- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:63-67
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐明了加图接受塞浦路斯任务的动机,痛斥执政官的失职及那一年的极端腐败与专横,随后叙述了庞培虽迟但最终挺身捍卫共和国的经过。
atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissipari.1 atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cui nos, eiusdem furori, eisdem consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.
而且他也看清了这一点:既然剥夺王国充公的那桩给共和国带来的污名仍旧存在,且如今已无人能够将其洗刷,那么从这些祸患中凡是能给共和国带来的一点益处,由他自己来保全,总比任由他人挥霍要更为有利。况且在那个时期,哪怕他是因某种其他暴力被逐出这座城市,他也定会坦然承受。试问,一个在前一年尚避席元老院的人——如果在那时出席,他本可在共和国事务中看到我是他谋略的盟友——在如今我被驱逐、不仅全体元老院而且连他本人的意见都在我的名义下遭受谴责之时,又怎能心平气和地留在这座城市里呢?事实上,他也屈服于我们所面对的同一时局、同一人的狂妄、同一批执政官,以及同样的恐吓、阴谋与危险之中。我们承受了更大的哀戚,但他内心的痛苦却丝毫不比我们少。
his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae.
面对对同盟者、诸王以及自由城邦犯下的如此众多且严重的暴行,本应由执政官提出抗议,因为诸王和外邦民族向来处于这一官职的庇护之下。然而何曾听到过执政官发出过哪怕一声呼吁?尽管即便他们极想抱怨,又有谁会听呢?那些在我这一位没有任何罪过、只因祖国名义而受难的公民身上,不仅在我屹立时未予捍卫、甚至在我倒下时也未加庇护的人,难道会为塞浦路斯国王提出申诉吗?若诸位硬要说平民曾与我疏远——实际上并非如此——,那我便是向嫉妒退让;若一切似乎都在动荡,那我便是向时局退让;若暗藏暴力,则是向武力退让;若政务官结成同盟,则是向交易退让;若公民面临危险,则是向共和国退让。
cur, cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit,2 iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari?
为何在一项剥夺某位公民——我且不论是怎样一位公民——的公民权及财产的褫夺令被提出时,尽管神圣法与十二铜表法皆已明文规定不得针对任何人提出特权法案,且非经百人队会议不得就公民的生命与权利进行表决,执政官们却未发一言,并且在这一年里,就这两位帝国的瘟疫所能及的范围而言,竟确立了只要通过被煽动的雇佣暴民、由保民官在平民会议上点名将任何公民逐出城邦乃是合法的?
quae vero promulgata illo anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset attributa atque discripta? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.
至于在那一年里公布了什么法令、向众人许诺了什么、起草了什么、指望了什么、谋划了什么,我又何须赘述?普天之下还有哪个地方当时尚未被指定给某人?凡是能被想到、盼望、虚构出来的公职主管权,有哪一项没有被分配和划定?又有何种统御权、何等行省、何种铸造或搜刮钱财的手段未被找出来?大地上还有哪片更为广袤的区域或海岸没有被设立某个王国?在那一年里,又有哪一位国王不认为自己必须买下未曾拥有的、赎回已经拥有的东西?又有谁还在向元老院请求行省、金钱或使团职务?因暴力罪被定罪者获得了复职的筹备,那位平民派祭司本人甚至被安排竞选执政官。面对这些,仁人志士为之哀叹,恶徒为之雀跃,保民官积极推行,执政官则从旁协助。
hic aliquando, serius quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis qui mentem optimi ac fortissimi viri suis consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. non est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis, qui maximas nationes, qui reges, qui gentis feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti3 scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis.
就在此时,格奈乌斯·庞培终于——尽管比他本人所期望的要迟一些——完全不顾那些曾用密谋和捏造的恐吓将这位最优秀、最勇敢之人的心意从捍卫我安危一事上引开之人的极力反对,重新唤醒了他那并未沉睡、只是因某种猜疑而迟滞了的善治共和国的旧习。这位曾以其德性与胜利征服了最邪恶的公民、最凶猛的敌人、最强大的民族、诸王、凶暴而闻所未闻的部族、无数的海盗匪帮乃至奴隶叛军,并在陆地与海洋平息所有战争、将罗马人民的帝国拓展至大地极限的伟大人物,绝不容忍自己不仅通过智谋、更常以自身鲜血所保卫的共和国被少数人的罪恶所倾覆。他毅然投身于公共事业,以其权威抵制了其余的图谋,并对既往的不公提出了抗议。
- 63quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissipari
整个关系从句“quod... pervenire”所表达的内容被指示代词“id”复指,充当不定式短语“utilius esse... conservari”的主语宾格(即不定式的主语)。“boni”是受中性关系代词“quod”支配的部分属格(意为“祸患之中所能产生的任何益处”)。
- 65quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit
惯用限制性分句,结构为“quantum in aliquo est/fuit”(意为“就某人之能力/权力所及的范围而言”)。它修饰无人称被动动词“constitutumque est”,强调这两位执政官(“帝国的两场瘟疫”)在自身职权范围内确立了何等恶劣的先例。
- 67non est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis, qui maximas nationes, qui reges, qui gentis feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti
主干结构为动词“non est passus”、主语“ille vir”以及宾格不定式补足语“rem publicam everti”。主语与宾语之间被一段极长的排比关系从句(“qui sceleratissimos civis... definisset”,列举庞培的赫赫战功)大幅分隔,随后“rem publicam”后又紧接另一个修饰它的关系从句(“quam ipse... servasset”)。
