- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:103-fr2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回忆了弗拉库斯在平定喀提林纳阴谋中的功勋,警告说法官若判其有罪将立下恶劣先例,使后继者放弃正道转投民粹煽动,并借其幼子的哀求极力恳请法官判其无罪。
O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me,1 metuo ne funesta nobis!2 qui tum animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! sed quid ea commemoro quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam bonorum. ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. O mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. putavi, speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset, salutem certe caram futuram.
哦,这一天紧随其后的那个夜晚!它对这座城邦是吉祥的,但可怜的我,却害怕它对我们反倒成了祸患!当时卢基乌斯·弗拉库斯展现出了何等的心志——关于我自己我就什么都不说了——对祖国怀有何等的热爱,显现了何等的气概与庄重!然而,当那些事发生之时,曾在所有人的一致赞同下、在罗马人民的一致呼声中、在全世界的共同见证下被赞颂直上云霄,如今我为何还要重提它们呢?我反倒担心它们不仅毫无益处,甚至还会带来某种危害!因为我确实感到,恶人有时比善人拥有更加敏锐深刻的记忆。弗拉库斯,如果降临了什么更为严酷的灾祸,是我,我说,是我出卖了你。哦,我的那只右手,我的誓言,我的诺言!当时我曾许诺,只要我们保全了共和国,你在有生之年就不仅会受到一切良善之人的保护,还会得到他们的尊荣!我曾认为、曾希望,即使我们的荣誉对你们而言已变得一文不值,我们的安全至少肯定是可贵的。
ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur,3 qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, cum illam viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt? sed cetera sint eorum; sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis.
法官们,即便沉重的冤屈击垮了卢基乌斯·弗拉库斯——愿不朽的神灵消除这一不祥之兆——他也决不会后悔曾为你们的安全深谋远虑,不会后悔曾为你们自身、你们的子女、妻子以及财产殚精竭虑;他将始终认为,自己本就应当将此种心志献给家族的尊严、自身的虔敬以及祖国。法官们,凭着不朽的神灵,请你们提防,切莫让你们自己后悔未能宽宥这样一位公民!因为在国家之中,究竟有几个人还会遵循这一政治信条,渴望讨得你们及与你们相似之人的喜悦,并高度看重每一个最优秀、最显赫之人及阶层的权威呢?尤其是当他们看到通往荣誉和他们所觊觎的一切事物的那条途径显得更为平坦捷径之时!但其余的一切就归他们所有吧;让他们为自己保留权势,保留荣誉,保留获取其他一切利益的极佳良机;只请允许那些曾希望这一切平安无恙的人,他们自己也得以保全平安。
nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? quod si talium civium vos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis.
法官们,千万不要以为那些尚有自由抉择余地的人、那些尚未登上显职之位的人,不会在等待这桩审判的结局。如果对卢基乌斯·弗拉库斯而言,对所有良善之人的如此厚爱、对共和国的如此热忱反倒成了灾难,你们认为此后还会有谁愚蠢到不认为那条此前被他视为险峻湿滑的人生道路应当优先于这条平坦稳健的道路呢?法官们,倘若你们对这样的公民感到厌倦,那就表现出来吧;能够改弦易辙的人自会改变主意;尚有抉择余地的人自会决定如何行事;而我们这些已经走得太远的人,则将承受我们这番鲁莽的结局。但如果你们希望有尽可能多的人保持这种心志,你们就将通过这一判决表明你们的想法。
huic, huic misero puero vestro ac liberorum vestrorum supplici, iudices, hoc iudicio vivendi praecepta dabitis. cui si patrem conservatis, qualis ipse debeat esse civis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum. qui vos, quoniam est id aetatis ut4 sensum iam percipere possit ex maerore patrio, auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris maerorem suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu appellat, meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro salute patriae spoponderim dignitatem. miseremini familiae, iudices, miseremini fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissimum vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae reservate.
法官们,通过这一判决,你们将给这个、给这个向你们及你们的子女哀求的可怜男童赋予一生的处世法则。如果你们为他保全了父亲,你们就将训示他自己将来应当成为怎样的公民;如果你们夺走了他的父亲,你们就将表明,一条良善、坚定而庄重的道路在你们这里得不到任何回报。由于他的年龄已经到了能够体会父亲悲戚的年纪,却还无法为父亲提供实质援助,他恳求你们不要用父亲的泪水增加他自己的哀痛,也不要用他自己的哭泣增加父亲的悲哀;他也注视着我,用目光呼唤着我,泪流满面地以某种方式恳求我的信义,要求归还我昔日为了祖国的安全向他父亲所担保的那份尊严。法官们,怜悯这个家族吧,怜悯这位无比英勇的父亲吧,怜悯这个儿子吧;无论是为了家族、为了古老门第,还是为了他本人,请为共和国保留这至为显赫、至为勇敢的姓名!
quam benivolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?
你们以为此人对罗马人民何等善意,何等忠诚?
ingenita levitas et erudita vanitas.
生就的轻浮与学来的虚妄。
- 103miserum me
感叹宾格(accusative of exclamation),作为独立的插入语,表达说话者自身的悲痛与无奈。
- 103metuo ne funesta nobis
由表示担忧的动词 metuo 引导的 ne 从句(意为“恐怕……/担心……”)。谓语形容词 funesta 的主语承前省略了 nox illa,nobis 为不利益与格(“对我们而言”)。
- 104quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur
由 quotus quisque est 引导后接特征虚拟式(subjunctive of characteristic: sequatur)的固定句型,用作修辞性反问,意指“能遵循这种做法的人究竟能有几个(几乎没有)”。
- 106est id aetatis ut
id aetatis 是表示年龄的副词性宾格(限制宾格),其后跟由 ut 引导的结果从句,结构上表示“正处于能够……的年纪”。
