- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:31-34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗决定指名向政务官及一位卓越的平民致谢,回顾当年在险恶政局中放弃武力抵抗而选择主动流亡的权衡与理由,并强调他个人的命运始终与共和国秩序的存亡息息相关。
hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
然而在今日,我决定必须由我指名向政务官们致谢,而在平民之中,则向那唯一的一位致谢——他为了我的安危曾走访自治市镇与殖民地,作为恳求者哀求罗马人民,并发表了诸位所遵循、从而将我的尊严归还于我的那项提议。当我显赫时,诸位始终荣耀我;当我受难时,在法度允许的范围内,诸位以更衣示哀以及近乎悼念的态度捍卫了我。在我们的记忆中,元老们甚至在自身的危难中也未曾习惯更衣示哀;然而在我的危难中,元老院却换上了哀服,只要那些使我的危难不仅被剥夺了他们自身的保护、甚至被剥夺了诸位的求情的人们的告示还允许如此。
quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi. dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati. alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactionibus se suorum praemiorum obligarat.1 erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio.
当这些情势摆在面前,看到自己已身为平民,却必须与我当年作为执政官非凭武力而是凭诸位的威信所击败的同一支军队交战时,我独自深思了许多事情。其中一位执政官在民众集会上声称,他要向罗马骑士们讨还卡皮托尔山坡一事的代价;有些人被指名谴责,有些人被传唤,有些人被驱逐;神庙的入口不仅被卫队和帮派堵塞,甚至因毁损拆除而被破坏。另一位执政官为了不仅抛弃我和共和国,甚至将其出卖给共和国的敌人,通过关于自身酬劳的交易约束了自己。城门外还有另一位拥有多年统帅权和一支庞大军队的人,我并不说他曾是我的仇敌,但我知道,当他被传为是我的敌人时,他保持了沉默。
duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur. qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt.2 qua re cum viderem senatum ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus vobis non incognitus defuit. sed videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.3
当共和国中被认为存在两派势力时,一派被认为因私人仇怨而要求将我交出,另一派则被认为出于对流血屠杀的顾虑而胆怯地捍卫我。而那些看似要求将我交出的人,恰恰因从未予以否认、从而未曾减轻人们的猜疑与忧虑这一节,加剧了冲突的恐惧。因此,当我看到元老院被剥夺了领袖,我自身受到政务官们有的攻击、有的出卖、有的遗弃,奴隶们以行会为幌子被指名征募,喀提林的一切势力在几乎相同的首领带领下被重新唤起屠杀与焚城的企图,罗马骑士受公敌宣告的恐惧动摇,自治市镇受浩劫的恐惧动摇,全体市民受屠戮的恐惧动摇——诸位元老,在许多极其英勇之士的促请下,我本来能够、本来能够凭暴力和武器捍卫自己,而我自己也未尝缺少诸位所熟知的那份同样的勇气。但我看到,即使我战胜了眼前的对手,我也必须战胜过多其他的敌人;若我被击败,许多善人将不得不为我、与我一同、甚至在我死后丧生;而且保民官之血的复仇者就在眼前,而为我的死讨还公道却被留给法庭和后世。
nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae funestum fore videbatur. quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. sed cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego illa exterminata mihi remanendum putavi, et illa, simul atque revocata est, me secum pariter reportavit. mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. quae si semper abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum.
我不愿在当年作为执政官未经刀剑捍卫了公共安危之后,如今作为平民却凭武器捍卫自身的安危;我宁愿让善人们哀叹我的命运,而不愿让他们对自己的命运绝望;况且在我看来,若仅我一人被杀,于我是可耻的;若与众人一同被杀,于共和国则是毁灭性的。如果我认为摆在面前的是永恒的苦难,我宁愿以死惩罚自己,而不愿承受无休止的痛苦。但看到我离开这座城市的时间不会长于共和国自身,我既认为在它被驱逐时我不应留存,而它一旦被召回,便同样将我与它一同带回。随我同去的,有法律,有审判庭,有政务官的各项权利,有元老院的威信,有自由,甚至有谷物的丰饶,以及神人之间的一切神圣与敬神礼俗。如果这些永远不在,我将哀叹诸位的命运甚于渴望我自身的境遇;但如果它们有朝一日被召回,我深知自己必须与它们一道归来。
- 32alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactionibus se suorum praemiorum obligarat
在句法上,ut从句(ut... desereret... proderet)被置于句首,修饰其后的主动词短语 pactionibus se... obligarat(“通过关于自身酬金的契约约束了自己”)。该ut从句既可视为目的从句(“为了抛弃……并出卖……”),亦可视为界定协议条款的实质性从句(“通过契约使自己承担抛弃与出卖的义务”)。这两种解法均准确指涉执政官以出卖西塞罗及国家换取个人行省利益的行径。
- 33in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt
这是一个呼应结构,指示代词夺格短语 in hoc(“在这一点上”)被后文由连词 quod 引导的说明/原因从句(quod numquam infitiando... minuerunt)具体阐释。字面意思为“正是在他们从未予以否认因而未能消除人们的猜疑与忧虑这一节上,他们加剧了冲突的恐惧”。
- 33tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari
这是由 videbam 所统辖的两个并列的“宾格加不定式”结构。其中 praesentis 为复数宾格词尾 -īs(即 -ēs),修饰作为 esse 逻辑主语的 ultores(“复仇者”)。此处生动对比了保民官人身不可侵犯特权所带来的后果:若保民官流血,复仇者立刻就在眼前(esse praesentis);而若是西塞罗本人被杀,其公道与惩罚却只能寄托于虚无缥缈的法庭和后世(iudicio et posteritati reservari)。
