← 西塞罗

反对农地法演说

§2.65-2.68

公款收购私地与十人委员的营私牟利

西塞罗抨击以公款收购私有土地安置平民这一前所未有的危险做法,指责鲁鲁斯故意对所购土地的地点和条件含糊其辞,以此让十人委员与地主勾结牟利,甚至以巨款高价解救那些曾深招民怨的土地占有者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.65

​committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc xviratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi.

罗马公民们,现在就把这一切委托给那些诸位怀疑正觊觎这十人委员之职的人吧;诸位将会发现,他们当中的一部分人似乎永不知足地占有,另一部分人则似乎永不知足地挥霍。在此,公民们,我甚至不再去争论那最显而易见的一点:即从私人手中购买土地以便将平民以公费迁徙安置于其上,绝非先祖留给我们的惯例;依照以往一切法律,私人向来是被安置在公有土地上的。我承认,我曾预料到这位凶悍严酷的保民官会做出类似的事情;然而,这种买卖土地的最牟利且最可耻的交易,我历来认为既不符合保民官的作为,也不符合罗马人民的尊严。

§2.66

​iubet agros emi. primum quaero quos agros et quibus in locis? nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. audio. ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua,1 quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? 'definio,' inquit, 'Italiam.' satis certa regio. etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini?

他下令购买土地。首先我问:购买哪些土地,又在何处?我不愿看到罗马平民在渺茫的希望和盲目的期待中悬心未决、游移不定。是阿尔巴的土地,塞提亚、普里韦尔努姆、丰迪、韦斯基努姆、法莱尔努斯、利泰尔努姆、库迈、努凯里亚的土地吗?我听着呢。从另一座城门出去,是卡佩纳、法利斯库斯、萨宾、雷阿特的土地;从另一座门出去,则是韦纳弗鲁姆、阿里法埃、特雷布拉的土地。你拥有如此巨额的资金,不仅能够购买,甚至能够聚敛所有这些土地以及其他类似土地;你为何不加以限定,也不加以指名,好让罗马平民至少能够权衡何者关乎自身切身利益,何者有益,以及他们认为在变卖和购买事务上应当对你寄托多大信任?“我限定,”他说,“意大利。”好一个足够明确的地区!诚然,将诸位迁徙安置到马西库斯山山麓,还是安置到西拉森林深处,究竟有多大差别呢?

§2.67

​age, non definis locum; quid? naturam agri? 'vero,' inquit, ' "qvi arari avt coli possit." ' 'qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: ' "Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt." ' hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? 'idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.2' hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.

好,你不限定地点;那么,土地的性质又如何?“当然,”他说,“‘凡能被耕作或栽培者’。”他说的是“‘能被耕作’或栽培”,而不是已经耕作或栽培过的。这究竟是一部法律,还是维拉提乌斯拍卖会的招贴板?据说那上面曾写着:“二百尤格拉可造橄榄园之地;三百尤格拉可辟葡萄园之所。”难道你要用那笔无数的巨款去购买任何只要能够被耕作或栽培的土地吗?究竟哪里的土壤是如此贫瘠荒芜以至于铁犁无法划过,或者哪里的石隙碎地是如此崎岖以至于农人的耕作无法在其中施展劳力?“正因如此,”他说,“我无法指名土地,因为我绝不从非自愿者那里触动任何〔土地〕。”罗马公民们,这比起他违背其意愿强行夺取来得要有利可图得多;因为一切谋利的算计都将从诸位的钱财中支取,唯有当买主与卖主的利益完全一致时,土地才会最终被成交买下。

§2.68

​sed videte vim legis agrariae. ne ei quidem qui agros publicos possident decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. conversa ratio. antea cum erat a tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui possessiones invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos homines fortunis locupletat, invidia liberat. quam multos enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam denique illos agros ratione aliqua velint? qui paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi quanti ipsi velint xviris tradant. atque hoc carmen hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit.3

但请看这农地法的威力吧。就连那些占有公有土地的人,除非以最优厚的条件和最高的金钱被打发离开,否则也不会退出占有。情势完全颠倒了。以前只要保民官一提及农地法,那些霸占公有土地或持有招致怨恨产业的人便立刻惊恐万状;而这部法律却使那些人腰缠万贯,并免除其怨恨。罗马公民们,诸位以为有多少人守不住其广袤的地产,忍受不了苏拉时期土地所招致的公愤,渴望出卖却找不到买主,终于巴不得想方设法脱手那些土地呢?那些不久之前还在日夜畏惧保民官之名、惧怕诸位威力、一听提起农地法就胆战心惊的人,现在反而将受到主动的央求与乞请,让他们爱开多少价就开多少价,把那些部分是公有、部分充满怨恨与危险的土地交割给十人委员。而这位保民官所唱的这支曲子,并非唱给诸位听的,而是在心底里为他自己唱的。

语法注3 条
  1. 2.66quid intersit sua

    无人称动词 interest 表示“与……有关/符合……的利益”时,与源自物主代名词单数阴性夺格的形式(mea、tua、sua 等)连用。此处引导间接疑问从句并以中性代词主语 quid 构成“quid intersit sua”,意为“何者关乎自身切身利益”。

  2. 2.67tangam nullum ab invito

    介词短语 ab invito 意为“从非自愿者那里”,与回指前文 agros 的宾格词 nullum(即 nullum agrum,“任何一块土地”)结合,以引述语气呈现了鲁鲁斯的辩解:“我绝不从非自愿者那里触动分毫土地(不向任何不愿卖的人收购)”。西塞罗随即驳斥道,这种“绝不强买”恰恰为买卖双方私相授受、挥霍国帑提供了牟利空间。

  3. 2.68hoc carmen hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit

    源自希腊谚语(阿斯彭多斯的琴师只朝自己一侧拨弄内弦,参西塞罗《控韦雷斯》2.1.53)的习惯表达 intus canere(向内弹奏,喻指只图私利)的化用。carmen(歌/曲调)在此借指农地法案的条文或保民官的说辞,意指他这番动听的言辞并非为了民众的福祉,而完全是在内心深处为一己私利打着算盘。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.65-2.68