← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§42-46

为免内战而自愿流亡的辩护

西塞罗回顾了当时国家秩序瘫痪、内战一触即发的危急局势,以此阐明自己选择流亡的缘由,坚称自己是为了避免城邦与公民遭受浩劫,才自愿以一人之躯承担灾祸以拯救共和国之舟。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§42

haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices?1

因此,当我看到这些事实时——因为这些并非隐秘之事——即,城邦赖以维系的元老院已完全被排斥于共和国之外;理应成为公共决策指导者的执政官们,竟亲自彻底消灭了公共决策;那些最有权势之人被虚假地、但仍然令人生畏地在所有公民大会上抬出来作为毁灭我的主使;每天都举行反对我的集会;没有一个人为我、为共和国发出一声呼喊;人们虽然错误地、但仍然深信军团的森森战旗正直指你们的头颅与财产;昔日阴谋者的队伍,以及卡提利那那支已被击溃驱散的凶恶党羽,在新的领袖和出人意料的时局剧变下死灰复燃:——当我看到这一切时,审判官们,我该如何是好?

§43

​scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret? cui denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, si cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem.

因为我知道,当时并非你们对我的热诚有所欠缺,而几乎是我对你们的热诚有所辜负。难道我作为一个平民,应当拿起武器与平民保民官交战吗?善人固然会击败恶人,勇者固然会战胜懦夫;那个唯有这唯一药石才能从共和国的灾祸中被清除之人,本会被杀死。然而此后又将如何?谁来保证后事?归根结底,有谁怀疑那尤其是在没有任何公共法令的情况下流出的保民官之血,必将引来执政官们充当其复仇者与捍卫者呢?更何况有人曾在集会上说过,我要么必须死一次,要么必须胜两次。胜两次意味着什么?无疑正是指:如果我与那位彻底疯狂的保民官决战,随后我还必须与执政官及其余的复仇者交锋。

§44

​ego vero, vel si pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.

然而,即使我本该阵亡,而非承受一处对我而言尚可医治、对施加者而言却是致命的创伤,审判官们,我也宁愿死一次,而不愿胜两次;因为那第二场争斗具有如此的性质,以至于无论作为败者还是胜者,我们都无法维系共和国。假若在第一场争斗中,我被保民官的暴力所击败,与众多善人一同倒在广场上,又当如何?执政官们难道会召集他们已从共和国中彻底抹去的元老院吗,我想?难道他们会号召拿起武器吗,那些甚至连穿丧服保卫共和国都不予准许的人?难道他们会在我死后与平民保民官决裂吗,那些本就期望我罹难之时即是他们领取奖赏之时的人?

§45

unum autem mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.2 de quo te, te, inquam, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent, si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae discrimen adducerem.

然而对我而言,只剩下了那一桩或许不止一位英勇、坚毅且胸怀博大之人会提出的抉择: “你本应坚守,你本应抗争,你本应战死沙场。” 关于这一点,祖国啊,我呼唤你、正是呼唤你作证,祖先的神明与家神啊,我呼唤你们作证:我是为了你们的居所与神庙,为了我的同胞公民那始终比我自己的生命更加珍贵的安全,才避开了这场争斗与杀戮。因为审判官们,如果我和朋友们乘着某艘船航行时遭遇这样的情况:来自许多地方的众多海盗威胁说,如果不把唯独我一人交出,他们就将以舰队攻沉那艘船;而同舟的乘客们拒绝这样做,宁愿与我一同沉沦也不愿将我交给敌人,那么我宁可自己跳入深渊以保全其余众人,也绝不愿将那些对我如此关切之人莫说推向必死之境,哪怕推向生命的巨大险境。

§46

​cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur, alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?3

然而,当面对这艘元老院的舵柄已被夺去、在煽动与纷争的风暴中漂荡于汪洋之上的共和国之船时,无数武装舰队看似即将发动袭击,除非唯独将我一人交出;当公敌宣告、屠杀与劫掠已被宣布;当一些人出于对自己危险的猜忌而不予捍卫我,一些人受对善人的宿怨所驱使,一些人嫉妒,一些人认为我阻碍了他们,一些人企图为自己的某种创痛复仇,另一些人则憎恨共和国本身以及善人们的这种安定与和平,并因这些繁多而各异的原因唯独向我问罪时:难道我宁可奋力死战,给你们及你们的子嗣带来我虽不愿称之为彻底灭顶、但必定是极度重大的危险,也不愿以一人之躯代表全体去承担并承受那迫在所有人头上的浩劫吗?

语法注3 条
  1. 42haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum... renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices?

    句首的 haec ergo cum viderem 引导了多达七个由 viderem 统辖的“宾格加不定式”从句,随后在进入主句前以 haec cum viderem 进行了重述(复指再开)。主句谓语 quid agerem 为未完成过去时虚拟式,表示过去时间范畴内的审度或沉思(审度虚拟式)。

  2. 45restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses

    过去完成时虚拟式 restitisses、repugnasses 和 oppetisses 表示过去未履行的义务或责备(过去命令/应然虚拟式),作为假想批评者的言论被引述,意为“你本应抵抗/本应迎战”。

  3. 46depugnarem potius... quam... susciperem ac subirem?

    未完成过去时虚拟式 depugnarem 与 susciperem/subirem 属于过去时间中的审度或反问虚拟式,以反诘口吻探讨当时理应采取的抉择。两者通过比较相关词 potius... quam(宁可……而不愿……)形成对比并置。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:42-46