← 西塞罗

为苏拉辩护

§1-5

为承担苏拉辩护职责所作的说明

西塞罗对苏拉的不幸遭遇表示惋惜,并针对原告托尔夸图斯企图利用破裂的私交来削弱其辩护权威的做法,阐明自己承担辩护职责的正当性。他强调,正如霍尔滕西乌斯等其他城邦元老一样,作为阴谋揭露者的自己同样有充分的理由挺身捍卫苏拉的清白。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset.1 sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus, nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque victi praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur.2

各位法官,我最希望的莫过于普布利乌斯·苏拉此前既能保持其地位的光彩,又能在遭受灾祸之后收获其克制自守的一丝果实。然而,既然残酷的命运如此安排,致使他在最高的荣职中,既因追逐名位招致的普遍嫉妒,又因人们对奥特罗尼乌斯的特别仇恨而被击垮,并且在他昔日命运的这番悲惨破败的残局中,竟然仍有人即使以他的受罚也无法满足其心意;那么,尽管我因他的不幸而在内心深处深感痛苦,但在其余的苦难之中,我也乐于接受呈现在我面前的这一契机,使善良之士得以重新认出我那曾为众人所知、如今却仿佛中断了的宽厚与仁慈,并使被征服和击溃的邪恶堕落的公民承认,我在国家濒于覆灭之际是果敢坚毅的,而在国家得保之后是温和仁慈的。

§2

​et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei. quo quidem genere non uterer orationis, iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae probaturum.

此外,各位法官,既然我的密友兼至交卢基乌斯·托尔夸图斯认为,如果他在控告中破坏了我们之间的亲密关系与友谊,就能减损我辩护的权威,那么我将把对我自身职责的辩护与化解此人的危险结合在一起。各位法官,如果这仅关乎我个人的利益,此时此刻我是绝不会采用这种论辩方式的;因为在许多场合,关于我自身的功绩,我既已得到了陈述的机会,今后也必将屡次获得;但是,正如他察觉到,自己从我的权威中夺走多少,就会削弱此人防卫力量多少一样,我也深知这一点:若我能向你们证明我的行为理据以及这项职责与辩护的一贯性,我也必将能使普布利乌斯·苏拉的案件得到你们的认可。

§3

​ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis, exstinguendi imperi, delendae civitatis, mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur?3 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.'

首先,卢基乌斯·托尔夸图斯,我要向你提出这一质问:在这项职责以及辩护的权利上,你为何将我与城邦中其余最杰出的人士和显贵区分开来?究竟有什么理由,使得最显赫、最受尊崇的克温图斯·霍尔滕西乌斯的行为不被你谴责,而我的行为却要受到谴责?因为,如果普布利乌斯·苏拉确实发起了焚毁这座城市、灭绝帝国、摧毁国家的阴谋,这些事应当给我带来比克温图斯·霍尔滕西乌斯更大的痛苦、更大的愤恨吗?在判定在这些诉讼中应当援助谁、攻击谁、辩护谁、放弃谁的问题上,最终应当是我的判断更具分量吗?“正是如此,”他说,“因为是你侦查出了阴谋,是你揭露了阴谋。”

§4

​quod cum dicit, non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit;4 quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.

当他这样说时,他没有注意到,正是揭露阴谋的人做出了安排,使先前隐藏的事情得以昭示于天下所有人面前。因此,那场阴谋若是由我揭露的,那么它对霍尔滕西乌斯来说便与对我来说同样明了。既然你看到他享有如此的荣耀、权威、美德与智慧,尚且毫不犹豫地捍卫普布利乌斯·苏拉的清白,我倒要问问,为何向霍尔滕西乌斯敞开的涉足此案之路,却必须向我关闭呢?我还想问的是,如果你认为正在辩护的我应当受到谴责,那么你究竟又如何看待这些卓越之士与最显赫的公民呢?你看到正是在他们的热忱与威望之下,这间法庭座无虚席,案情得以增色,此人的清白得以被捍卫。因为辩护的方式并非只有寄托于言辞这一种;所有在场的人、为此劳碌的人、希望他安然无恙的人,都在依其职责与威望进行辩护。

§5

​an vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse.

难道说,对于我看到共和国的这些栋梁与光芒所在的坐席,既然我历经自己诸多重大的劳苦与危险,登上了那个位置以及这一尊严与荣耀的至高席位,我竟会不愿出现在这些坐席上吗?而且托尔夸图斯,为了让你明白你所指控的是谁,如果在这种类型的审判中从未为任何人辩护过的我,如今却没有舍弃普布利乌斯·苏拉这一事实碰巧冒犯了你,那么请回想一下你看到的陪伴在他身边的其余众人;你就会明白,无论是对此人还是对其他人,我与他们的判断都是完全一致的。

语法注4 条
  1. 1maxime vellem, iudices, ut P. Sulla ... potuisset

    vellem 为未完成过去时虚拟式,表示未能实现或委婉的愿望(“我真希望……”),其后由 ut 引导宾语从句,从句中使用过去完成时虚拟式 potuisset,表示对过去未能达成之事的反事实愿望(“原本能够……”)。

  2. 1praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur

    praecipitante re publica 与 conservata(省略了 re publica)构成对比鲜明的独立夺格。前者使用现在主动分词,表示过去国家濒临灭顶之灾的进行状态;后者使用完成被动分词,表示国家得到保全后的完成状态。二者在由 faterentur 支配的“宾格加不定式”结构中,分别对应修饰补足语 vehementem ... fortem 与 mitem ac misericordem。

  3. 3meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur

    meum ... iudicium 为主格,作由前面的 debent 承前省略而补出的单数 debet 的主语,并带补足不定式 esse(及主格表语 gravius)。随后的 qui adiuvandus ... videatur 并非定语从句,而是解释 iudicium 具体内容的一系列间接疑问句,由疑问代词 qui 与虚拟式动词 videatur 构成。

  4. 4quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit

    cur 引导由 quaero 支配的间接疑问句,从句谓语为虚拟式 debuerit。在其中,先行词 aditus 被吸收进了关系从句 qui ... patuerit 内部(先行词内化),在逻辑句法上等同于 cur aditus, qui Hortensio patuit, mihi interclusus esse debuerit。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:1-5