← 西塞罗

为苏拉辩护

§22-25

反驳外邦国王之讥与论真正的王者品格

西塞罗针对控方托尔夸图斯讽刺其为“外邦国王”的言论予以反驳,列举了自治城市出身的历史贤达以及托尔夸图斯本人的母系出身,并指出真正的“王者之风”在于克制私欲、忠于国家的大义。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§22

'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo;1 si hoc tibi dem quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? at hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'hoc dico,' inquit, 'te esse ex municipio.'

他说:“如果你没有接下辩护,他绝不可能抵挡住我,而是会未经审讯就逃之夭夭。”即使我现在向你做出让步,承认像昆图斯·霍尔滕西乌斯这样德高望重的人,承认这些杰出之士并非依凭自己的判断,而是依凭我的判断行事;即使我向你承认那件令人难以置信的事,即如果我不在此为他辩护,这些人便绝不会到场——那么,究竟谁才是国王?是无辜之人根本无法抵挡的那个人,还是不抛弃受难者的那个人?但在此处,你甚至企图表现得风趣(尽管这绝无必要),宣称塔克文、努马和我是第三位外邦国王。关于国王的指责我现在姑且不论;我所要问的是,你为何称我为外邦人?因为如果我真是如此,那么正如你所说,罗马以前就已有过两位外邦国王,因此我成为国王并不值得大惊小怪,反倒是外邦人在罗马当选执政官才更值得惊奇。他说:“我的意思是,你来自自治城市。”

§23

​fateor et addo etiam:ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret. sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant.

我承认这一点,并且我还要补充一句:我正是来自那个再次为这座城市和帝国送来拯救的自治城市。但我极想从你口中得知,为何来自自治城市的人在你看来就是外邦人。老马库斯·加图虽然树敌甚多,但从未有人用这一点指责他;从未有人如此指责提贝里乌斯·科伦卡尼乌斯;从未有人如此指责马尼乌斯·库里乌斯;甚至在我们自己的盖乌斯·马略身上,尽管许多人嫉妒他,也从未有人以此相责。就我而言,我极其欣慰自己是这样一个人:尽管你极欲攻击我,却未能抛出任何不适用于绝大多数公民的侮辱。然而,基于我们之间深厚交情的重大考量,我认为仍有必要再三告诫你。并非所有人都能成为贵族;若论实情,他们甚至根本不在乎;你的同辈们也绝不认为自己因这一缘故便逊色于你。

§24

​ac si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et nomen et honos inveteravit et urbi huic et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de omni dignitate contendent! quorum cave tu quemquam peregrinum appelles,2 ne peregrinorum suffragiis obruare. qui si attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari.

如果我们这些名字和荣誉早已在这座城市以及人们的传闻与交谈中扎下深根的人,在你看来都是外邦人,那么对你来说,那些从全意大利遴选而来、即将与你争夺官职与所有尊严的竞争对手们,该会显得多么像外邦人啊!你千万小心别把他们中的任何一个人称为外邦人,免得被外邦人的选票所淹没。他们若是展现出干劲与勤奋,相信我,他们必会打碎你那些虚夸的辞藻,常常将你从睡梦中惊醒,而且除非在德行上被你击败,否则他们绝不会甘心在荣誉上被你超越。

§25

​ac si, iudices, ceteris patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium sileretur; est enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere. qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium, regem me esse confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers3 quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?

各位法官,纵使在其他贵族看来我和你们都理应算作外邦人,托尔夸图斯也本该对这一缺点保持沉默;因为他本人从母系而言也是自治城市出身,虽然门第极为尊贵显赫,但终究来自阿斯库卢姆。因此,他要么证明唯独皮凯努姆人不是外邦人,要么就该庆幸我并未将自己的出身置于他的出身之上。因此,你今后休要再称我为外邦人,免得遭到更严厉的驳斥;也不要再称我为国王,免得沦为笑柄。除非在你看来,如下的生活方式才算称王称霸:不仅不屈从于任何人,甚至不受任何欲望的奴役,鄙弃一切私欲,不贪图金银,不觊觎其他财物,在元老院中自由表达政见,多顾及人民的利益而非迎合其意愿,不向任何人屈服,并勇于抵制众人。如果你认为这就是称王,那我承认我是国王;但若是我的权势、我的统治、抑或某句傲慢横暴的言辞触动了你,你为何不直接把它指出来,而偏要借助这个词的仇怨与辱骂的污蔑呢?

语法注3 条
  1. 22non suo stare iudicio, sed meo

    与动词 stare 连用的夺格 iudicio 充当依据或方式夺格,意为“依据、遵从某人的判断”。它在以 concedam 引导的“宾格加不定式”结构中充当宾语补足语(Q. Hortensium... stare)。

  2. 24cave tu quemquam peregrinum appelles

    由 cave 搭配现在虚拟式 appelles 构成的否定命令(禁止)句式,此处省略了从属连词 ne(并列形式),用于生动而直接地表达告诫或警告。

  3. 25quin tu id potius profers

    由 quin 连用直陈式现在时 profers 构成的惯用句式(字面意为“你为何不径直指出那个?”),在修辞上转化为强烈的劝告或质问(“何不干脆提出那个”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:22-25