- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:1-5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责忠诚于国家者反遭迫害而恶徒却肆无忌惮的荒谬现状,并说明自己在为恩人塞斯提乌斯辩护时,将着重阐述被告的品行与整个生平功业,而非逐条反驳具体指控。
si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequaquam satis multi cives forti et magno animo invenirentur qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis et pro communi libertate, ex hoc tempore miretur potius si quem bonum et fortem civem viderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae consulentem. nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando recordari,1 uno aspectu intueri potestis eos qui cum senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam excitarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis dimicantis; eos autem qui omnia divina et humana violarint vexarint perturbarint everterint, non solum alacris laetosque volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum moliri, de se nihil timere.
诸位法官,如果在此之前有人感到奇怪,为什么在国家拥有如此巨大的资源和帝国享有如此崇高威望的情况下,竟然找不出足够多的具有勇敢与崇高精神的公民,敢于为了国家的稳定和公共的自由将自身及其安全置于危难之中,那么从此刻起,如果他看到任何一位善良而勇敢的公民,他应当感到惊奇,而不是在他看到任何一个胆怯或为自己而非为国家着想的人时感到惊奇。因为且不说通过沉思去追忆每个个体的际遇,你们只需一眼便能看清:那些与元老院及全体良善之士一起扶起受难的国家、使之摆脱国内盗匪的人,如今正作为悲伤、身着丧服的被告,为自己的性命、声誉、公民权、财产和儿女而奋战;而那些践踏、骚扰、混乱并颠覆了一切神圣与人间秩序的人,不仅意气风发、兴高采烈地四处招摇,甚至还在谋划陷害最勇敢、最优秀的公民,自身却毫无畏惧。
in quo cum multa sunt indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros arbitrantur. ego autem, iudices, qua voce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor2 in eorum periculis depellendis, ut iis potissimum vox haec serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est.
在此情形中,固然有诸多不义之事,但最不可容忍的,莫过于他们如今企图不再是通过自己的盗匪,不再是通过因穷困与罪恶而堕落的人,而是通过你们来加害于我们,通过最优秀的人来加害于最优秀的公民;并且那些他们未能用石块、刀剑、火把,未能以武力、强暴和徒众摧毁的人,他们自以为能借助你们的权威、你们的敬神之忱和你们的判决来压服。然而,诸位法官,我原本以为自己当用以表达感激并颂扬那些于我有大恩之人的恩德的那种声音,如今却被迫用来化解他们的危难,以便这声音能专门服务于那些正是由于其功勋才将这声音恢复给我、给你们以及给罗马人民的人。
et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est perfectum ne ceteris civibus deesset.3 atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas.
虽然普布利乌斯·塞斯提乌斯的案子已由极其显赫且极具口才的昆图斯·霍尔滕西乌斯作了详尽的陈词,无论应当为国家陈诉的还是应当为被告辩驳的,他未曾遗漏分毫,但我仍将着手陈词,以免我的卫护显得恰恰辜负了那位曾竭力促成使我的努力不致辜负其他公民的人。诸位法官,我确信,在这场诉讼中以及在发言的这一最后位置上,我所承担的角色与其说是辩护,不如说是孝爱;与其说是雄辩,不如说是悲诉;与其说是才智,不如说是悲痛。
itaque si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a vobis ut tantum orationi meae concedatis quantum et pio dolori et iustae iracundiae concedendum putetis; nam neque officio coniunctior dolor ullius esse potest quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque iracundia magis ulla laudanda est quam ea quae me inflammat eorum scelere qui cum omnibus meae salutis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt.
因此,如果我辩护得比在我之前发言的人更加激烈或更为坦率,我请求你们,在你们认为应当给予虔敬的悲痛与正当的义愤多大宽容时,也给予我的演说多大宽容。因为没有任何人的悲痛能比我这源于一位于我有大恩之人的危难而产生的悲痛更契合责任,也没有任何愤怒比因那些判定自己必须同我安全的所有卫护者开战之人的罪恶而点燃我的愤怒更值得称赞。
sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil ab me quod ad vestram quaestionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praetermissum esse videatur. et quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec tantae summis in rebus laudes excitatae sint.
然而,既然其他人已经对具体的指控作出了回应,我便将讲述普布利乌斯·塞斯提乌斯的全部境遇、生活方式、天性、品格、对良善之士难以置信的挚爱,以及致力于维护公共安全与和平安宁的热忱;并且我将努力争取(只要我能做到这一点),使在这场综合而全面的辩护中,凡是关涉你们的法庭审理、关涉被告、关涉国家的,没有一样显得曾被我遗漏。并且,既然在国家最危急的关头、在被颠覆与受难的国家之废墟中,普布利乌斯·塞斯提乌斯的保民官职位是由命运女神亲自安排的,那么在阐明这些在至高事务上的如此巨大的赞誉是在何种开端和基础上树立起来之前,我是不会着手讲述那些最伟大、最辉煌的功业的。
- 1nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando recordari
ut omittatis 是表示发话意图的目的从句(预提法/省略法,意为“且不说……”),修饰并引出主句 uno aspectu intueri potestis。夺格动名词 cogitando 作方式状语修饰不定式 recordari。
- 2qua voce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor
先行词 vox 被纳入关系从句中(qua voce,先行词吸收),在主句中由夺格指示代词 ea 复指并作 uti 的宾语。从句内部的 mihi ... esse utendum 为动形词非人称被动句式,与格 mihi 表示动作主体(施事与格),utendum 支配夺格补足语 qua voce。
- 3per quem est perfectum ne ceteris civibus deesset
ne 引导的从句(ne ceteris civibus deesset)充当非人称被动式 est perfectum 的主语从句。动词 perficere 支配 ut 或 ne 名词性从句,意为“促成/使……(不)”。deesset 的主语承接前文的 mea propugnatio,ceteris civibus 为 deesse 所要求的与格补足语。
