← 西塞罗

反对农地法演说

§1.6-1.11

十人委员会变卖公产的滥权与对庞培的敌视

西塞罗抨击卢鲁斯的土地法案,揭露其赋予十人委员会在海外隐秘处无限制变卖公产、威胁庞培战果并勒索盟友行省的特权,并指责其设置可疑的例外条款以牟取私利。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6

​his insignibus atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque possederit. num obscure videntur prope hasta praeconis insectari1 Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant2 eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque versetur?

在出卖了我们祖先移交给我们时曾用来装饰国家的那些帝国徽记与饰带之后,他们下令出卖米特拉达梯国王在帕夫拉戈尼亚、本都和卡帕多细亚占有的土地。下令出卖他〔庞培〕至今仍在其中作战和驻留的正是那些土地的人,难道不是显而易见地几乎是用拍卖人的长矛在追逐格奈乌斯·庞培的军队吗?

§1.7

​hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum definiunt? nam xviris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur. censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? at hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege xviris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona populi Romani possint divendere.

然而,他们所设立的这场拍卖居然没有为自己限定任何地点,这究竟算是什么行径?因为法律允许十人委员会在他们自己认为合适的任何地点进行变卖。审查官除了在罗马人民的注视之下不得出租税收;难道这些人却可以在天涯海角进行变卖吗?然而,即使是最下流的败家子在耗尽家产之后,也是在拍卖大厅而不是在街头或十字路口举行拍卖;而此人却通过自己的法律允许十人委员会在合意的任何黑暗中、在他们所期望的任何荒僻之地廉价抛售罗马人民的财产。

§1.8

​iam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit, non videtis? hereditatum obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant.

难道你们看不出,十人委员会在所有行省、王国、自由城邦中的奔走巡视将是何等严酷、何等可怕、何等有利可图吗?那些为承接遗产而获你们授予使节身份的人,他们以私人身份、为了私事出国,既没有极大的资财,也没有崇高的权威,然而你们想必听闻过,他们的到来对我们的盟友来说通常是何等沉重的负担。

§1.9

​quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali,3 cum immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis?

因此,当十人委员会带着最高统帅权、带着极度的贪婪和对一切事物的无限欲望被投放到全世界时,你们认为凭借这部法律将给所有民族带来何等恐怖和祸害?他们的到来不仅沉重不堪,他们的权标不仅令人胆寒,他们的判决和权力更是真正无法忍受的;因为凡是他们认为属于公家的,他们就可以判定为公产,凡是他们判定过的,就可以变卖。甚至正直之人绝不会做的事——即收受钱财而不予变卖——正是这件事本身,依法律对他们也仍将是允许的。由此,你们认为将在各地发生怎样的掠夺、怎样的交易、怎样的对正义与财富的公开贩卖?

§1.10

​etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, ' "Svlla et Pompeio consvlibvs",' id rursus liberum infinitumque fecerunt. iubet enim eosdem xviros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. quo in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere. hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur.

况且,在法律的前半部分曾预先限制的“ 在苏拉和庞培担任执政官之时 ”,他们如今又使其变得自由而不受限制。因为他下令同一批十人委员会对所有公有土地征收巨额岁入税,以便他们既能免除合意的土地,又能随心所欲地将土地充公。在这种裁决中,无法看清究竟是其严苛将更加残酷,还是其宽大将更加敛财。然而,在整部法律中存在着两项例外,与其说不公,不如说是可疑的:因为他在征税中豁免了西西里的雷肯托利克斯土地,在变卖土地中豁免了由条约保障的那些土地。这些土地位于阿非利加,由希恩普萨尔占有。

§1.11

​hic quaero, si Hiempsali satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus gratis parceret.4 num quisnam tam abstrusus usquam nummus videtur quem non architecti huiusce legis olfecerint? provincias, civitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus vectigalibus populi Romani.

在此我问:如果希恩普萨尔已有条约的充分保障,且雷肯托利克斯土地是私产,加以豁免又有什么必要?但如果那项条约存有某些疑点,而雷肯托利克斯土地有时又被称为公产,他以为有谁会相信,在全世界竟能找到两个理由让他无偿施以宽宥?难道在任何地方还能有如此隐秘的金钱,以致于这部法律的策划者们嗅探不到吗?他们搜刮行省、自由城邦、同盟者、友人乃至诸王;他们把手伸向了罗马人民的税收。

语法注4 条
  1. 1.6prope hasta praeconis insectari

    此句化用了罗马在“长矛之下”(sub hasta)举行公开拍卖的习俗。演说者将拍卖人的长矛比作追击(insectari)庞培征战军队的军事武器,形成生动的隐喻。

  2. 1.6qui venire iubeant

    关系代名词 qui 与现在时虚拟式 iubeant 连用,构成表原因的关系从句(causal relative clause),说明他们为何看似在追击庞培的军队(“因为他们竟然下令变卖……”)。

  3. 1.9quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali

    terroris et mali 是修饰疑问代词 quid 的部分属格(partitive genitive)。全句基本句构为“你们认为凭借这部法律有什么恐怖与灾祸(quid terroris et mali)正逼近万民”。

  4. 1.11quibus gratis parceret

    带有未完成过去时虚拟式 parceret 的特征关系从句,修饰先行词 duas causas,带有修辞性质疑与潜在含义:“在全世界竟能找到两个理由,使他能够无偿予以宽免”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:1.6-1.11