- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.humanitext-lat2:125-128
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举保民官宁尼乌斯依照先例奉献克洛狄乌斯自身财产之事,揭露其自相矛盾,并援引禁止未经平民命令奉献房屋地产的帕皮里乌斯法,驳斥对其住宅奉献的合法性。
omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea iura constituisti in praeclaro tribunatu tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres;1 sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum habet ius, dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verba prisca valuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid voluisti? nam si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando?
我姑且不谈加比尼乌斯;怎么?那位所有人中最勇敢、最优秀的鲁基乌斯·宁尼乌斯,难道没有依照你的先例奉献了你的财产吗?如果因为这关系到你自己,你就声称这应当无效,那么你便是在你显赫的保民官任期内确立了这样的法规:当它们反施于你自己时你就予以拒绝,却用它们来摧毁他人;但如果那次奉献是合法的,那么在你的财产中还有什么可能是世俗的呢?难道奉献(consecratio)没有任何法律效力,而奉纳(dedicatio)就具有宗教约束力吗?那么你当时对笛手的祈请、那个小火炉、那些祷告以及那些古老的言辞究竟有何效力?你撒谎、欺骗、滥用不朽众神的神威来恫吓众人,究竟意欲何为?因为如果那次行动是有效的——我暂且不提加比尼乌斯——你的住宅以及你所拥有的其他一切,必定已被奉献给刻瑞斯;但如果那是场儿戏,那么还有谁比你更不洁呢?你或通过撒谎、或通过淫乱亵渎了所有的宗教祭仪。
iam fateor, inquit, me in Gabinio nefarium fuisse. quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. sed, homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti?2
“我现在承认,”他说,“我在加比尼乌斯一事上是大逆不道的。” 当然,你看到了由你针对他人所设立的惩罚反施到了你自己身上。但是,你这集一切罪行与丑闻于一身的败类,你在加比尼乌斯身上承认的事情——我们目睹了他童年时期的无耻、青年时期的纵欲、余生的耻辱与赤贫、以及执政官任内的强盗行径,对他而言哪怕降临那场灾祸也绝非不义——难道在我的案件中你就要予以否定,并且声称你仅以一个年轻男子为见证所做的事,反倒比你以全体民众大会为见证所做的事更为重大吗?
dedicatio magnam, inquit, habet religionem. nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. quid? in dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo modo quaeritur? an tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere.3
“奉纳,”他说,“具有巨大的宗教神圣性。” 难道在你们看来这不是努马·庞皮利乌斯在说话吗?神祇官们,请学习这篇言辞吧,祭司(flamines)们,你们也学习吧;连你,献祭之王,也向你的宗族之人请教吧——尽管他已经脱离了那个宗族——但无论如何,向这位献身于宗教的人学习一切宗教的全部律法吧。怎么?在奉纳之中,难道不查问是谁奉纳、奉纳何物以及以何种方式奉纳吗?抑或你将这些完全混淆紊乱,以至于任何想要奉纳的人,都可以按其所愿的方式奉纳其所愿之物?实施奉纳的你究竟算什么人?凭什么权利?依什么法律?根据什么先例?凭何种职权?罗马人民何时曾任命你掌管此事?因为我看到有一条古老的保民官法,规定未经平民命令,不得奉献房屋、土地或祭坛;而当时提出这项法案的那位著名的昆图斯·帕皮里乌斯既未察觉、也未曾料想会有未经判决的公民的住宅或财产被奉献的危险。因为这种事情在神法上既是不被允许的,此前也从未有人做过,也没有理由在禁止它时显得与其说是威慑、倒不如说是提醒人们去犯。
sed quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi ei loco quo essent consecratae, haec nisi plebs iussisset fieri vetuit. quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo. lex Papiria vetat aedis iniussu plebis consecrari. sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae.
然而,因为有房屋被奉献——并非私人的居所,而是被称为神圣之物者;有土地被奉献——并非像我们各人的地产那样随某人所愿即可,而是像统帅奉献从敌人手中夺得的土地那样;有祭坛被竖立——它们会将宗教约束赋予祭坛被奉献的所在地本身——若非平民下令,他禁止实行这些事。如果你将这些解释为是针对我们的房屋和土地而写的,我并不反对;但我质问究竟通过了什么法律允许你奉献我的房屋,这项权力是在哪里授予你的,你是凭什么权利做下此事的。我现在讨论的不是宗教,而是我们所有人的财产;讨论的不是神祇法,而是公法。帕皮里乌斯法规定未经平民命令不得奉献房屋。就算这确实是指我们的房屋而非公共庙宇吧:如果那是一部法律而非你罪恶与残暴的叫嚣,就请在你那项法律本身之中指出哪怕一个奉献的字眼吧!
- 125quibus in te conversis recusares, alios everteres
quibus为关系代词,先行词为ea iura。in te conversis为带有条件意味的夺格独立结构(“若它们被用来针对你自身”)。recusares与everteres为未完成过去时虚拟式,既引导表特征或结果的关系从句,同时也带有承接上述假设条件的虚拟式结论句色彩。
- 126gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti
gravius esse为受主动词dicis支配的“宾格加不定式”结构。两个quod均为省略了先行词(id)的关系代词,作fecisti的宾语(“你……所做的事”)。uno adulescente [省略teste] 与 contione tota teste 均为由“名词+名词/形容词”构成的夺格独立结构,分别表“以一个年轻人为见证”与“以全体民众大会为见证”。
- 127neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere
cur从句为修饰先行词causa的虚拟式从句(谓语为videretur)。动名词夺格prohibendo表示手段(“通过禁止”)。non tam deterrere quam admonere为一种反讽和悖论性的修辞手法,意为“与其说是威慑,倒不如说是提醒/暗示(去犯下先前未曾想过的恶行)”。
