← 西塞罗

为弗拉库斯辩护

§1-5

弗拉库斯拯救国家的功勋与对审判官的呼吁

西塞罗回顾了被告弗拉库斯在自己担任执政官期间拯救国家的重大功绩,痛斥莱利乌斯发起的指控倒行逆施。他向审判官们发出恳求,强调本案的判决直接关乎共和国体制的存亡以及所有忠良公民的安危。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco,1 caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret,2 cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset?

当在此城与帝国的最大危机中,在共和国最沉重、最痛苦的灾难里,我以卢基乌斯·弗拉库斯作为我谋略与危险的伙伴及协助者,为你们、你们的妻子与儿女驱除杀戮,为神庙、圣所、城池与意大利驱除浩劫时,各位审判官,我曾期望自己成为卢基乌斯·弗拉库斯荣誉的助力者,而非其苦难的求情者。因为当卢基乌斯·弗拉库斯在共和国近五百年之际,重现了瓦勒里乌斯家族在解放祖国方面的昔日荣耀时,罗马人民一向授予其先祖的尊严之酬报,又有何种会拒绝给予他呢?

§2

​sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. etenim cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum.

但假若何时竟出现了对此恩德的贬损者、对此美德的仇敌或对此盛誉的嫉妒者,我也曾认为,卢基乌斯·弗拉库斯所要承受的宁可说是无知大众无害的审判,而非最智慧、最精英之士的审判。因为昔日所有人的安全——不仅是公民的,甚至诸民族的安全——既然是由他们作为领袖与卫士得以守护并维持的,我从未料想过有人竟会通过这同一批人对其身家性命造成危险与阴谋陷害。即使何时果真会有人图谋卢基乌斯·弗拉库斯的覆灭,各位审判官,我也绝未料到德基穆斯·莱利乌斯——这位最优秀之人的儿子,自身又怀有获得崇高尊严的最佳期望——会承担起这样一项控告,它宁可说是迎合邪恶公民的仇恨与狂暴,而非契合他自身的美德以及早年所受的教养。因为我既然屡次见到显赫之士与有功于国之公民放弃最合理的敌意,我就不认为任何共和国的友人,在洞悉了卢基乌斯·弗拉库斯对祖国的挚爱之后,会在未受任何侵害的情况下向他宣告新的敌意。

§3

​sed quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et defixam putetis. si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat. non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt.

然而,各位审判官,既然在我们私人的事务中和在共和国中,许多事情都使我们大失所望,我们就承受必须承受的一切;我们只向你们请求一点:请你们认为,共和国的一切屏障、城邦的整个秩序、过去岁月的一切记忆、现在的安全、未来的希望,都寄托并牢定在你们的权力中、你们的判决中、这唯一的审判中。如果共和国曾几何时呼求过审判官的谋断、威重、智慧与远见,那么在此时,我说是此时,它正在呼求着。你们将要裁决的,并非关于那些受驱策与煽动而至此的吕底亚人、密细亚人或弗里吉亚人的事务,而是关于你们自己的共和国、城邦的秩序、共同的安全,以及所有良善者的希望——倘若至今仍有任何留存,足以支撑勇敢公民的心灵与思考;良善者一切其余的避难所、无辜者的庇护所、共和国的后盾、谋略、助力与法权,皆已倾覆。

§4

​quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis.3 an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis.

那么,我该向谁求告,向谁祈求,向谁呼求呢?向元老院吗?但元老院本身正向你们寻求援助,并感到其权威的确立已被交付给你们的权力。还是向罗马骑士?作为该阶层领袖的你们五十人,将表明你们与全体同侪共同秉持着何种信念。还是向罗马人民?但人民已将关于我们的一切权力移交给了你们。因此,各位审判官,除非在此地、在你们面前、通过你们,我们守住了我们的安全——不是那已然失落的权威,而是悬于一线渺茫残存希望之上的安全——否则我们再无别处可以逃遁;除非各位审判官未曾看到,在这场审判中所试探的是何事,所进行的是何事,所奠定基础的又是为了何种图谋。

§5

​condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit;4 quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem

诛杀那向祖国进逼军旗之喀提林那的人已被定罪;那么将喀提林那逐出城外的人又凭什么不感到战栗呢?扣押公患罪证的人正被拖去受罚;那主持公布揭发这些罪证的人又凭何自以为安然无虞?谋略的伙伴、协助者与同行者正在受迫害;首倡者、领袖与主帅们又能为自己指望什么呢?但愿我们以及所有良善之人的仇敌,宁可与我共同省思:当时为了保全共同安全,究竟所有良善之人是我们的领袖,还是我们的同行者。

语法注4 条
  1. 1socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco

    由名词和同位语构成的无分词独立夺格(因系动词 sum 无现在分词),在此表示伴随情状或时间背景,意为“以卢基乌斯·弗拉库斯作为我谋略与危险的伙伴及协助者”。

  2. 1quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret

    主句谓语 esset 为修辞性反问中的潜势虚拟式(“会有何种酬报……呢?”),其后引导定语从句的 denegaret 亦为特征虚拟式,与先行词 praemium 呼应,表示“以至于罗马人民会拒绝给予他”。

  3. 4indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis

    短语 principes eius ordinis quinquaginta 作为主语(“你们”)的同位语。根据《奥雷利乌斯司法审判法》(lex Aurelia),陪审团由元老、骑士和国库护民官各组构成,西塞罗在此直接呼告来自骑士阶层的五十名审判官。

  4. 5condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit

    关系从句 is qui... interemit 暗指公元前63年与西塞罗共任执政官的盖乌斯·安东尼乌斯·许布里达(Gaius Antonius Hybrida)。其军队在皮斯托里亚击溃喀提林那,而在本案审判前不久(前59年)遭定罪流放,西塞罗以此说明平叛功臣正相继遇害的严峻局势。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.humanitext-lat2:1-5