- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:12-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐明了辩护分工的正当性:由通晓第一次阴谋实情的霍尔滕西乌斯负责前案,自己则以执政官亲身应对的经验负责第二次阴谋的辩解;他指出有关苏拉的指控毫无依据,并对比了主谋奥特罗尼乌斯与苏拉之间的根本差异。
quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis. illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius suspicionis fama pervenit.
那么,当时有谁参与了你们的商议?正是你看到在此协助他的所有人,尤其是克温图斯·霍尔滕西乌斯;他不仅因其荣衔与尊严以及对共和国的卓越忠诚,而且因与令尊的极深私交与深厚情谊,被共同的危险以及令尊特有的危机所打动。因此,那场阴谋的指控已由一位身临其境、通晓实情、分担了你们的谋划与恐惧的人作了辩解;他在驳斥这一指控时的发言虽然极其充实而华美,但其中所蕴含的权威却绝不亚于他的口才。因此,对于那场据称是针对你们谋划、向你们告发、并由你们公之于世的阴谋,我无法作证;我不仅在心中一无所知,甚至关于那项嫌疑的传闻也几乎未曾传入我的耳中。
qui vobis in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris,1 sed hominum maleficio deterritos esse. mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. atque haec inter nos partitio defensionis non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.
那些参与过你们谋划的人,那些与你们一同通晓内情的人,那些当时被认为危机正冲着他们自身而来的人,那些未曾协助奥特罗尼乌斯并在法庭上作出了对他不利的重要证言的人,正在为这个人辩护,正在协助他,并在他的危难中表明,他们当年不协助其他人并非因为阴谋的指控,而是被那些人本身的恶行所吓退。至于我担任执政官的时期以及那场最大阴谋的罪名,则将由我来辩护。各位法官,我们之间对辩护的这种分工绝非偶然,也非草率之举;而是当我们看到自己被聘为这些罪名的辩护人,而我们又能成为其见证人时,我们双方都认为自己应当承担自己能够亲自了解并加以评判的那一部分。
et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. multa, cum essem consul, de summis rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio. multum haec vox fortasse valere deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret.2 sed ego nondum utor hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim Sullam defendere.
既然你们已经用心听取了霍尔滕西乌斯就前一次阴谋的罪名所作的辩护,那么关于发生在我执政官时期的这场阴谋,请首先注意这一点。当我担任执政官时,关于共和国面临的极端危险,我听到了很多,调查了很多,知晓了很多;但关于苏拉,从未有任何通报、任何告密、任何书信、任何怀疑送达于我。一位曾在担任执政官期间凭智慧查明了危害共和国的阴谋、凭事实将其揭露、凭崇高魄力予以惩戒的人,若声称自己未曾听到关于普布利乌斯·苏拉的任何事,未曾怀疑过任何事,那么这个人的这番话或许本该具有巨大的分量。但我目前尚不用这番话来为他辩护;我宁愿用它来为我自己澄清,好让托尔夸图斯不再惊讶于我这个未曾协助奥特罗尼乌斯的人为何要为苏拉辩护。
quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset.
因为奥特罗尼乌斯的处境是怎样的,而苏拉的处境又是怎样的呢?前者企图取消并搅乱贿选审判,先是煽动角斗士和逃奴发动骚乱,继而正如我们大家所亲见的那样,通过掷石和聚众冲击;苏拉如果不能仰仗自己的克制与尊严,便不寻求任何援助。前者在被定罪之后,不仅在谋划与言谈中,甚至在神情与容貌上都表现得宛如最高阶层的仇敌、所有善人的死敌、祖国的公敌;而后者则认为自己已被那场灾难彻底击垮与摧折,以致他断定除了凭借谦抑所保留下来的东西之外,自己昔日的尊严已荡然无存。
hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu coniungeretur.3
然而,在这场阴谋中,有谁能像那个家伙与喀提林、与伦图卢斯那样紧密勾结呢?世间任何人在崇高事业上的结合,哪有他在罪恶、放纵与鲁莽上与那些人的勾结来得深厚?伦图卢斯有哪一件恶行未曾与奥特罗尼乌斯共同策划?喀提林有哪一桩罪行是在没有这同一个人的参与下犯下的?与此同时,苏拉不仅未曾与同样那些人寻求黑夜与僻静,甚至在寻常的交谈与会面中也从未与他们相往来。
- 13ne adessent ceteris
由不定式 deterritos esse(来自 deterreo ne... 结构)支配的防止性/否定目的从句。表示他们被阻止去做的事(“不去协助其他人”),该从句被插入在主要动词 deterritos esse 之前。
- 14multum haec vox fortasse valere deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret.
全句核心骨架为 haec vox... multum fortasse valere deberet,其中 eius hominis 为所有格,由关系从句 qui... 修饰。关系从句中的过去完成时虚拟式(investigasset, aperuisset, vindicasset)带有特征或假设性限定色彩(“作为这样一位曾以智谋查明……的人”)。末尾的 cum... diceret 则构成表境况或原因的副词从句(“当他声称……时”)。
- 16cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu coniungeretur.
cum interim 引导表示强烈对比的反接境况从句(“而与此同时……”)。在 non modo non... sed ne... quidem 结构中,由于前后两肢具有各自的谓语动词(quaereret 与 coniungeretur),前肢的否定词 non 明确保留,形成“不仅未曾寻求……甚至在……上也未曾结合”的递进否定。
