- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:1-4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗追述执政官选举时向神明的庄严祈祷,祈求穆雷纳获释与国家稳定,并针对加图等人对他承接辩护的指责,阐述现任执政官为当选继任者辩护的正当性与政治必要性。
quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem precor1 ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret.
各位审判官,按照祖先的风俗与制度,在那一天,当我在百人队会议上行过鸟卜之后宣布卢基乌斯·穆雷纳当选执政官时,我曾向不朽的神明祈求,愿此事对我、对我的信义与官职、对罗马人民和平民皆能带来良好而吉祥的结果;如今,我同样向这些不朽的神明祈求同样的恩典,以便在保全同一个人性命的同时保住他的执政官职位,并使你们的心意与判决同罗马人民的意愿与选票相契合,且此事能给你们和罗马人民带来和平、安宁、闲暇与和谐。如果百人队会议那庄严的祈祷在执政官鸟卜的祝圣下,真如共和国的尊严所要求的那样蕴含着如此巨大的力量与神圣性,那么我也同样祈求过:对于那些在我的提请下被授予此执政官职位的众人,此事亦能吉星高照、幸福而顺利地成就。
quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur. et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore sit2 offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
审判官们,既然情况如此,既然不朽神明的一切权能要么已移交给你们,要么确实已与你们共享,那么,曾将执政官托付给不朽神明的同一个人,如今正将他托付给你们的信义,以便通过同一个人的声音既被宣布为执政官又得到辩护的他,能够同你们以及全体公民的安危一起,捍卫罗马人民的恩赐。既然在这项义务中,我辩护的热忱乃至承接案子本身都受到了原告的谴责,那么在我开始为卢基乌斯·穆雷纳辩护之前,我将先为自己说几句话——并非因为在此时此刻为我自己的义务辩护比为他的安危辩护对我更为重要,而是为了在我的行为得到你们的认可之后,我能够以更大的威望从他的荣誉、名声与一切财产中击退敌人的攻击。
et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere. cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam traditur sustinenda3 magnis meis laboribus et periculis sustentata? quod si in eis rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit.
首先,面对将生活引向确定的理性准则、极其审慎地权衡一切义务之轻重的马尔库斯·加图,我将就我自己的义务作出回答。加图断言,作为执政官、反贿选法的提出者,且执政期如此严厉的我,过问卢基乌斯·穆雷纳的案子是不正当的。他的指责深深触动了我,不仅促使我向自己对之负有最大责任的你们——各位审判官,而且也向加图本人这位极其庄重而廉洁的人证明我行为的正当理由。马尔库斯·加图啊,执政官由执政官来辩护,究竟还能有谁比这更公平呢?在共和国中,有谁能够或者应当比这样一个人与我联系得更紧密呢——共和国经过我巨大的辛劳与危险的维系,如今正由我交给他去维系?如果在追索那些属于要式移转物的财产时,以要式契约约束自身的人应当为诉讼的风险提供担保,那么在当选执政官的审判中,最应当作为罗马人民恩赐的保证人与危险的辩护人的,毫无疑问正应是那位宣布他当选执政官的执政官。
ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. quod si e portu solventibus ei qui iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae tempestates esse subeundas? qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit4 duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.
而且,正如在某些城邦中通常所做的那样,如果为本案公开指定一位保护人,那么对于一位获得最高荣誉的人,最应当被指定为辩护人的,正是具有同等荣誉、在发言时能带来不亚于辩才之威望的人。如果说那些已经从远海驶入港湾的人,通常会以极大的热忱向前行出港的人指点风暴、海盗以及各处地形的状况——因为天性促使我们善待那些正踏入我们已历经的相同危险的人——那么,请问在历经剧烈颠簸后如今几乎已望见陆地的我,面对这个我预见到必须承受共和国最凶险风暴的人,究竟应当怀有怎样的心情呢?因此,如果一个优秀执政官的职责不仅在于看清正在发生的事,更在于预见将要发生的事,那么我将在别处阐明,在元月一日共和国拥有两位执政官,对公共安全而言究竟有多么重大。
- 1quae precatus a dis immortalibus sum ... eadem precor
句首的关系代词分句 quae precatus ... sum 构成了先行(prolepsis),先于主句的宾语 eadem 出现。主句的核心骨架为 eadem precor ab isdem dis immortalibus,其后带有表目的的动形词短语 ob ... consulatum una cum salute obtinendum 以及由 et 连接的 ut 引导的目的从句(et ut vestrae mentes ... eaque res ... adferat)。
- 2non quo mihi potior hoc quidem tempore sit
non quo + 虚拟式(sit)为表示被否定的原因(“并不是因为……”)的惯用句式,与后文的 sed ut ... possim(目的从句)形成对比,表明西塞罗发言的真正意图并非优先考虑为自己辩护,而是确立自身威望以更好地保护穆雷纳。
- 3res publica a me iam traditur sustinenda
动形词 sustinenda 作 traditur 的谓语性补足语,表示转交的目的或状态(“交给其去维系”)。它与紧随其后的分词短语 magnis meis laboribus et periculis sustentata 形成对照,将过去已完成的支撑(sustentata)与未来持续承担的责任(sustinenda)并置。
- 4quantum salutis communis intersit
无人称动词 interest 支配表示利害归属的属格(salutis communis),程度由中性宾格副词 quantum 表示,具体内容则由宾格加不定式结构(duos consules ... esse)充当,意为“有两位执政官在职对公共安全有多么重要”。
