- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.humanitext-lat2:23-26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗颂扬了诸多政务官以及执政官伦图卢斯为促成其重返所建立的深厚恩德,表示决心宽宥敌人并将余生献给恩人与国家。随后他叙述了在卡皮托利乌姆举行的元老院会议上,梅特卢斯如何摒弃私仇支持其复权,并在全意大利的呼应下通过了决议。
omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse,1 quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
盖乌斯·塞普提米乌斯、昆图斯·瓦勒里乌斯、普布利乌斯·克拉苏、塞克斯图斯·昆克提利乌斯与盖乌斯·科尔努图斯的一切职守,在对我以及对共和国而言都表现得至关重要。我欣然铭记这些事情,同时也乐意略过某些人对我犯下的不道罪行。铭记那些伤害并不合乎我当下的处境,即使我有能力对此进行报复,我也宁愿将其淡忘:我的整个生命必须转向另一方向,以便向善待于我的人酬报恩典,守护经烈火检验的友谊,与公开的敌人交锋,宽恕胆怯的朋友,揭露背叛者,并以归来的尊荣慰藉我离去时的痛苦。
quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.2
然而,即使我在整个人生中不再剩下任何其他职责,唯独在于被评定为对我安危的领导者、魁首与创始者们足够感恩,我仍会认为剩余生命的微少光阴不仅不足以报偿恩德,甚至不足以将其尽数陈说。究竟何时我才能向此人及其子嗣,何时我所有的亲属才能酬谢他的恩惠?什么样的记忆、什么样的才智之力、什么样的敬意之大,才能与如此众多且如此深厚的恩德相称?正是他,在我遭受摧残、卧地不起之时,最先向我伸出了执政官的信义与右手;正是他,将我从死亡唤回生命,从绝望唤回希望,从覆亡唤回救赎;正是他对我的如此关爱以及对共和国的如此热忱,以至于他筹思出如何不仅减轻我的灾祸,甚至使之增添光彩。诚然,对我而言,还能有什么比由于他的提议你们所作出的决议更为壮丽、更为辉煌的呢?——即全意大利凡希望共和国平安之人,皆当汇聚前来,恢复并捍卫我一人,一个被击垮而近乎毁损之人;以至于,执政官自罗马建城以来仅有三次在能听清其声音的人面前为整个共和国所动用的呼吁之声,元老院竟以同样的呼声从所有的田原与城镇中唤醒所有公民乃至整个意大利,来捍卫一人的平安。
quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, socium rerum mearum, et omnis Metellos,3 praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum, cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est.
我能给我的后代留下什么比这更为荣耀的事物呢?——即元老院断定,凡未曾捍卫我的公民,便是未曾希冀共和国平安之人。因此,诸位的威信与执政官卓越的威严发挥了如此巨大的力量,以至于若是有人未能前来,便会自认为犯下了耻辱与罪孽。正是这位执政官,当那难以置信的群众涌入罗马、近乎全意大利自身都已降临之际,在卡皮托利乌姆召集了诸位济济一堂。在那个时刻,诸位得以领会天性的善良与真正的崇高具有何等的力量。因为昆图斯·梅特卢斯,既是我的宿敌,又是宿敌的兄弟,在洞悉了诸位的心意之后,放下了全部的私人仇恨;而普布利乌斯·塞尔维利乌斯,一位既最为显赫又确为至善且与我极为交好之人,凭借其威信与演说的某种神圣庄严,将他召回到了其所属家族与共同血脉的功业与美德之中,使他在沉思决断时,身边既有来自幽冥的兄弟、我事业的同道,又有近乎从阿克隆河唤醒的梅特卢斯家族所有最卓越的公民,其中便有那位著名的努米底库斯,他当年离开祖国在所有人眼中虽显高贵,却终究令人哀痛。
itaque divinitus exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc unum beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae.4 quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.
因此,在这一项恩泽之前曾是敌人的人,凭借神佑不仅挺身成为了我安危的捍卫者,更成为了我尊荣的背书者。就在那一天,诸位到场者达四百一十七人,且所有政务官悉数在场,唯有一人表示反对,正是那个曾认为应当依照自己的法律连幽冥中的谋逆者也一并唤醒的人。并且,在那一天,当诸位以最为庄严且数不胜数的言辞断定共和国正是凭借我的谋略得以保全之时,同一位执政官促成在次日的民众集会上由城邦的领袖们阐述同样的内容;而他本人更是极其华彩地为我的诉求辩护,并在全意大利的伫立与聆听之下,使得没有任何人能够听到受雇之徒或破落分子发出的任何尖刻且仇视善人的声响。
- 23non est mei temporis iniurias meminisse
mei temporis 为表征或特质属格(predicative genitive of characteristic),意为“属于/合乎我当下的处境”,不定式短语 iniurias meminisse 则充当主语,整体意为“铭记伤害并不适合我当下的时局与身分”。
- 24ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret
ut ... excitaret 为与前文 ut ... venirent 并列的结果或说明性从句。其内部核心是 qua voce ... usus esset 与 eadem voce ... excitaret 构成的相关代词结构(“以……声音,亦以同等声音……”)。omnis 为宾格复数形式(等于 omnes),与 civis 一并作为 excitaret 的直接宾语。
- 25ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, socium rerum mearum, et omnis Metellos
ut haberet 是依赖于 revocavit 的目的从句。habere in consilio 源于罗马司法与公职惯用语,意为“列为顾问/咨询团成员”。此处为比喻用法,指塞尔维利乌斯敦促梅特卢斯将已故的兄弟(凯勒尔)以及家族先烈的德性作为自己内心抉择时的精神顾问。
- 26adscriptor dignitatis meae
adscriptor 字面指在公文或法案上连署、背书之人(附议者/连署人)。此处与前面的 salutis defensor(安危的捍卫者)相对成文,表明梅特卢斯不仅支持西塞罗的人身平安与复权,更为其荣誉和尊严作出了积极的背书与赞同。
