- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:85-88
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了前一年的暴力与混乱状态,称赞米洛为捍卫国家而进行的合法自卫与崇高美德,并论证塞斯提乌斯的行为同样具有完全的正当性。
captum erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua a fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—divini, insigni quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.
前一年,广场已被攻占,卡斯托尔神庙被逃亡奴隶如同堡垒一般占据:举座噤声。所有事情都由那些因贫困与狂妄而堕落的人以呼喊、暴乱、暴力与武力所把持:诸位忍受了。政务官们被逐出神庙,其他人被完全禁止接近和进入广场:无人抵抗。法官侍从中的角斗士被捕,被带入元老院,承认了罪行,被米洛投入监狱,又被塞拉努斯释放:无人提起。广场上躺满了罗马公民因夜间屠杀而倒下的尸体:不仅没有任何新的专门调查法庭,甚至连旧有的法庭也被废止了。诸位看到一位平民保民官身中二十多处创伤,卧地濒死;另一位平民保民官——一位神一般的人物,因为我将说出我的真实感受,也是所有人与我共同感受到的——一位神一般的、具有非凡、闻所未闻且前所未有的伟大胸怀、威重与忠诚的人物,其宅邸遭到了刀剑、火把和克洛狄乌斯私兵武装的围攻。
et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam virum tam immortali virtute vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse.1 hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis.
而你在此处赞扬了米洛,并且赞扬得完全在理。因为我们何曾见过哪个人具有如此不朽的美德呢?他在除此以外没有任何奖赏摆在面前的情况下——即如今被认为陈腐而遭蔑视的良善之人的认可——承担了一切危险、极大的劳苦、最激烈的争斗与仇恨;在我看来,他是所有公民中唯一通过行动而非言辞,既指明了杰出人士在共和国中应当做什么,又指明了什么是不可或缺的人:应当用法律与法庭抵抗那些颠覆共和国的狂妄之徒的罪行;而若法律失去效力,法庭不复存在,共和国在狂妄之徒的武力与勾结下被武器所压制,那么借助防卫与武力保卫生命与自由便是不可或缺的。能认识到这一点属于审慎,能付诸实行属于勇敢;而既能认识到又能付诸实行,则属于完美无缺的美德。
adiit ad rem publicam tribunus plebis Milo—de cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo,2 si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum. simplex causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat; consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat.3 agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.
平民保民官米洛投身于国事——关于对他的赞扬我还要多说几句,并不是因为他本人比起人们心中的评价更喜欢听这些赞辞,也不是因为我很乐意当着他的面赐予他赞美的成果,尤其是因为我的言语根本无法企及他的功绩,而是因为我认为,如果我能证明已被原告亲口称赞的米洛的大义是正当的,诸位在这桩指控中就会认为塞斯提乌斯的大义与他完全相当:于是,提图斯·安尼乌斯以一心想要为祖国夺回被夺走的公民的方式投身于共和国的大义。这是明晰的大义,坚定的策略,充满了全体人员的赞同,充满了和睦。他有同僚保民官作为协助者;一位执政官倾注了极大的热情,另一位执政官的心意也几乎被抚平;法官中只有一位怀有敌意;元老院展现出难以置信的意愿,罗马骑士的热情为这一大义所唤醒,全意大利都挺身而起。只有区区两个人被收买前来阻挠;如果这些遭人唾弃与蔑视的人无法阻挡如此重大的事业,米洛看出自己将不费吹灰之力完成所承担的大义。他凭威望行事,凭智谋行事,通过最高等级〔元老院〕行事,以善良勇敢公民的榜样行事:他极周详地思考着什么才配得上共和国,什么才配得上自己,自己究竟是何许人,应当抱有怎样的期望,应当怎样回报自己的祖先。
huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret,4 tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret.
面对此人的崇高庄重,那个角斗士看出如果按常轨行事,自己绝不是对手;他便率领自己的私兵转向刀剑、火把、每日的屠杀、纵火与劫掠;他开始围攻米洛的住宅,在路上拦截伏击,以暴力挑衅恐吓。他未能动摇这位具有最高威重与坚定意志的人;然而,尽管内心的义愤、天生的自由精神、敏锐而卓越的美德催促这位最英勇之人以武力击碎并粉碎武力——尤其是这种武力一再被施加——但此人拥有极大的节制与深谋远虑,以至于他克制了愤慨,没有用挑衅自己的同样手段去复仇,而是只要可能,就试图用法律的罗网去束缚那个已在共和国的无数葬礼上欢欣起舞的恶徒。
- 86oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse
由 docuisse 所引出的间接疑问从句 et quid oporteret... et quid necesse esset 的具体内容,以宾格不定式结构展开。前半句 oportere 统辖不定式 resistere(支配与格 sceleri);后半句在条件从句 si... valerent / essent / teneretur 之后,necesse esse 统辖被动不定式 defendi 及其宾格主语 vitam et libertatem,形成严整的并列对照。
- 87non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo
否定与肯定理由的典型句式(non quo + 虚拟式 malit / impertiam ... sed quod + 直陈式 existimo)。说话人以虚拟式否定非真实的假定理由,随后以 sed quod 引导直陈式给出真实动机。
- 87qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat
关系代词的连接用法(qui = et ii)。语法上 qui 作为条件从句的主语(si ii... non potuissent),而间接话语的主句则受未完成过去时主谓词 videbat 统辖,以反身代词 se 作主语、由将来不定式 peracturum [esse] 构成归结从句。
- 88hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret
hortor + ut 从句中的语序倒置(hyperbaton)。宾语 vim 被提前至连词 ut 之前,与工具夺格 vi 紧密并置构成 vi vim 的修辞对仗;同时修饰 vim 的分词短语 oblatam praesertim saepius 插入其间,后接从句谓语动词 frangeret et refutaret。
