- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.humanitext-lat2:76-80
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将凯利乌斯激烈的控告行为辩护为青年人追求荣耀的意气,对比了动乱分子塞克斯图斯·克洛狄乌斯因妇人情面被宣判无罪的荒谬现状,并以凯利乌斯年迈父亲的悲痛为由,深切恳求审判官们为共和国和家庭保全这位才华横溢的青年。
atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur — fecit me invito me hercule et multum repugnante me, sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit ingeni laudibus, quam inserenda.
为了平息那段关于沉湎享乐与怠惰的流言蜚语——凭赫拉克勒斯起誓,尽管这违背我的意愿且我极力反对,但他还是去做了——他以行贿罪起诉了我的朋友;在此人被宣判无罪后,他依然紧追不舍、重新提审;他不遵从我们任何人的意见,比我所期望的更加激烈。但我所谈论的并非并不属于这个年龄的智慧;我谈论的是意气用事,是对胜利的渴望,是对荣耀的心灵炽热;这些追求在我们当下的年纪本应更加内敛,但在青年时期,它们就像作物的青苗一样,预示着将来会有何等成熟的美德与丰硕的勤勉之果。因为对于天赋异禀的青年,往往更需要抑制其追求荣耀的冲动,而非加以激励;对于那个年龄段而言,如果确实绽放出才智的赞誉,那么需要修剪的枝叶远多于需要嫁接的枝叶。
qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit.1 conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum. promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligavit.
因此,如果有人认为他在结怨或进行抗争时,其力量、凶悍与顽固表现得过于狂热,或者如果这其中最微不足道的一点冒犯了某人——无论是他紫袍的样式、成群结队的朋友,还是其光彩与奢华——这些狂热不久便会消退;年龄、现实与光阴很快就会平复一切。 因此,审判官们,请为共和国保全这位致力于良好技艺、忠于优良党派与仁人志士的公民吧。我向你们许诺并向共和国担保:只要我们自己履行了对共和国的职责,他就绝不会背离我们的原则。我许下这句诺言,不仅基于我们之间的深厚友谊,而且因为他自己已经用最严厉的法则约束了自己。
non enim potest qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in iudicium vocarit ipse esse in re publica civis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse largitor. habet a Marco Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam urbem incitavit: in ea civitate ne patiamini2 illum absolutum muliebri gratia, Marcum Caelium libidini muliebri condonatum,3 ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.
因为一个把执政官级别的显贵送上法庭、声称其侵害了共和国的人,自己绝不可能在共和国中成为动荡不安的公民;一个连被判无罪的行贿者都不允许安然脱罪的人,自己绝不可能成为逍遥法外的行贿者。审判官们,共和国从马尔库斯·凯利乌斯那里获得了两桩诉讼,它们既是抵御危险的人质,又是忠诚意愿的抵押。因此,审判官们,我恳求并祈请你们:就在前些日子塞克斯图斯·克洛狄乌斯被判无罪的那个城邦里——你们两年来亲眼目睹他是骚乱的爪牙或首领,是一个无财产、无信用、无希望、无居所、无资财,嘴、舌、手以及整个生命都污秽不堪的人,他亲手焚毁了神圣的庙宇、罗马人民的人口户籍和公共档案,砸毁了卡图卢斯的纪念物,拆毁了我的宅邸,烧毁了我兄弟的房屋,在帕拉蒂乌姆山以及全城众目睽睽之下煽动奴隶进行屠杀与纵火——在同一个城邦里,切不要容忍那个人凭借妇人的情面获释,而马尔库斯·凯利乌斯却沦为妇人淫乱私欲的牺牲品;切不要让同一个妇人与其丈夫兼兄弟显得既救出了最卑劣的强盗,又摧毁了最高尚的青年。
quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere.
当你们将这位青年的青春置于眼前时,也请在眼前浮现出这位不幸父亲的风烛残年:他倚仗着这独生子,寄希望于他,也唯独惧怕这一个儿子的毁灭。这位向你们的仁慈哀告、服从于你们权威、与其说仆倒在你们脚下不如说仆倒在你们的德行与情感面前的人,请你们无论是出于对自己父母的回忆,还是出于对子女的挚爱,都去扶持他吧,好让你们在他人的痛苦中顺从自己的孝道或慈爱。审判官们,切不要希望这位依循自然法则已然日落西山的老人,因你们所加的创伤而比自己的宿命更早殒命;也不要宛如某种旋风或骤然的风暴般,摧毁这位美德之根已然牢固、如今初次绽放花朵的青年。
conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos verum etiam perculisse atque adflixisse videamini. quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.
请为父亲保全儿子,为儿子保全父亲,以免你们显得或是鄙弃了已近绝望的暮年,或是对充满极高希望的青春非但没有加以呵护,反而予以打击和摧残。如果你们为我们、为他的亲友、为共和国保全了他,你们将拥有一位对你们及你们的子孙尽忠、归顺并紧密联系在一起的青年,审判官们,尤其是你们,将从他所有的活力与劳作中收获丰硕而持久的成果。
- 77iam ista deferverint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit
动词形式 deferverint 与 mitigarit(= mitigaverit)既可视为表示潜在推测的完成时虚拟式(“想必自会平息……得以缓和”),亦可视为表示坚信其迅速实现的将来完成时直陈式。在此语境下,西塞罗强调随着年龄与阅历的增长,青年时期的过剩狂热必然且很快会自然消退。
- 78ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est ... in ea civitate ne patiamini
这是一个先行词 civitas 被置入关系分句中的相关结构(qua in civitate ... in ea civitate)。在关系从句内部插入了铺陈塞克斯图斯·克洛狄乌斯罪行的长篇修饰语与同位语群(quem vos ... vidistis, hominem ..., qui ...),最终汇入与句首 ut 呼应、受 oro obtestorque 支配的祈请宾语从句虚拟式 ne patiamini。全句核心骨架为:“就在克洛狄乌斯被判无罪的那个城邦里,切不要容忍凯利乌斯沦为牺牲品”。
- 78ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, Marcum Caelium libidini muliebri condonatum
在从属于 ne patiamini 的两个“宾格加不定式”结构(illum absolutum [esse] 与 Marcum Caelium ... condonatum [esse])中,系动词 esse 均被省略。动词 condonare 在此取其转义,意为“为了迎合某人的心意/私欲而将某人牺牲或引渡”(libidini muliebri),与前文克洛狄乌斯凭借女人的情面获释(absolutum)形成鲜明反差。
