subvenerit 构成表特征或结果的关系从句,意为“竟无执政官前往救援的(火灾)”。
- 27Vter eorum perisset, tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset.
体现间接引语及过去心理活动的条件从句结构。Vter eorum perisset 作为泛指关系/条件从句,采用过去完成时虚拟式(由过去视角下的将来完成时转变而来),依附于主句未完成过去时 putabat(以罗马民众为主语)。后半句 si uterque cecidisset(“若二者皆亡”)同属此种从属假定结构。
- 29cuius in imperio, qui rem publicam senatus auctoritate servarat, qui omnis omnium gentium partis tribus triumphis devinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non posse?
包含交错配列(chiasmus)的相关周期句结构。在 cuius in imperio 之后,分别指代西塞罗(qui... servarat)与庞培(qui... devinxerat)的两个关系从句置于前,随后两个主格指示代词以交错顺序复指二者——前一个 is(se in publico)指庞培,后一个 is(denique in Italia)指西塞罗——并与就近一致的单数动词 statuit 结合。
- 30hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt?
倒装句法(hyperbaton)与双宾格结构。关系从句 qui se metuere dicerent 的宾语 hanc(指代 legem)被提至句首。整个人称关系从句(省略了先行词 eos)充当主句动词 ferre 的直接宾语,consules 则作宾语补足语(即谓语性宾格,“容忍他们充当执政官”)。non dicam 为修辞性插入表达,意为“且不说”。
